Obrazy na stronie
PDF
ePub

H

:

Habere in Deo idem est quod esse. I, II. 7, 16, et III. 1, 8.

Habere dicitur quod principalius est, minus principale haberi. V, ш de Incarn. 14, 6. Habere dicitur octo modis. ibid. Persona naturam habet, non natura personam. ibid. 14, 7. Divina natura humanam habet. ibid.

Habertus. Illustrissimum D. Habertum Vabrensem episcopum injuria scriptor anonymus Apologetici reprehendit. V, 1. 3, 1 de Lege et Gratia. Merito reprehensus a D. Haberto novi auctor dogmatis, quod sufficientem gratiam Judæis sub lege viventibus affuisse neget, impedientem affingat. ibid. 13, 1. D. Haberto, quod ad legis defensionem veteris Patres et justos Testamenti laudaverit, de Hæresi Pelagiana injuriam facit. 14, 1. Calumniose. ibid. § 2. Hoc enim interest inter ejus et Pelagii laudationem, quod hic Patres antiquos ad sanctitatem comparandam Christi mediatoris gratia non eguisse contenderet; ille omnem eorum sanctitatem Christi gratiæ acceptam ferat. ibid. § 3. Pelagius veteres sanctos culpæ prorsus omnis expertes vixisse diceret ; D. Habertus aliter et senserit et docuerit. ibid. § 4. Ludit in ambiguo vocis esse sub lege, Apologista, et D. Haberto pueriliter insultat. ibid. § 5.

Hadrianus papa. Nicænam synodum secundam cogendam curat Hadrianus pro restitutione sacrarum imaginum. VII, xv. 41, 3. Eamdem probat, et inter œcumenicas recipit. ibid. Excerptis Caroli Magni contra Nicænam synodum respondet. ibid. § 5. Rationem illi reddit cur Nicænam receperit synodum. 12, 4. Nondum ratam publico decreto, examinandam Galliæ antistibus mittit. ibid.

Hæresis. Ex verbis inordinate prolatis nascuntur hæreses. VI, vп. 4, 11. Hoc Ecclesiæ prosunt hæreses, quod proprias singulæ quætiones movent, quæ diligentius examinantur. V, II. . 3, 4, et VI, VI. 8, 2. Sibi ipsis non constant. vII, 4, 8. Veteres omnes hæreses Incarnationis mysterium impugnarunt. V, 1 de Incarn. 1, 2. Inde ortæ quod rem tantam non fide, sed humana ratione consequi voluerunt. ibid. § 1. Ad decem capita revocantur. ibid. § 4.

Hæreses non condiderunt nisi magni viri. VI, VIII. 4, 7. Hæreticorum omnium princeps fuit Simon magus. 1. 4, 2 et seq. Veri speciem suis obtendunt erroribus. V, v. 12, 1. Neque tamen acquiescunt manifestæ veritati. VI, vш. 4, 7. Furtivas Patrum detruncant sententias. VI. 6. 1. Et in alienos sensus detorquent. ibid. 10, 2, et VI, XIII. 7, 3. Unde quæ in catholicis probantur ut sincera, in hæreticis jure damnantur. ibid. 8, 8. Familiare est hæreticis, in arcanis fidei mysteriis humanum captum superantibus, inquirere quomodo fieri possit. VII, XIV. 17, 4. Et certissima fidei dogmata vocare in dubium, quod de modo

in scholis nonnulla sit questio. ibid. § 8. Hæreticis catholicam fidem diversis modis impugnantibus, diversam scriptores ecclesiastici pugnæ rationem inierunt. V, iv. 7, 7. Hæreticos ratione convincendos, non coercendos pœnis Remigius Lugdunensis censet. VI, xш. 8, 7.

Hæresis Pelagiana in quo constabat. IV de Pelagianismo 1, 11. Illius proprium dogma. ibid. § 12. Illius de primo parente dogma. ibid. 6, 4. Quæ fuerint illius dogmata. cap. 2 per totum. Cur damnata. 8, 8. In quo clarissime exponatur. ibid. 9, 9. A quo primo fuerit damnata. ibid. 1, 15. Quibus processerit gradibus ad confitendam gratiam Christi. ibid. 2, 3 et seq.

Horeses oportet esse quo sensu intelligendum. IV, IV de Opificio 9, 9. Quænam exortæ sunt ex eo quod Paradisus subjectus fuerit sensibus. ibid. II. 7, 4.

