Obrazy na stronie
PDF
ePub

In præfatione operis de frequente communione, ait Ecclesiam esse « incorruptam in fide, sed paulatim degeneraturam in moribus. » Ubi observandum eum voce mores complecti ritus, et consuetudines, qualis est ratio pœnitentiæ, quæ nunc obtinet, quamque Ecclesia concedit, et comprobat; quam consuetudinem, contendit esse licentiam, et prolapsionem morum, ut ad propositionem vi ostendimus.

CAPUT XXH.

occasionibus, cum ejus observatio foret nimis difficilis, aut graves rationes mutari eum postularent. » Eodem in libro, docet « non necesse esse, ut poenitentia sit publica, propter omnia peccata mortalia publica, et arcana. » Sic et in præfatione libri de Traditione dicit, consuetudinem, quæ obtinebat primis sæculis Ecclesiæ, subjiciendi pœnitentiæ publicæ alia peccata, præter enormia, et publica, postea in desuetudinem abiisse. Igitur est consuetudo immutabilis, et juris divini, quam Ecclesia obsolescere passa est ; quod est absurdissimum. Si qua enim consuetudo est immutabilis, et traditionis divinæ, ac Apostolicæ, credibile est eam esse, quæ primis sæculis obtinuit.

II. Propositio Arnaldi. Pænitentia antiqua, et publica, qualem eam describunt traditio, canones, et Patres, est juris divini, et immutabilis, ac necessario conjuncta cum sacramento Altaris, quod est immutabile; eaque Pænitentia pertinet ad omnia peccata, et publica, et arcana.

Vide ad propositionem IV, ad quam protuli verba Arnaldi huc facientia, quæ minime repetam. Hane autem poenitentiam publicam ex prima sua institutione, et antequam remitteretur, quibusvis peccatis tam areanis, quam publicis impositam affirmat, conaturque probare in II parte operis de frequente communione cap. III, et sequentibus ad x, ut ad propositionem 1 ostendimus.

Propositio contraria ejusdem.

« Pœnitentia antiqua, et publica, qualem eam describunt traditio canones, et Patres non est juris divini, nec immutabilis, nec necessario conjuncta cum sacramento Altaris. >>

In epistola ad Reginam, ita loquitur: « professus sum, multum abesse, ut velim omnibus imponere poenitentiam antiquam, quasi necessariam. » In libro, quem scripsit contra Mileterium, negat « posse dici sine errore, ordinem antiquum poenitentiæ esse ei essentialem, et omnino necessarium. »>< Addit, quamvis Jesus Christus eum instituerit, tamen voluisse, ut omitti posset variis

1 Part. II, cap. XVIII.

CAPUT XXII.

III. Propositio Arnaldi. Ecclesia semper exegit observationem pœnitentiæ veteris, et publicæ, nec unquam Christianos ea lege solvit.

Protulimus aliquoties hanc in rem locum ex præfatione libri de frequente communione pag. 7 et 8.

Propositio contraria ejusdem.

«Ecclesia non semper exegit observationem pœnitentiæ veteris, et publicæ, sed ea lege aliquando solvit Christianos. >>

Docuit, Ecclesiam & concessisse fidelibus alium usum faciliorem, et minus severum '.» Vide et præfationis pag. 7 et 59. Sed præterea in præfatione libri de Truditione negat, « Canonibus antiquis de poenitentia in eo, quod pertinet ad dilationem absolutionis, et suspensionem ab Eucharistia, nos prorsus teneri, ut olim. « Similia habet pag. 102, 103, 104 et 105. Sic et in epistola ad Reginam pag. 17, ait, « jam dudum Ecclesiam non amplius imponere poenitentiam publicam peccatoribus, propter peccata arcana. » In libro vero contra Mileterium pag. 15, dicit « necessitatem satisfactionis publica, propter

arcana peccata, non tantum obsolevisse consensu omnium fidelium, abhinc 800 annis, aut eo amplius, sed etiam disertis constitutionibus conciliorum, tam peculiarium, quam ultimi Ecumenici.» Igitur falsum est, pœnitentiam veterem nunquam rejectam esse ab Ecclesia (hoc est, pœnitentiam publicam, ubi sermo est de laicis) qualem eam describunt traditio, canones, et concilia.

CAPUT XXIV.

IV. Propositio Arnaldi. Concilium Tridentinum restituit Pænitentiam veterem, qualis est in traditione, et canonibus antiquis.

