Obrazy na stronie
PDF
ePub

modo illis addemus. Super hunc Ecclesiam esse fundatam, ex Evangelio veteres iidem asseverant'. Hunc enim « ædificandæ Ecclesiæ petram dictum; claves regni consecutum, et solvendi, et alligandi in cœlis, et in terris potestatem,» (quæ sunt verba Tertulliani) præcipuo quodam jure fatentur. Hunc Apostolorum principem, et caput Optatus appellat in libro septimo, « Potuit utique caput Apostolorum, inquit, ita se gubernare, » etc. Ac paulo ante, « Et præferri Apostolis omnibus meruit, et claves regni cœlorum communicandas cæteris solus accepit. » Ubi Petrum solum claves accepisse dicit, ut per eum cæteri acciperent, quod proprium est munus capitis et principatus. Principatum eidem passim Augustinus tribuit Apostolatus 3, ac primum, et præcipuum vocat Apostolorum. « Summum illum Cassianus, et inter discipulos discipulum, et inter magistros magistrum, qui Romanæ ecclesiæ gubernaculum regens, sicut fidei habuit, ita et sacerdotii principatum. » Hunc xopupatóτatov, κορυφαιότατον, καὶ πρωτοστάτην τῶν Αποστόλων; hoc est primarium, sive verticem, et principem Apostolorum, Cyrillus Hierosolymitanus nominat "; Kopupatov návτшv, omnium coryphæum, Chrysostomus ; Εκκριτον τῶν Αποστόλων Basilius 7, id est eximium, et excellentem; Kopuphy twv ̓Αποστόλων Chrysostomus ®, et κορυφὴν τοῦ χόρου, caput, et verticem chori Apostolici ; et oratione tertia in Matthæum θεμέλιον τῆς ἐκκλησίας, fundamentum ecclesiæ. Quo nomine eumdem Cryphum afficit Proclus oratione VIII, necnon et xopudiscipulorum et φαῖον τῶν μαθητῶν, καὶ πρωτοστάτην τῶν Ἀποστόλων prirsidem Apostolorum vocat.

6

8

Isidorus Pelusiota ἔξαρχον τῶν Αποστόλων 10, id est principem Apostolorum. « Reprehensus a Paulo minimo Apostolorum (ait Facundus. Hermianensis) non indigne tulit; nec pro sui primatus gloria resistentem sibi despexit. >> Et Augustinus1, «In quo primatus, inquit, Apostolorum tam excellenti gratia præeminet. » Hieronymus, « Quid Platoni, inquit, et Petro? Ut ille enim princeps philosophorum ita hic Apostolorum princeps fuit, super quem Ecclesia Domini stabili mole fundata est. >> Cyrillus Alexandrinus vocat ἡγούμενον τῶν ἁγίων pantov, principem 13, et ducem sanctorum Discipulorum. Item προύχοντα, καὶ μείζονα τῇ τάξει, præcellentem, et majorem ordine". Et diaлρéлovтα

Ev pantais inter discipulos antecellentem'. Hæc paucissima sunt ex innumeris, quibus Cathari os consuitur asseverantis, sic « æquales inter se Apostolos fuisse, ut nemo cæteris supereminere posset, » nec caput esset illo

rum.

Inter Puritanos

O talis.

X. Sed majorem adhuc risum tollit. Nam sequitur apud eumdem germanum Catharum, utpote alienum a fermento Papistico, ut alibi de se prædicat; adeoque τῶν καθαρῶν ἔκκριτον, et vere xá0apua. Sic igitur probat, Petrum eximium. non fuissse caput, neque principem collegii Apostolici: « Post Christi, inquit, ascensum, erepto ipsis magistro, non tamen de alio capite eligendo cogitarunt, a quo regerentur, velut præfecto collegii sui ac præposito. De subrogando aliquo in locum proditoris Judæ, ad explendum numerum duodecim, ut a Christo fuerat institutus, egerunt. Eadem opera potuissent, imo debuissent sibi alium pro Christo magistrum adoptare, qui toti Apostolorum collegio præesset. » Qui attinebat, & outos caput alterum eligere, cum et Christus in sempiternum sit Pontifex, et caput Ecclesiæ, eo quod morte non prohibetur permanere, ut ait Apostolus ; et vicarium sui, atque aspectabile caput, et principem collegio suo, et Ecclesiæ jam Petrum ordinasset? Quo mortuo, caput alterum suffectum est Linus, ac deinceps cæteri. Ut autem post Christi mortem caput Petrum fuisse, et officio functum principis, ac coryphæi inter Apostolos intelligas, auctorem tibi dabo Chrysostomum, jam Constantinopolitanum episcopum : postquam in synodo secunda ibidem celebrata proximus post Romam veterem locus sedi illi constitutus esset; ut quod recentiores postea fecerunt patriarchæ, parcius indulgere ipsum Romani pontificis dignitati, ac primatui Petri consentaneum videretur; quo sibi prærogativam honoris nuper acceptam defenderet. At ille majore veritatis, quam ejus, quod sua referebat, studio ductus, Petri principatum luculento testimonio adstruit homilia tertia in Actus Apostolorum, cum de Matthiæ sortitione agit. Quærit imprimis, cur præ cæteris Petrus satagit, et de subrogando aliquo in Judæ locum sollicitus est, ac sibi ita respondet. « Quod fervido esset ingenio; et quod gregis ei commissa cura fuerat; tum quod primus erat e collegio; semper ante alios loqui inci