Hæreses variæ Salmasii, et præsertim de sacris ordinibus. VIII, ш de Hierarchia cap. 1 per totum.

Hæretici, quæcumque dicunt non hæretica sunt. II, x. 4,4. Hæretici quid de libero arbitrio censeant. IV, In de Opificio 1, 1. Quid vocent liberum arbitrium. ibid. v. 1, 3. Quibus locis utantur ex Augustino desumptis ut probent voluntatem esse liberam. ibid. cap. 10 per totum. Eorum error de mundi procreatione. ibid. I cap. 2 et seq.

Antiqui hæretici quid de Angelis censebant. III, I de Angelis 1, 5. Veterum sectæ unde profluxerint. ibid. II. 9, 13 et seq. Eorum consuetudo quænam sit. IV de Pelagianismo 2, 7. Hæreticorum et catholicorum in eodem usu discrimen. VIII, I de Pænitentia 7, 12. Hæretici sine pœnitentia publica ad communionem admissi. ibid. VI. 11, 8.

Hagiomachi parentes habent gentiles, Manichæos et Arianos. VII, XIV. 14, 1 et seq. Vigilantium, omniumque antiquissimos Judæos et Samaritas qui corpora mortuorum abominanda duxerunt. ibid. § 3. Propriam mediatoris functionem sanctis concedunt, nomen funditus negant. ibid. 17, 1 Nostras a sanctis preces audiri negant, quia quo id fiat modo ignorant. ibid. § 4. Quibus satis Augustinus facit. ibid. § 3. Aliique Patres. ibid. et seq. Etiam illi quos patronos sibi ambiunt. ibid. § 7. In divina essentia velut in speculo et in Verbo, velut in idea divina et fonte scientiæ, videri a sanctis quæ illorum scire interest, temere Hagiomachi negant. ibid. § 8. Illorum argumenta solvuntur. ibid. et seq.

Hebræi quo die dicant luminaria esse facta, et quo affixa et suspensa cœlo. IV, 1 de Opificio 15, 2.

Helena Constantini mater, cœlesti monitu crucem Dominicam invenit. VII, xv. 8, 1. Magnis laudibus a Patribus celebratur. ibid. et §3 et seq.

Helvidiani. Vide Antidicomarianitæ.

Helvidius Mariæ Virginis hostis frustra sibi patronum Tertullianum deligit. VII, XIV. 3, 3. Josephum filios ex Maria quatuor, innumerasque filias procreasse docuit. ibid. § 13. Helvidiani Antidicomarianitæ dicti. ibid. § 4.

Heracleon Valentini discipulus, a quo Heracleotæ hæretici dicti sunt, multa de Christi incarnatione commentus est fabulosa et delira. V, I de Incarn. 4, 7 et seq.

Heraclius Athanasium Jacobitarum patriarcham ad ecclesiæ et fidei unitatem revocare conatus ab eo in Monotheletarum hæresim inducitur. V, 1 de Incarn. 19, 1 et seq. Ecthesim promulgat novæ faventem hæresi Sergio Constantinopolitano auctore, qui, concilio habito, illam recipit, ejusque successor Pyrrhus eamdem cupide propugnat. ibid. § 5. Quam ubi damnatam a Romanis pontificibus vidit Heraclius, illius invidiam in Sergium rejecit, unde Sergiana dicta est. ibid.

Heraclius qui et Heracleonas, Heraclii ex Martina filius, cum matre imperat post Constantinum fratrem, brevique in ordinem redactus, præcisis naribus, in exilium cum matre pellitur. V, 1. de Incarn. 19, 6.

Heraclius III, Heracleoni, auctore senatu, suffectus Monotheletarum hæresim acerrime propugnavit. V, 1 de Incarn. 19, 6.

Hermogenes materiam ex æterno fuisse docuit. I, m. 2, 6.

Hermotimus Clazomenius, ante ipsum Anaxagoram, mentem omnium causam professus est. Il, 1. 1, 1.

Herodes vano terrore correptus in infantes sævit. VI, xu. 16, 6. In eo alienigena Judaicum regnum invadente completum Jacobi vaticinium de venturo Messia Patres affirmant. VII, XVI de Incarn. 6, 15. Quorum auctoritati refragari Torniellus non veretur et eum negare alienigenam. ibid.

Hieracas hæreticus Filium Dei esse a Patre tanquam lucernam a lucerna, vel lampadem in duas partes asserebat. III, v. 8, 9.

Hierarcha quis dicendus. IV, II. de Angelis. 2, 2. Summus quis sit. ibid. 5, 6.