Concilium restituit omnes traditiones Apostolicas, ait Arnaldus, ac proinde hanc, quam docet Apostolicam esse in præfatione p. 7, 43 et 57 et part. II, cap. v, VIII, XVIII et XXI. Vide indicem oqeris ad litteram P; sequitur ergo, ut a Concilio restituta sit pœnitentia antiqua, secundum amplitudinem, quam habet in canonibus, et traditione. Addit in præfatione p. 64 rem dignam observatu in hoc nostro negotio Concilium ea actione testatum, quamlibet magnus numerus adversetur, Ecclesiam velle semper eos canones observari; et cum intromittentur consuetudines contrariæ, quamvis a multis defenderentur, et per multos annos obtinuissent, se eas non habere instar usuum, sed instar abusuum. »>

Quibus lectis, nihil est quod plura addamus ad ostendendum Arnaldum docuisse propositionem allatam. Subjiciemus tamen, quod habet parte II, capit. XLIII, ubi postquam dixit, S. Carolum ex mente Concilii operam dedisse restitutioni antiquæ pœnitentiæ: « Quæ cum ita sint, inquit, quis possit dubitare Spiritum sanctum, qui sæpe loquitur in conciliis, quemadmodum in Scriptura, compendiario sermone, et qui sensus complectitur, qui non illico se produnt, posse dicere iis', qui credunt, eum aliter loquutum esse de necessitate pœnitentiæ, quam antiqua concilia, quod attinet ad potissimum caput; quis

1 Similia habet in præf. lib. de tradit.

queat, inquam, dubitare posse eum illis dicere, quod Jesus-Christus dicebat Judæis, quos dissolutis moribus imitantur : Qui habet aures audiendi audiat. Quicumque enim habet gratiam ac donum intelligendorum verborum Concilii, semper ei auscultabit, patebitque, ubi redeundum erit in Dei gratiam per viam pœnitentiæ. »

Is demum intelliget Concilium, qui erit ex factione novorum Illuminatorum, eique parebit in observatione veræ pœnitentiæ, hoc est, antiquæ. Concilium igitur jussit observari canones veteres de pœnitentia; universusque populus Christianus, qui simplici animo amplectitur rationem receptam sese disponendi ad communionem, cæcus est, similisque Judæis contumacibus, propter remissionem antiquæ pœnitentiæ. Hæc tandem est summa doctrinæ Arnaldi, et sententia, quam occultabat, quamque, non sine singulari providentia divina, aperuit in hisce verbis temere effusis a scriptore operis de frequente communione.

Propositio contraria ejusdem.

« Concilium Tridentinum non instauravit pœnitentiam veterem, qualis est in Traditione, et conciliis antiquis. >>

Arnaldus enim docet, « non potuisse eam imponere talem, qualis est in traditione. » Paulo post dicit, « episcopos Concilii libentissime quidem restituluros fuisse res in statum perfectiorem ; » ac deinde pœnitentiam, «quæ est via maxime consentanea canonibus, et regimini Spiritus sancti, et confirmata experientia plurium, quam duodecim sæculorum; » quam tamen negat « præceptam fuisse sæculis sequentibus, ut aliis fuerat. » Falsum est ergo concilia, et decreta consensisse ad urgendam ejus observationem, cum negligebatur; ad eam tuendam, cum observabatur; et ad restituendam, cum desiit observari, quod scriptum est in eadem præfatione pag. 7. Si Concilium non potuit eam imponere, nec jubere; eam ergo non restituit, qualis ab Arnaldo descripta est, « et qualis exstat in traditione Ecclesiæ, in Patribus, et conciliis. » Nam restitutio differre nequit ab impositione, ac præceptione. Itaque falsum etiam est, a Concilio restitulas omncs traditiones Apostolicas, ac præsertim traditionem de pœnitentia antiqua.

CAPUT XXV.

V. Propositio Arnaldi. Arnaldus censet, necessario nunc observandam esse priscam pœnitentiam, prout præscribitur a traditione, canonibus, et doctrina Patrum, et pro tota ejus amplitudine.

Loca ejus attulimus ad propositiones i et Iv, ex quibus necessarium hoc colligitur consectarium; Arnaldum, nisi velit haberi Antichristus, ac eversor præceptorum, institutorumque immutabilium Jesu-Christi ipsius, oportere docere nos omnino teneri legibus, et canonibus de prisca pœnitentia, quibus necesse habemus per omnia parere absque ulla mutatione.

Propositio contraria ejusdem.

« Arnaldus contendit nos non amplius teneri legibus de poenitentia antiqua, et publica, qualis præscribitur a traditione, canonibus, et SS. Patribus. »