4 Coss. lib. III de

- 7 Lib. I de Bapt. 8 Hom. Ix

de Pænit. cap. 1.

1 Matth. XVI. · 2 Lib. de prescr. cap. xx11.- 3 Aug. serm. x111 de ver. Dom. sec. Matth. cap. 11, tom. X. 5 Cyr. cat. 11, sub. fine. Incarn - 6 Hom. XXXVIII in I ad Corin. et hom. 1 ad Rom. 9 Idem. hom. LXXXVIII in Joann. initio. - 10 Lib. 1 ep. CCLVI. 11 Lib. X. 13 Cyr. epist. vIII pasch. · 14 Lib. IV in Joann. — 15 Id. dial. vi de Trinit.

12 Aug. lib. II de Bapt. cont. Don.

Petri

potestas ad

sores transiit.

pit". » Et paulo post : « Quid igitur? Nonne Petrus ipsemet eligere poterat? Poterat quidem. Sed hoc non facit, ne gratiæ deferre aliquid videatur.» Poterat itaque solus per sese Petrus, quem vellet, designare successorem Apostolatus, hoc est, principatus et sacerdotii,ut idem nominat, contra quam Catharus somniat, qui nullum in Apostolis agnoscere vult sacerdotium. Ita princeps et caput fuit Petrus Apostolici collegii, non tantum dignitate, et nescio qua imaginaria primatus larva, quam episcopis Salmasius affingit; sed gubernandi, præsidendi, ac regendi functione, si quid Chrysostomo credimus. Cui quidem auctoritatis fasces summittere non, ut opinor, ille dedignabitur. XI. Eamdem, quæ ordinaria fuit in Petro, ejus succes- potestatem, jusque ac dignitatem capitis, in Petri esse successoribus Romanis Pontificibus, plerique veterum Patrum approbant. Nec dubitari potest, primatum illum habuisse semper in universa Ecclesia. Cui vel Adversarii ipsi suffragantur, qui paulo moderatiores. sunt, ac minus turbulenti, et antiquitatis Ecclesiastica peritiores, quam sunt MessaSpurcamina liana xalápuata. Sane Blondellus, qui nuper grande volumen edidit de hac controversia, « Protestantes, ait', neque Apostolicæ cathedræ dignitatem unquam veteri Romæ denegasse; neque primatum, quem habet in vicinas Ecclesias; imo etiam quem aliqua ratione obtinet in universas; ita tamen, ut ecclesiastico jure duntaxat, non divino, Romanis Pontificibus ista conveniant. » Quocirca saltem Apostolica traditione fatebitur, primatum illum in omnes ecclesias Romano constare Pontifici, si Augustini regulam illam sequimur, quam in primo libro capite I et II proposui Id ab Apostolis traditum videri, quod et perpetuo servatum sit in Ecclesia, et nullius concilii decreto primitus constitutum fuerit; qualem esse prærogativam Romanæ sedis, alio in loco disputabitur; ubi et divino jure, id est Christi auctoritate, ac præcepto, stabilitam esse demonstrabimus.

Nunc illud satis est, quod antiquitatis ecclesiasticæ utcumque perito liquet, fuisse veteri in Ecclesia, ut episcoporum in propriam

α CHRYS. Καὶ ὡς θερμὸς, καὶ ὡς ἐμπιστευθεὶς παρὰ τοῦ Χριστοῦ τὴν ποίμνην· καὶ ὡς τοῦ χοροῦ πρώτος, ἀεὶ πρότερος ἄρχεται τοῦ λόγου.