Hierarchia angelorum suprema an a solo Deo perficiatur, an secunda a prima, et sic deinceps. IV, u,de Angelis. 5, 7. Hierarchia quid sit et quid significet. ibid. 2, 1 et seq. Qualis sit in Ecclesia. ibid. § 2. Ex quibus componatur. ibid. § 3. Hierarchia omnis ut constituatur quot concurrant, ibid. cap. 4 per totum. Illius finis. ibid. Illius gradus. ibid. § 2. Hierarchiæ Angelorum omnes an ad homines mittantur. ibid. 5, 1 et seq. Hierarchiæ Angelorum in quot partes dividantur. ibid. cap. 1 per totum. Quot sint, et quot gradus et quæque contineant. ibid. cap. 3 per totum.

Hierarchia quæ in Ecclesia est, cujus ordinatione instituta et quibus constet. VII, Ide Hierarchia. 3, 3. Hierarchiam esse in Ecclesia divina ordinatione constitutam, constareque episcopis, presbyteris et diaconis, sive ministris Patres docent, et Tridentina synodus confirmat. VIII, iv, de Hierarchia. 2, 4 et seq. Integram hierarchiam tribus distinctam ordinibus instituebant apostoli, cum ad eas functiones idoneos nacti erant, quæ si deessent, contenti erant duorum ordinum gradibus. ibid. 3, 3 et seq. et 9, 4, et 11, 1. Imperfectæ hierarchiæ forma in quibusdam ecclesiis initio constituta perpetua non fuit sed ad perfectum adducta, cum opportunum visum est. ibid. TOM. VIII.

3, 3 et 11, 1 et seq. Hierarchiam a Christo Domino fuisse institutam, constareque triplici illo ordinum gradu, apud catholicos indubitatum est: utrum in omnibus ecclesiis, ut ordinum, ita personarum fuerit ab initio servata discretio, controversum est. ibid. 8, 2. Hierarchici ordines inferiores in superioribus continentur, non vice versa. ibid. 8, 6 et 9 § 2 et 4. Apostolis mandavit Christus ut in universo Ecclesiæ corpore servaretur perfecta hierarchiæ forma, non ut in singulis id observaretur ecclesiis. ibid. 9, 4. Eadem quæ nunc est, hierarchiæ forma, fuit in Ecclesia apostolocis temporibus. ibid. 9, 6 et 10, 5. Episcopus in primo locatus hierarchiæ gradu, triplici ordine sacramentali pollet, et functiones exercet, presbyter in secundo ordine, duplici sacramenti, diaconus in unico et postremo utriusque. ibid. 9, 8. Tres ecclesiæ memorantur in quibus hierarchicos ordines duntaxat duos constituerint apostoli. ibid. 11, 6.

Qui episcopatum et presbyteratum unum eumdemque ordinem a Christo institutum esse pugnant, Hieronymum sibi patronum asciscunt. VIII, v de Hierarchia. 4, 5. Eo argumento scriptum a se librum Apologiam Hieronymi Blondellus nuncupat. ibid. Non eget apologista Hieronymus, sed fideli interprete. ibid. 1, 5 et 6, 1. Neque a catholicorum communi sententia distat. ibid. 4, 1. Essentialem presbyteri ab episcopo differentiam agnoscit. ibid. 2, 6 et 3, 1, et 4 § 1 et 4. Neque solo antiquitatis jure, sed electione successisse episcopis presbyteros affirmat. ibid. Distinctos esse ordines diserte ait. ibid. 5, 1. Hieronymus quo sensu dixerit episcopum et presbyterum idem esse. VII, п de Hierarchia. 5, 4. Ejus sententia et testimonia de episcopo et presbytero. ibid. cap. 4 et 5. In quibus præsertim locis de iis disserat, ibid. 4, 6. Historia ex qua patet soli episcopatui jus ordinandi competere. ibid. 10, 10.

Hieronymus. Sancti Hieronymi sententia de episcopis et presbyteris. VII, i Dissert. eccl. 1, 40 et seq. et cap. 3 per totum. Vide etiam Hierarchia sub finem.