Duplici ratione hanc suam mentem aperit plane contrariam alteri illi opinioni, quæ operis ejus fundamentalis est doctrina. Prior est apertis verbis concepta professio: posterior usus ipse ac praxis. In præfatione libri de traditione, hæc habet. «Non est existimandum, nos, dum describimus sanctas leges pœnitentiæ, a magnis illis viris nobis relictas in libris suis, ad omnium fidelium institutionem, et quas, dum viverent, curarunt observari tanta vigilantia, et studio; nos, inquam, statuisse eas ad accuratam observationem revocare, ut cum vigebant, cogereque Christianos iis parere quemadmodum fecit Ecclesia, per tot sæcula. Nunquam ea fuit mea mens, et professus sum in libro de frequente communione, me ab eo consilio esse alienum.» Idem testatur in libro contra Mileterium. Quod vero pertinet ad usum ipsum, in descriptione suæ pœnitentiæ, « ex partibus omnibus externis pœnitentiæ, » ad quas respiciunt plerique veteres canones, retinet ferme solam separationem a corpore Filii Dei; » cæterum

suos pœnitentes a solvit innumeris legibus, quæ per tot sæcula in Ecclesia observatæ fuerunt. » Sed præsertim illis concedit rem, quam universa antiquitas, canones, concilia, et SS. Patres severissime vetuerunt, ne pœnitentes adessent mysteriorum celebrationi. Attamen jactat se restituere pœnitentiam veterem, disciplinamque immutabilem, ac necessariam, qualem eam invenit in traditione divina, et Apostolica, et exactam ad formam a conciliis. et a SS. Patribus præscriptam.

CAPUT XXVI.

VI. Propositio Arnaldi. Dilatio absolutionis, et communionis, postquam quispiam confessus est peccatum mortale, non tantum est utilis, sed etiam necessaria, et præcepta hoc tempore non minus, ac in Ecclesia primitiva; nec quisquam ejus rei immunis esse debet.

Hæc dilatio est « pars pœnitentiæ antiquæ, et quidem maximi momenti, ex sententia Patrum, » ut in præfatione scripsit Arnaldus. Contendit hanc esse pœnitentiam, quam instituit Scriptura, præceperunt omnia concilia, prædicarunt omnes Patres, atque in usu revocarunt omnes sancti. » Denique quidquid diximus de necessitate, et immutabilitate legum de poenitentia prisca, ex sententia Arnaldi, ad propositiones IV et seqq. ad x, eo potissimum est referendum. Igitur est lex æterna, qua etiamnum hodie tenemur, ut poenitentiam agamus aliquandiu, postquam confessi sumus peccata, antequam absolvamur, et admittamur ad participationem sacrorum mysteriorum.

Propositio contraria ejusdem.

« Dilatio absolutionis, et communionis post confessionem peccati cujuspiam mortalis, non est necessaria, neque ea lege tenemur, ut olim. »

Diserte hæc profitetur Arnaldus in præfatione libri de traditione. Verba ejus protulimus ad superiorem propositionem contrariam, et ad tertiam, hic minime repetenda.

CAPUT XXVII.

VII. Propositio Arnaldi. Ut quis digne communicet, non satis est eum esse immunem omnis peccati mortalis, et venialis; sed oportet eum attigisse summum gradum perfectionis, qui sublimior est sanctitate Apostolorum, aut quorumvis aliorum sanctorum; nisi velit Deum offendere, atque excommunicationem subire.

Auctor libri de frequente communione dicit', « Apostolos, postquam accepissent post resurrectionem tot gratias a Magistro; postquam accepissent Spiritum sanctum, flatu oris ejus; postquam accepissent mandata de prædicanda ejus doctrina, et potestatem eam. confirmandi omnis generis miraculis; se tamen satis bene affectos non judicasse, ut vescerentur pane illo cœlesti, ete. Unde liquet, quo ordine sit sumenda Eucharistia, secundum verum ejus usum. » Itaque non satis est ad verum usum Eucharistiæ, ut simus peccati mortalis immunes; sublimiorem perfectionem nos consequutos esse oportet. Idem probavimus ex Arnaldo lib. III, c. x, et lib. IV, c. 8 et 14, nec dicta repetemus.

Propositio contraria ejusdem.

« Ut quis digne communicet, non opus est ut tantam perfectionem assequutus sit, satis est, ut sit expers peccati mortalis. Quo in statu quisquis est, potest communicare, cum consequutus sit affectionem, quam postulant Ambrosius, et alii SS. Patres. »

Hæc habet Arnaldus, ad sententiam quod attinet, in præfatione libri de Traditione Ecclesiæ. At lectorem oportet hic meminisse eorum, quæ diximus lib. III, cap. xv, et lib. IV, c. vi, ne sint nobis repetenda. Ex quibus licet Arnaldum id, quod dixerat, de summa perfectione communicaturorum, retractasse in præfatione libri de Traditione; cum professus sit, ex locis Ambrosii, aliorumque

1 Part. 1, cap. II.

Patrum, quos laudaverat, fas esse ad Eucharistiam accedere iis, qui ita sunt «< innocentes, ut nullo peccato mortali violent puritatem baptismi, quamvis infirmitas, qua etiamnum laborant, eos quotidie in multa levia peccata conjiciat. » Profecto qui sic sunt affecti, «non sunt consequuti sanctissimam affectionem, quæ exoptari possit ad communicandum. >> Itaque hæc sententia Arnaldi contraria est ei, quam defendit in libro de frequente communions. Quod nos confirmat in vulgari opinione, qua plerique credunt ab homine non esse compositum opus de frequente communione, sed alieno fœtui nomen suum inscriptum; cum non sit verisimile hominem ingenio, et judicio præditum tam manifesto a se ipsum dissentire posse.