[ocr errors]

ecclesiam jus et potestatem, sive primatum; sic in episcopos, et ecclesias istas in unaquaque provincia, potestatem unius item, et auctoritatem, qui provinciæ toti præerat. Quod Nicæna synodus canone vi, ¿pyatov člos Antiquum nominat. Ante quam nulla post Apostolos generalis exstitit, nulla quæ morem hunc, et traditionem primitus statuerit, quo ne ab Apostolis manasse credatur. Hoc, inquam, ad pueriles Cathari discutiendas nænias sufficit; qui fucum facere conatur trita et obsoleta jam ratiuncula ista, quam in Puritanis conventiculis opifices, ac sellurarii elatrare solent, unde hanc hausit ille : Nimirum unicum Ecclesiæ caput esse Christum, cui succidaneum dari nullum oporteat, cum sit perpetuum.

pastores.

Gregis Principe

XII. Omnes « ante hoc introductum novum Ecclesiæ regimen (ait ex suorum cantilena Catharus) æqualiter pastores erant gregis, et unicum omnes per orbem dispersæ Ecclesiæ pyévα agnoscebant,nempe Christum, non Principem alium. Et sic Petrus in prima Catholica pastorům omnes presbyteros singularum ecclesiarum ἐπισκόπους, et ποιμένας gregis, hoc est ποιμνίου Episcopos et sibi crediti esse statuit, sub uno ¿piñoμévi Christo. Nec per multa sæcula, etiam post pastorum. constitutos singulares episcopos, qui capita erant particularium ecclesiarum, ecclesia universalis aliud caput se habere credidit, præter Christum. Ecclesia universa ex multis localibus ecclesiis constans, corpus unum erat, et hujus corporis caput unum habcbatur Christus.» Hic si quid tota ista disputatione conficit, aut contra semetipsum, aut pro nobis utique facit. Duo sunt, ex quibus argumentatur, nullum in Ecclesia xa0oλtxòv esse præsidem, et episcoporum episcopum, sive caput hierarchiæ totius, et Ecclesiæ. Primum, quia unus est pastorum princeps, ut ait Petrus. Alterum, quia caput itidem est unicum Ecclesiarum omnium; utrumque porro Christus est. Hæc ratio non procedit, nisi ambo ista, pastorem esse, et caput Ecclesiæ, ita Christo conveniant, ut cum altero communicari nequeant ; nequeant; quemadmodum Deum esse, vel hominem esse simul, ac Deum; Virginis esse Filium, et cætera eju

καὶ πάνυγε· ἀλλ ̓ ἵνα μὴ δόξῃ χαρίζεσθαι· τοῦτο οὐ

ποιεῖ.

c Id. Τὴν ἐπισκοπήν· τουτέστι, τὴν ἀρχὴν, τὴν

b id. Τί οὖν, ἐλέσθαι τὸν Πέτρον αὐτὸν οὐκ ἐνῆν, ἱερωσύνην.

1 Blond. de Primata in Eccl.

Universale

sdem generis, in nullum alium, quam in illum cadunt. Jam, quod ad pastoris nomen spectat, Christus tam et se pastorem vocat simpliciter, ut cum ait, Ego sum pastor bonus; et ab Apostolis nominatur, velut ab ipsomet Petro Conversi nunc, inquit, estis ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum, et a Paulo: Qui eduxit de mortuis pastorem ovium magnum; tam pastor ergo dicitur, quam princeps pastorum. Quare si ideo nefas est, quemquam pastorum dici principem, et aproμévα, quoniam titulum hunc Scriptura Christo tribuit; ne pastor quidem, aut Episcopus absolute nuncupari quispiam potest, ne par in Christum redundet injuria.

XIII. Atqui et episcopos singulis ecclesiis ex antiquo præfuisse, tanquam pastores et capita suæ quemque ecclesiæ, Salmasius fatetur, etiam temporibus Apostolorum, et quosdam insuper « Episcopos episcoporum, id est primos presbyterorum, » cujusmodi Apostolos fuisse credit, tam majorum gentium, quam secundos, quales erant Jacobus, Timotheus, Titus, et alii majorum discipuli, qui presbyteros, et eosdem episcopos constituebant, et iis cum potestate, jurisdictioneque præerant, ut in primo libro ex ipsius verbis Salmasii latius ostendimus. Igitur dpynotuéves aliqui fuerunt, et pastorum principes præter Christum, tum Apostoli ipsi, tum ab iis præpositi.