Hilarius Pictaviensis ab anonymo Calvinista ex catholicorum Patrum albo dispungitur, quod Sirmiensem probarit canonem. VI, vi. 3, 14. In quo Filius Patri obsecutus et minor dicitur. ibid. § 12. Quod ab usu veterum Patrum non abhorret, neque consubstantialitati repugnat. ibid. § 13. Docuit Christum sine sensu doloris passiones corporis excepisse. VI, x. 5, 2. Quod frustra excusare nonnulli volunt. ibid. § 4. Rectius alii revocatum ab eo docent. ibid. § 5 et seq. Christum hominem naturaliter miracula fecisse dixit, quod esset ex Virgine de Spiritu sancto conceptus. ibid. § 3. Nihil incorporeum creatum esse docuisse fertur. ibid. § 6.

Hincmarus Rhemensis episcopus Gothescalcum pro hæretico damnat in Carisiaciensi concilio. VI, vш. 8, 1. Plures de Gothescalci damnatione scribit epistolas. ibid. x. 8, 2. Libros item complures de prædestinatione. ibid. § 3 et seq. Librum de non trina deitate. ibid. § 6. Semipelagianus ab Armachanis dicitur. ibid. 12, 2. Sed temere. ibid. Imagines neque proscribendas censuit, neque adorandas. VII, xv. 12, 1.

Historia Christi. Editum a se librum LugdunoBatavus minister, historiam Christi nuncupavit, inscripsitque P. Hieronymo Xaverio societatis Jesu, cujus ex schedis furtim et aliena manu 36

subductis et exaratis concinnatum esse ait. VII, XIV. 7, 1 et seq. Edendi ejus operis consilium fuit ut B. Virginis cultum et patrocinium impugnaret, et solitis societatem Jesu maledictis proscinderet. ibid, Multa ex apocryphis continet fabulosa, quæ catholici pridem scriptores rejecerunt. ibid. § 2. Illibatum Beatæ Virginis in partu pudorem irridet, ejusque cultum lowλopavíav appellat. ibid. § 1 et 8, 1. Hæc in illa reprehendit historia quod B. Virginis sponsum Josephum, non decrepitum senem, sed ætate florentem nupsisse refert, servasseque virginitatem. ibid. 7, 3. Quod Mariam nuptui traditam ait ut partus ejus celaretur diabolo. ibid. § 4. Quod non repentino angeli conspectu, sed inusitato salutationis genere turbatam Mariam asserit. ibid. Inde Virginei partus singulare decus infandis pergit infamare vestigiis. ibid. § 7 et seq. Multa in ea historia temere reprehendit, quæ ad illustrandam evangelicam narrationem ex hominum usu prudenter adhibentur veterum exemplo. ibid. 8, 9. Ac ne desit quod carpat, suæ sectæ placita affingit Xaverio, eique crimini vertit. ibid. 7, 5.

Homo. Hominem creasse Denm assumpta corporis humani figura, crediderunt aliqui. I, II. 19. Homines tres dici, quinam vetent. III, IV de Trin. 9, 4 et seq. maxime. 8. Homo ad imaginem Dei factus quomodo dicatur. ibid. vi. 6, 17.

Homo cur postremus omnium editus sit. IV, n de Opificio. 1,1 et seq. Propter quid creatus sit. ibid. §3. Per quid plasmatus sit. ibid. § 4. In quo sitam habeat imaginem Dei. ibid. cap. 2 per totum. In eo discrimen imaginis et similitudinis quodnam sit. ibid. § 12. Cur dicatur et Dei Filius et imago, cum nusquam angelus ita dictus sit. ibid. 3, 7. Quomodo ad similitudinem divinitatis tribus in personis residentis expressus sit. ibid. 4, 3. Cur à quodam dictus sit sagacissimus omnium animantium. ibid. § 8. An sit imago Dei vel ad Dei imaginem factus. ibid. § 10 et seq.

Illius status ante peccatum qualis erat. IV, II de Opificio. 6, 1. Quomodo sit collocatus in paradiso ibid.

An laboris ei aliquid fuerit injunctum. ibid. § 2. Qua ratione mortalis et immortalis ante peccatum fuerit. ibid. § 4. Nunquam fuisset moriturus si in innocentia perseverasset. ibid. § 5. An plenam immortalitatem habuisset. ibid. § 7 et seq. Quinam ei medium inter mortalem et immortalem statum vindicent. ibid. § 10. An illi in statu innocentiæ cibis opus fuisset. ibid. 7, 1 et seq. An habuisset immortalitatem ex arbore vitæ. ibid. § 5 et seq. An morbis et senectuti fuisset obnoxius in statu innocentiæ. ibid. § 13 et seq. Utrum nuptiis operam dedisset. ibid. 8, 4. An piscibus etiam dederit nomen. ibid. § 6. Quandiu in statu innocentiæ manserit. ibid. 10, 12.