CAPUT XXVIII.

VIII. Propositio Arnaldi. Usus, qui est hodie frequentissimus in Ecclesia, ex quo absolutio conceditur statim post confessionem, nec subjiciuntur pœnitentiæ publicæ omnia peccata, est manifestus abusus.

Hoc docet Arnaldus locis a nobis indicatis ad propositionem VIII et alias, quæ tædiosum esset repetere.

[ocr errors]

Propositio contraria ejusdem.

Ego vero (inquit Arnaldus in libro contra Mileterium) agnosco Ecclesiam concessisse hunc usum, ut sese attemperaret infirmitati liberorum suorum. Ei culpa privatorum abusus misceri posset, sed per se non esse abusum existimo. >>

Arnaldus in margine ejus libri indicat loca. in quibus contrariam sententiam defendit, nempe, ut pag. 454 libri de frequente communione, pag. 628, Vide et pag. 57, 60 et 61 præfationis libri de traditione. Ac sane in eadem, pag. 60 negat « usum receptum pœnitentiæ esse licentiam, aut abusum ; » contra quam diserte docuit, in præfatione operis de frequente communione.

DE POENITENTIA PUBLICA & PRÆPARATIONE

AD COMMUNIONEM

LIBER OCTAVUS.

CAPUT PRIMUM.

Ubi responsa, et subterfugia Arnaldi summatim considerantur, et ad duo capita refe

runtur.

1. Compendium novæ doctrinæ pœnitentiariorum, et catalogus repugnantiarum manifestarum, quas in ea observavi, non tantum proderit ad eam infamandam ac evertendam, sed etiam ad retegendam infirmitatem responsionum, quas Arnaldus, et alii, qui ex ejus parte stant, multis in libris ediderunt, ubi conantur inanibus excusationibus, et vana rationis specie eludere vim argumentorum, quibus eorum opinionem oppugnavimus. Quamobrem potuissem supersedere a respondendo ad minuta illa opuscula, et acquiescere in epitoma illa, quæ luce sua tenebras omnes discutit, quibus veritatem obscurare nituntur. Attamen ut levem imbecillitatem eorum, qui non satis ingenio pollent, nec satis sunt exercitati, ut ex generalibus principiis peculiaria consectaria deducant, potissima capita responsionum, pro opere de frequente communione, lustrabo, et quam brevissime fieri poterit, ostendam meras esse ludificationes, ac fallacias, quibus nihil inest firmi, quo possint id opus tueri.

II. Sed antequam singillatim unumquodque caput expendam, operæ pretium erit earum commune vitium observare. Quam

1 Lib. XXIII moral. cap. XVII.

TOM. VIII.

obrem statuo omnia responsa illa ad duo summa capita posse referri. Primum est, Arnaldum bonum sibi fuisse animum dictitare, cum aperuit consilium suum de reformanda Ecclesia, et publicam fecit doctrinam, quæ tantas turbas brevi tempore creavit, atque animos hominum adeo offendit. Alterum est, cum ei objiciuntur scandalosæ propositiones ejus libri, quæ oppugnant doctrinam Ecclesiæ, cum respondere se in aliis locis prava illa dogmata confutasse, ac contraria doruisse. Hæc complectuntur speciosissimas quasque responsiones, quibus conantur nonnulli satisfacere objectionibus Catholicorum contra librum, cui præfixum quidem est nomen Arnaldi, sed qui, ut acutissimi censent, crevit in alio Viridario.

III. Manifestum autem est utramque hanc purgandi Arnaldi rationem satis idoneam non

esse.

Non satis enim est, animum esse bonum, si prava sit actio. Multi res novas moliti sunt permoti bono zelo, sed imprudente; ac præferentes bonum animum, majoremque religionem, defecerunt tandem ab Ecclesia, et omnia dissidiis, turpibusque hæresibus miscuerunt.

Alterum excusationis genus commodius non est, ac præterea conjunctum est cum arte solita eorum, qui novam quampiam doctrinam intromittere cupiunt. Hi nunquam aperte proloquuntur, quæ sentiunt, ne intelligatur eorum consilium; sed instar vespertilionum sub vesperam prodeunt, qua maligna lux eos ostendit, deinde etiam occultat. Ideo nunquam plene dicunt, quod volunt, ambiguasque ac artificiosas voces adhibent. «Sunt enim, ut recte Gregorius Magnus', nonnullæ hæreses, qua aperte metuunt prædi

26

« PoprzedniaDalej »