Nam quod spectat ad capitis vocabulum, si Ecclesia universalis corpus est Christi, et ecclesiæ singulæ membra sunt unius corporis, ut ex collatione prima Carthaginensi, et ex synodo Parisiensi refert Salmasius; profecto tam est absurdum, unius corporis, puta humani, plura esse capita, quam singulorum membrorum sua. Imo majus hoc, quam illud portentum sit, si et pedi suum caput sit, et utrique brachio suum, ac totidem denique sint capita, quot membra. Expediat se itaque solertissimus et acutissimus Salmasius ex istis pedicis, quibus seipsum irretiit. Respondeat, quinam verum sit, singulas ecclesias, quæ sunt membra totius, suum habere caput, pastoremque suum, citra unius, et summi capitis, ac pastoris offensionem; citra monstruosam deformitatem, et ostenti similem; dignam, de qua et aruspices consulantur, et quæ majore victima procuretur.

XIV. Responderit, si quid sapit, id quod

1 Exod. vII.

Salmasii

antilogiæ.

eum natura communis, et innata ratio docebit, non hæc invicem pugnare ; nec eamdem naturalis esse corporis, et ejus, quod proprie dictum corpus non est, sed morale vocatur, proprietatem ac rationem. Hujus enim, vel in hoc potius, plura esse capita posse; sed sub uno, ac singulari, et primario ordinata. capite; quæ singula eatenus capita sunt, quod vices obeunt supremi, et ab eo derivatam, acceptamque vim, ac potestatem exercent. Sic in regno unus rex est, ac summus princeps, sub quo innumeri sunt majores, minoresque principes, ac magistratus; et unus etiam amplissimo jure, ac magisterio iis omnibus, ac toti adeo regno præficitur. Moses certe universo Israelitarum populo, et ecclesiæ Dei, id est synagogæ, tanta auctoritate præerat', ut etiam Dei titulo Deus ipsemet eum honestaret, et ad veri, præpotentisque similitudinem Prophetam illi fratrem suum assignaret Aaronem. Neque tamen suis, ut ita dicam, auspiciis rem illius populi gerebat; sed vicaria præfectura fungebatur, cum esset Judaica roditela, ut ait Josephus, cozpatiz quædam; quod genus in humana Theocratia. gubernatione inauditum hactenus fuerat. Quocirca licet caput esset, pastorque populi, ac princeps Moyses, nihil hoc tamen obstabat, quominus summus eidem præesset populo, adeoque Mosi ipsimet, et Aaroni, et aliis utrique subjectis curatoribus, moderator ac princeps Deus, eo quod diversi sunt ordinis ambo illi principatus, nec se invicem excludunt.

XV. Quod ipsum naturalibus in causis. licet cernere. Etenim, quod a philosophis. vulgo traditur, non possunt ejusdem effecti duæ esse causæ, quas totales vocant, et adaquatas, quæ ejusdem sint generis, ordinisque, sed ex parte duntaxat, sive portionales, quas partiales nuncupant. Possunt tamen diversi ordinis in solidum esse duæ, cum una superior est, altera inferior. Sic enim Deus et ignis, ambo ex toto calorem eumdem producunt. Eodem fere modo quamvis uni communitati, sic tanquam capiti, duo ex æquo, et in solidum præsidere capita nequeant, ut in regno reges esse duos pari potestate; nihilominus cum Deo, et sub ipso, mortalis quilibet princeps populo præest, ejusque rex, et caput dicitur. Qui minus id in Ecclesia locum habet, in qua et episcopos esse pastores, et youuévous, hoc est duces, ac præsides, Scri

Politia.

Adversus hæc languidi sunt omnes, irritique conatus et impetus Messalini Cathari;

<< Velut in sommis oculos ubi languida pres[sit

[cursus

Velle videmur, et in mediis conatibus ægri
Succidimus; nec lingua valet, non corpore

[notæ

Sufficiunt vires, nec vox, aut verba sequun[tur. »

CAPUT VIII.