Hominem habere libertatem bene vel male agendi probatur. IV, I de Opificio. 2, 9 et seq. Quomodo definiatur. ibid. 3, 13. Quomodo a Deo factus sit dominus suæ voluntatis. ibid. 8, 9 et seq. Male agens cur vituperandus. ibid. 9, 10. Illius natura cujus rei sit capax. ibid. 10, 2. Num aliquis possit esse sine peccato, et quomodo id fieri possit. ibid. IV. 6, 4. Cum id possit, cur non sit. ibid. A quibus dicatur posse esse sine omni peccato, et perturbatione, si velit. IV, de Pelagianismo. 6, 4. Ante peccatum an beatus erat. III, 1 de Angelis. 16, 11. Cur liber a Deo factus. IV, III de Opificio. 13, 6. Cur non impeccabilis. ibid. § 7. Cur dicatur liber sui. ibid. v. 6, 2. Num possit bene uti libero arbitrio sine gratia. Iv de Pela

gianismo. 10, 17. Quomodo adjuvetur a gratia. ibid. 8, 10. Quotuplici gratia impellatur ad agendum. ibid. § 14. Eum esse sine peccato quotuplici modo intelligendum. ibid. 6, 10. Num possit sine gratia non peccare. IV, iv de Opificio. 9, 12. De quibusnam consultet. ibid. m. 5, 7. Si non peccasset an opus fuisset nuptiis. III, I de Angelis. 16, 1.

Homines sancti quomodo dicantur peccare non posse. IV, v de Opificio 3, 3. Damnati num habeant liberum arbitrium. ibid. 8, 10. In statu innocentiæ sine sexus commixtione nascituros quinam asserant. ibid. 11, 8. 2. Quibus mediis ad Dei cognitionem perduci possint. ibid. in proœmio. Cujus gratia sint introducti in mundum. ibid.

Num omnes homines habeant angelum custodem, num soli fideles IV, u de Angelis. 6, 5 et seq. An etiam habeant dæmonem. ibid. § 8. An præstent Angelis. ibid. 8, 2. Honor qualis ab hominibus debeat tribui angelis. ibid. 9, 15. Homines damnatos post diuturnam purgationem liberandos esse quinam crediderint. ibid. m. 7, 4. Quales excludentur a Judicio. ibid. § 8.

Homo communem naturam significat, hic homo personam. V, v. 5, 4. Homo quia ad imaginem Dei factus est, Deus dicitur. VÍ, vп. 1, 2. Tanto similior Deo, quanto magis in ejus cognitione et charitate proficit. ibid. § 4. Ad explicandam divinitatis naturam nihil aptius Patribus occurrit quam natura hominis. ibid. VI. 3, 4 et seq. Etiam Trinitatis mysterium ea similitudine declaratur. ibid. § 5, Et incarnationis. ibid. 10 § 1, 3 et 5. Est liberi arbitrii quia ad imaginem Dei conditus. VI, IX. 7, 2. Hoc distat a belluis, quod appetenda ratione dijudicat et eligit antequam prosequatur. ibid.1, 6, et 2, § 7 et 15.

Homini tanquam omnium animalium prudentissimo data est manus multorum instar instrumentorum. VI, vii. 43, 3. Homini pecora naturaliter serviunt, hominem non natura. sed vitium aut calamitas servire cogit. ibid. 9, 4.

In justitia neque homo stare potuit neque angelus sine gratia. V, п de Incarn. 14, 4. Homini peccanti relictus est pœnitentiæ locus, quia fraude aliena cecidit, angelo venia nulla data est. VI, va. 10, 6. In uno homine omnia instaurantur. ibid. § 11. Non decuit hominem ab alio quam a Deo redimi. V, 1 de Incarn. 15, 8. Homo contra diabolum pugnare audet, postquam diabolus est ab uno homine superatus. ibid. 16, 5. Incredibilis homini dignitas accessit, cum Christus homo factus est dominus omnis creaturæ. VI, xп. 17, 6.

Exteriorem Christus hominem ad interioris revocat disciplinam. VI, xп. 6, 14. Anima rationalis non est totus homo. ibid. 20, 2. Neque persona seorsim a corpore. ibid. § 3 et seq. Homo mortuus non est homo nisi æquivoce. ibid.

Homoousiani dicti catholici ab Arianis. II, IV. 5, 4.

Honestum est quod laude dignum. V, п de Lege et gratia 10, 2. Justum et honestum re idem sunt. ibid. Decorum quoque ab honesto separari non potest; uti neque venustas a corporis salubritate. ibid. Honestum est quod ex se habet unde honeste appeti possit, sive ulterius referatur, sive nullum alium ad finem respiciat. ibid. §5.

Honor est testificatio excellentiæ beneficæ, quæ summa est in Deo, unde honori divino par nullus est. VII, xv. 2,1. Honor quid sit secundum jurisconsultos. VIII, m de Hierarchia 8, 3.

Honorius papa deceptus a patriarcha Sergio.

VIII, 1. 2, 6. Ab eodem Sergio Monotheleta circumventus rescripsit probari sibi ut nec duæ in Christo voluntates et operationes contrariæ dicantur, V, I de Incarnat. 19, 4. A quinta Synodo inter Monotheletas numeratus, a Baronio strenue defenditur. ibid. 21, 11.

Hostis libertatis capitalis quis sit. IV, m de Opificio 3, 47.

Humanitas possitne per se esse alicujus subjectum. III, 1 de Angelis 4, 20.

Hussitarum error de Ecclesia. II, x. 16, 8. Hydrargyrum præsenti veneno additum, præter spem et consilium, salutem affert. V, I de Lege et grat. 4, 2.

Hyperporon, υπέρπορον genus aureæ monetæ fuit postremis imperii Constantinopolitani temporibus. V, v. 10, 15.

Hypostasis ab usia quomodo differt. I, 1. 10, 4. Hypostasis ante Nicænam Synodum pro usia sumpta. II, 1. 3, 3. Quid sit explicatur. ibid. IV. 1, 5 et seq. Significat primo id quod existit revera, deinde id quod per se subsistit. ibid. Pro essentia veteres sumpserunt. ibid. § 5. Etiam Nicæna synodus, nequicquam reclamante Basilio. ibid. § 6 et 7. Tum Sardicensis. ibid. § 7. Necnon Athanasius. ibid. Tamen alibi pro persona videtur accepisse. ibid. § 8. Sed videtur tantum, nam pro essentia constanter usurpat. ibid. § 9. Necnon alii. ibid. Et Cyrillus Alexandrinus pro natura. ibid. § 10 et seq. At plures distinguunt. ibid. § 13 et seq. Discrimen ejus ab usia. ibid. § 15. Debet ei лρóшrov adjungi ut sit plena significatio. ibid. § 9. Quid a роcóл differt. ibid. § 10 et 4, 7.

Productionem rei significat. II, rv. 2, 8. An sit in Scripturis. ibid. § 14. De tribus hypostasibus dissidium Orientalium catholicorum. ibid. 4, 10 et seq. De hoc Basilii judicium. ibid. § 11. Et Athanasii. ibid. § 12. Hieronymus de eo Damasum consulit. ibid. § 44. et III, IV. 12. 9.

Hypostasis apud Patres pro individuo, usia pro specie sumitur. II, iv. 7, 2 et seq. Quid sit accurate disputatur. ibid. cap. 8 per totum. Subjecta est accidentibus. ibid. § 5. Constat modo quodam existendi. ibid. § 6 et seq. Non re sed ratione differt ab usia. III, iv. 9, 17. Duo significat, naturam et proprietatem. III, vi. 6, 7 Hypostasis quid apud Paulum in epistola ad Hebræos significet. ibid. § 2 et seq. per totum maxime a § 5.

Quod est unum in Christo Græci hypostasim, Latini personam, et hypostasim, et suppositum vocant. V, I de Incarnat. 3, 1. Hypostasis est natura individuis proprietatibus ad unum determinata et per se subsistens. ibid.§ 2, et VI, vi. 1,7. Ad naturam addit existendi modum. Natura et

hypostasis ante et aliquanto post Nicænum concilium promiscue usurpata sunt. V,п de Incarnat. 3, 3 et § 10. Cum distinctione tamen rationis. VI, VI. 1, 4.

Hypostasim veteres pro essentia potius quam pro persona usurparunt. V, 11 de Incarn. 3,3. Dionysius pro persona sumpsit. ibid. §14. Qui vocis ejus communis usus fuit post Nicænum concilium. V, v. 7, 8. Veterem usum, nondum apud Alexandrinos antiquatum, Cyrillus contra Nestorium scribens, necessaria de causa retinuit. VI, vi. 2, 7.