De episcopali dignitate, et potestate agitur. Non esse simplex onus aut curationem. Quia curationis vox significet; tum quid munus sit, et quotuplex, ex Jurisconsultis explicatur. Refellitur Salmasii error episcopatum asserentis non esse dignitatem, ac potestatem;

ptura declarat, et eosdem regia quadam potestate, sed spirituali præditos Epiphanius in Nazaræorum hæresi docet? Ubi Christum ait ex utraque familia, regia et sacerdotali originem traxisse; ac « regalem, quam a Davide acceperat, dignitatem transferendo, Nocte quies, nequidquam avidos extendere largitum esse famulis suis una cum summo sacerdotio, catholicæ videlicet Ecclesiæ Pontificibus. » Ergo spiritualis illa potestas, et suo modo regia, quam in episcopis agnoscit Epiphanius, in eo nimirum regno, cujus se regem esse Christus profitebatur, cum dixit, Regnum meum non est de hoc mundo', supremæ hujus majestati et auctoritati nihil officit, quoniam non paris cum ejus potestate ordinis est, sed infinitis partibus inferior, eique subjecta. Quod si in unaquaque ecclesia, cui non minus, quam universæ, summus ille pastor, rectorque præsidet, duo esse hujusmodi capita, pastoresque duos, ne iste quidem audebit, qui nihil non audet, inficiari Catharus; cur non sub eodem pastore supremo et capite, generalis ab eo substitutus esse pastor, et caput Ecclesiæ totius poterit, quasi fidelis servus, et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam2? » Aut ut Joseph herilium omnium fortunarum3, totiusque domus administrationem, et curationem cum amplissima potestate suscepit : « Tu princeps episcoporum, (ait ad Eugenium Romanum Pontificem Bernardus) Tu es, cui claves traditæ; cui oves commissæ sunt. Sunt quidem et alii cœli janitores, et gregum pastores: sed tu tanto gloriosius, quanto et differentius utrumque præ cæteris nomen hæreditasti. Habent illi sibi assignatos greges, singuli singulos; tibi universi crediti, uni unus. Nec modo ovium, sed et pastorum tu unus omnium pastor. » Huc ille spectat Augustini locus in tractatu ad Psalmum LXXXVI, ubi declarat, qua ratione Apostoli, et Prophetæ fundamenta dicantur, cum sit fundamentum Ecclesiæ Christus, præter quod nemo aliud potest ponere. « Quomodo putamus, ait ille, nisi quemadmodum aperte dicitur, sanctus sanctorum, sic figurate fundamentum fundamentorum? Si ergo Sacramenta cogites, Christus sanctus sanctorum; si gregem subditum cogites, Christus pastor pastorum; si fabricam cogites, Christus fundamentum fundamentorum. »

@ EPIPH. har. XXIX, num. 4. Το βασίλειον τοῦ Δαβὶδ μεταστήσας, καὶ χαρισόμενος τοῖς ἑαυτοῦ δούλοις

sed nihil præter munus, et curationem. Nomina certis ex functionibus rebus imposita, quæ totam earum naturam non exprimunt. In episcopis, ut et in regibus, aliisque dignitatibus, præcipuum esse finem, utilitatem subjectorum; indeque peti nominum originem. Hinc Salmasii nugæ discussæ. Humanum quid significet. Cur Paulus episcopi dotes adeo vulgares præscribat. Hieronymi locus illustratur. Quid meritum vocet; et quo sensu dicat, episcopatus nomen non esse meriti.

I. Hactenus « difficilem satis, ac longam viam emensum se esse, Catharus scribit, emersisseque lutosis volutabris. » Quod profecto non male illi ceciderit, imo vero optandum fuerit.

<< Ire præcipitem in lutum, per caputque, pe-
[desque;

Verum totius ut lacus, putidæque paludis
Lividissima, maximeque est profunda vorago;
Si pote stolidum repente excitare veter-
[num ;

ἅμα τῇ ἀρχιερωσύνῃ· τουτέστι τοῖς ἀρχιερεῦσι τῆς καθο-
λικῆς ἐκκλησίας.

1 Joann. xx.- 2 Matth. xxiv, 45.— 3 Gen. xxxix. - -4 Bern. III de cons. cap. vii.— 5 I cap. 1.—6 Salm. cap. vi Dissert.

Et supinum animum in gravi derelinquere [cœno, Ferream ut soleam teñaci in voragine mula.»> Quippe « Insulsissimus est homo, nec sapit [pueri instar

Bimuli. »

est.