Hypostasis ex primaria institutione solidum aliquid et revera extans significat, opponiturque ei quod non existit. V, п de Incarnat. 3, 13 ibid. III. 4, 17. VI, vi. 1, 2. ibid. vi. 1, 2, et 8, 15. ibid. IX. 9, 6. Pro actuali rei existentia sumitur. V, п de Incarn. 3, 3. Et dicitur bлaрxτix. ibid. ш. 13, 4.

Qua ratione veteres hypostasim usurparunt pro essentia et natura, non ut rei definitionem significat, sed ut actu existit. VI, vi. 1, 4. Sumitur etiam pro re stabili et consistente: quomodo successiva et corruptibila hypostasi carent. ibid. § 2. Apud Aristotelem quælibet natura singularis est dobotatos, nihilque ab hypostasi differt. ibid. § 3. A quo recedere et notiones naturæ et hypostasis distinguere christianos theologos coegit Trinitatis et Incarnationis mysterium. ibid. Quam distinctionem repudiantes hæretici fœdos in errores prolapsi sunt. V,п de Incarn. 3, 1, et V, v. 7, 1.

Hypostasis est natura singularis per se subsistens. V, ш de Incarn. 12, 2, et V, v. 8, 7. Primaria ejus proprietas est incommutabilitas. V, v. 7, 6. Quæ nihil addit perfectionis ad naturam ut ab ea distinguitur. ibid. 8, 7. Neque sufficit ut substantia singularis existens seorsim ab alia, sit hypostasis, sed debet esse in se perfecta et 'completa. ibid. 7, 7. Neque pars alterius natura sua. ibid. et seq. Ad naturam communem proprietates addit specificas, individuas et hypostaticas. ibid. § 8. Non exigit ut quod est commune seorsim existat in singulis. VI, vi. 3, 8. Hypostasis creatæ proprium est naturam quam afficit, seorsim ab ab alia statuere. ibid. § 9. Naturæ creatæ proprium est per se subsistere, saltem in actu primo, quod autem duarum naturarum una sit hypostasis supra naturam est. V, v. 8, 1et seq. Hypostasis naturam significat velut otiosam, persona actuosam et efficacem. VI, Ix. 10, 7.

Nulla natura per se subsistens cum alia per se subsistente conjungi potest. V, v. 9, 2 et seq. et V, ш de Incar. 4, 15 et seq. Hypostasis in ratione utentibus persona est. ibid. 5, 1.

I

Iah nomen Dei. I, 1. 6, 5.

Iao nomen Dei. I, vm. 9, 3.

Ibas Edessenus a Dioscoro depositus in latrocinali concilio Ephesino. V, 1 de Incarn. 13, 7. Restituitur in concilio Calchedonensi. ibid. 18,7. Ubi objectas de scripta ad Marim epistola, probrisque in Cyrillum conjectis, criminationes ita diluit, ut ipse cum jure suffragii sit in concilium admissus, epistola illa non sit probata. VI, VI. 11, § 4, 2, 6. Quod ex actis concilii liquet, et quinta synodus diserte affirmat, contrarium frustra divinantibus Facundo et Liberato. ibid. § 2. Epistolam Ibæ quinta synodus anathemate notavit, quod Cyrilli capita damnasset. ibid. 16, 5. Et favere Nestorio videretur. VI, vII. 10, 13. Quæ res magnas in Ecclesia turbas excitavit. V, I de Incarn. 18, 14.

Iconoclastæ, Iconomachi. Xenais Persa, Zenone imperante sacris imaginibus bellum indixit. VII, xv. 7, 1. Leo quoque Isauricus, ejusque successores. ibid. Crucem in honore habuerunt. ibid. Imagines coli vetuerunt, quod creata constarent materia cum tamen crucem et SS. reliquias et sacra vasa venerarentur. ibid. § 2.

Iconoclastarum parentes christiani nominis hostes fuerunt, Judæi, Saraceni, gentiles. VII, xv. 11, 1. Dei ac Christi primum, tum etiam sanetorum imagines sustulerunt. ibid. § 2. Ab Gregorio secundo anathemate feriuntur. ibid. § 3. Damnati rursus in Septima synodo, et Iconomachi et Iconoclastæ dicti sunt. ibid. et 15, 2.

Solas ad humanam speciem expressas imagines prohibuerunt, crucem et ejus figuram retinuerunt. VII, xv. 11, 6. Sanctorum intercessionem et reliquiarum venerationem plerique admiserunt. ibid. Imagines pro idolis habendas censuerunt, quas citra venerationem tamen ad ornatum et vetustatis memoriam retinendas aliqui censuerunt, alii sibi magis in errore constantes abolendas putaverunt. ibid. 15, 1 et seq. et 16, 14. Cum solam honorariam adorationem sacris imaginibus catholici tribuant, de latriæ adoratione ab imaginibus removenda, nullo sibi obsistente controversiam movent. ibid. 16, 4. Itaque falso catholicos idololatriæ insimulant. ibid. 17, 3 et seq. Jactatum temere in catholicos adoratores imaginum idololatriæ probrum deprecari non poterant, qui crucem et sanctorum reliquias pari cum illis cultu venerarentur. ibid. 16, 4. Pingi Christum negabant posse, ne vel cum Nestorio solveretur, si sola repræsentaretur humanitas, vel cum Eutyche confunderentur naturæ, si utramque iisdem coloribus pictura adumbraret. ibid 18, 1.

Non est picturæ repræsentando adæquare prototypum, uti neque mens humana de Deo cogitans vim ejus immensam assequitur. VII, xv. 18, 2. Instabant immensum esse Christum, nec circumscribi pictura oportere. ibid. § 3. Solam exhibet

imago humani corporis externam speciem quæ non est immensa. ibid. Instabant rursus: laudatum a Gregorio M. Serenum Massiliensem episcopum quod imagines prohibuisset adorari. ibid. § 4. At non honorariam adorationem Gregorius prohibet, quam se ipse profitetur imaginibus impendere, sed supremam latriæ, quam superstites adhuc gentiles, sublatis idolis, christianorum imaginibus tribuebant, ut testatur Adrianus papa. ibid. § 5. Gloriabantur Iconoclastæ Ecclesiam opera sua ab idololatriæ labe repurgatam esse. ibid. 17, 11. Ad priora Ecclesiæ sæcula provocant Iconomachi, quod propter sævientes tyrannos, et idololatriæ nondum subactæ metum, rarus esset usus imaginum. ibid. 13, 2 et seq. Iconoclastis Eusebiani præluserunt. VI, x. 7, 10.

Idea in Deo duplex, et quomodo per nomina autooopla, et similia declaretur. II, vi. 44, 3.

Idea Platonica. I, 1. 2, 4. Idea Dionysianæ addito αὐτὸ exprimuntur, ut αὐτοσοφία, αὐτοούσιωσις. I, I. 13, 10. Platonicis ideis innutritus Dionysius, eas imitari instituit. ibid. § 11. Explicantur ideæ Dionysianæ. ibid.

Idea Platonicæ non sunt particularium rerum. I, IV. 3, 4. De his fuse agitur. ibid. cap. 9 per totum. An Aristoteles recte Platonis mentem intellexerit et reprehenderit. ibid. § 1 et seq. Jure reprehendisse videri. ibid. § 2.

De ideis cujusmodi Dionysius descripsit, accurate dictum. I, Iv. cap. 10 per totum. Eas a Deo productas ab æterno posuit. ibid. § 1 et seq.. Sed duplex genus idearum constituit. ibid. § 4. Tandem explicatur illius opinio et ab errore purgatur. ibid. § 13.

Idearum vera et theologica ratio declaratur. I, IV cap. 11 per totum. Quid sint, et esse in Deo. ibid. § 5 et seq. Verbum ant sit idea. ibid. § 9 et seq. Quomodo ideæ omnium rerum in Verbo contineantur. ibid. § 13.

Identitas an dicenda sit in Trinitate. II, iv. 6, 14.

Idola non deos sed deorum effigies esse quidam gentiles dixerunt. I, n. 1, 2 et seq. Nihilominus Deos esse aliqui putarunt. ibid. § 3.

Idololatria mentibus nostris insita. I, n. 1, 2.

Idololatria adulterio comparatur quia fide caret. VII, xv. 1, 7. Unicuique idolo proprium cultum gentiles detulerunt,unde secluso sacrificio et adoratione, si ritum unius idoli Judæus desertor adhiberet in altero colendo, non committebat idololatriæ pœnam. ibid. 2, 9.

Idololatria est proprie idolorum ac simulacrorum cultus; latius sumitur pro cujusque rei veneratione quæ pro Deo haberetur. ibid. 5, 2. Religioni per excessum opponitur ; sicut impietas per defectum. ibid. Novam Zanchius idololatriæ definitionem subjicit ex suæ sectæ ingenio. ibid. Idololatriæ genus duplex primo decalogi præcepto

« PoprzedniaDalej »