Nos ad eam rem præsto illi erimus, et pro virili adjuvabimus, ut ad bonam, ac sanam mentem redeat, errore deposito; cujus in postremo capite vires omnes, ac venena contraxit. Ac mihi videtur postremo illo in actu scenicæ suæ fabulæ gratiam ab Catharis suis inire voluisse, a quibus, ut contra episcopos scriberet, subornatus et auctoratus Nusquam enim inclementius in illos, ac protervius invehitur, dum id studet, omnem ab ipsis abjudicare dignitatem, ac jurisdictionem. Quod si, ut cupit, facere posset, non tam episcopalem ordinem, quam ipsius labefactaret, atque everteret Ecclesiæ christianæ statum. Verum percommode hactenus cessit, quod non valde acuto, ac solerti homini oppugnandæ catholicæ rei partes illæ mandatæ sunt; sed rudi doctrinarum istarum, et hebeti, qui nihil ad causam agendam exquisitum, nihil robustum, nihil suum, ac proprium denique, præter os, et confidentiam afferret. Hoc ut in superioribus hucusque fecimus, sic in postremo isto Dissertationis illius enucleando capite, manifestum omnibus fore confidimus.

II. Reprehensum illud erat a nobis in primo Dissertationum Ecclesiasticarum, quod Trapezita nebulo scripsit in sacro, et scelerato illo libro de Trapezitico fenore: « Veteribus episcopatum in Ecclesia non fuisse nomen dignitatis, aut potestatis, sed curationis, et administrationis. » Contra quæ copiosa disputatione probavimus, episcopos ab initio, et a prima sui origine, id est ex institutione Christi, dignitatem et potestatem habuisse, sive evτíav, et tousiav. Argumenta, quibus hoc ostendimus, invicta sunt, ac necessariis ex rebus tidem faciunt.

At Catharus Messalianus cum nihil habeat, quo vim illorum effugiat, frustra se contorquet, et μάτην πτερυγίζει, καὶ κορυβαντιᾷ. Ait, ne gat, versat in omnes se partes; et cum nihil dicat, multa verba fundit inania sanæ mentis, ac sensus boni. Verba dixi; nam præter voculas, et vocabulorum minutias, origina

assulas.

tiones, ac σκινδάλματα, et ἀποσμιλευματα, nihil in Schidia et rem ipsam, ac sui defensionem contulit.

Dixeram, « Episcopum, si hunc audimus, ex prima institutione sui, nihil aliud fuisse, quam curatorem nullo magisterio, nulla auctoritate præditum, quasi opificem quemdam, et ministrum. » Iste, ut hanc falsæ opinionis invidiam declinet, cum de re ipsa fateatur, ad nota et usitata præsidia confugit, enucleatas nominum, et grammaticas observationes. Quod ne ipsum quidem ei commode succedit. Nihilominus enim tenetur, ac suapte oratione convincitur. Curare nihil esse dicit aliud nisi administrare1; unde et curare rempublicam. Porro curare proprie pertinere ad episcopum, cujus est curam Ecclesiæ gerere, ac sollicitudinem eidem impendere. Vera ista sunt, sed ab eo, de quo agitur, aliena sunt. Etenim curare, et curatio dupliciter apud Latinos usurpatur. Interdum simplex est rei, aut negotii alicujus administratio, et gestio, sine potestate, ac magisterio, sive magistratu. Hæc enim vox proprie rei effectum respicit. Alias potestatem habet adjunctam, et magistratibus tribuitur. Sic curatio rei frumentariæ cum amplissima potestate Pompeio decreta', annitente Cicerone anno U. C. 397. Et Asiatica curatio frumenti M. Bruto, et L. Cassio commissa. Hujusmodi curatio est episcopalis nominis, ac dignitatis, non prior. Itaque frustra sudat Catharus, ut illud excuset, quod falso dixerat, episcopum ex vi et proprietate nominis, imo ex origine, et institutione sua, nihil præter curationem, et operam, sine honore ac potestate, sibi vendi

care.

Quid et

munus ex

III. Sed ut penitus in causam intremus, et in ulcus illius scalpellum altius imprima- quotuplex mus; sciri debet, apud Jurisconsultos aliud jurisconsultis. esse munus, et curationem; aliud potestatem, et honorem, sive magistratum. Quæ Jurisconsulti distinguunt sic, « Honor est administratio reipublicæ cum dignitatis gradu, sive cum sumptu, sive sine erogatione contingens. Munus vero publicum, quod in administranda republica cum sumptu, sine titulo dignitatis subimus3. » Et Paulus, « munus tribus modis dici ait, uno donum, et inde munera dici dari, mittive; altero onus; tertio officium, unde munera militaria, et quosdam milites munificos vocari *. Sic excubiæ, angariæ, «gestationes in usum

[ocr errors]

1 Cic. pro Domo Dio. plut. app.-2 Lib. XV ep. ad Act. ep. x1.-3 L. XIVD. de num, et hon.—5 L. XVIII D. de verb. sign. et Alciat. ad eamd. leg.

« PoprzedniaDalej »