Obrazy na stronie
PDF
ePub

ut de virginitate servanda, vel de omnium bonorum suorum erogatione, solent dicere, ejusmodi opera esse ὑπὲρ τὴν ἐντολὴν, supra præceptum, zip tǹy qúoiv, supra naturam, nec se iis obnoxios esse".

V. Expendat nunc Arnaldus loca veterum Patrum, propter quæ existimavit communicaturos debere pervenisse ad summum perfectionis apicem; videatque, an sint concepta significantioribus et patixwτépois verbis, ad exprimendum præceptum, cujus observatione teneamur, quam sunt Domini nostri consilium dantis verba. Comperiet multum inter ea esse discrimen, et verbis Evangelii, quæ complectuntur tantum consilia sublimioris perfectionis, majorem esse speciem præcepti, quam iis, quibus utuntur Patres ad significandam dispositionem, qua par est nos ad mysteria sacra accedere.

VI. Nam ut observat S. Augustinus epistola LXXXIX, Dominus verba faciens de divitiarum desertione, videtur pronuntiasse sententiam damnationis in divites, cum dicit, facilius introiturum camelum per foramen acus, quam divitem in regnum cœlorum'. Cum hortatur ad deserenda omnia bona, aut ad renuntiandum consanguineis, et omnibus, qua in hac vita sperari possunt, credere possemus legem hanc esse, nisi prudentia, et auctoritas Ecclesiæ, quæ est interpres sponsi sui, secerneret præcepta a consiliis.

VII. Hæc eadem regula potiori jure applicanda est locis illis Patrum, ut ex judicio Ecclesiæ, et conciliorum animum nostrum componamus, nec tam verba, quam rem ipsam attendamus, cum loquuntur de præparatione ad communionem. Alioqui continget, præter absurda consilia, quæ hinc

@ BASIL. de Virg. Τὸ ὑπὲρ τὴν ἐντολὴν καὶ ὑπὲρ τήν φύσιν ἀφ' ἑαυτῆς κατορθούσης, etc. Ἡ δὲ παρθενία

1 Matt. xix, 24. 2 Greg. Naz. in stel. cont. Jul. Theod. etc.

sequentur, et turbas, quibus universa Ecclesia miscebitur, ut defendenda suscipiantur dogmata, quæ redolent hæresim, et impietatem, quale esset negare discrimen, quod interest inter consilium et præceptum; quæ sententia est Calvinianorum, et fuit olim Novatianorum, et Pelagianorum, quemadmodum antea dixi.

VIII. Hac ratione faveremus injustitiæ; ac violentiæ tyrannica Juliani Apostatæ2; quem narrant, cum pateretur, Gentiles omnis generis contumelias, atque injurias dictorum, et factorum inferre Christianis, quando hi querelas ad eum deferebant, illos irrisos dimisisse, nec voluisse audire, aut jus de eorum querelis dicere; dictitantem eos hæc, et multo plura æquo animo ferre oportere, quandoquidem hoc præceptum a Jesu Christo acceperant, accepto colapho in una gena, nullam quærendam esse ultionem, sed potius alteram genam, ad secundum accipiendum obvertendam; eumque cui eripietur pallium, exuere oportere tunicam, iisque dare, qui illud abstulissent. Ad hæc extrema nos deducit doctrina sparsa per opus de frequente communione, et quæ ex eo colligitur æque recte, et æque verisimiliter, ac ratiocinatur Arnaldus ex auctoritate Patrum ad fideles avocandos ab usu frequenti sacramenti Altaris.

Hoc ergo responso poterit generaliter satisfieri magnæ parti argumentorum, quibus in suo opere utitur Arnaldus, et quæ defendit testimoniis Patrum, ad terreados hominum animos, et a communione retrahendos. Imprudenter nimirum abutitur veritatis oraculis, ut confirmet mendacium, utque fidem faciat doctrinæ, cujus tam periculosa sunt consectaria.

ὑπερβᾶσα τὴν φύσιν, ἀδούλωτος νόμῳ ἐστί. Chrys. in I Cor. ix, 48, et homil. vi, t. V ed. Savilianæ.

THEOLOGICORUM DOGMATUM

DE POENITENTIA PUBLICA & PRÆPARATIONE

AD COMMUNIONEM

LIBER QUINTUS.

CAPUT PRIMUM.

Tria esse genera præparationis ad Cœnam, quorum duo sunt necessaria, non tertium. Quanam in re sita sint, et quid a nobis postulent.

I. Memini me plus semel in animum lectoris revocasse caput quoddam doctrinæ, quod est maximi momenti, ut probe intelligantur et status quæstionis, et rationes, quibus ego, et Arnaldus utimur. Cum vero obiter tantum de re loquutus fuerim, existimo, nunc paulo pluribus de ea esse agendum. Ex sequentibus intelliget lector, quam necessaria sit.

Hoc ergo potissimum in hac controversia, ubi agimus de digna præparatione ad communionem, cogitandum est; nimirum, hic agi de præparatione necessaria, sine qua Deus offenditur, et gratia ejus excidimus, nedum ut ea recte utamur.

[ocr errors][merged small]

Rem non ita intelligo, nec volo solam confessionem esse præparationem necessariam, quasi peracta pœnitentia sacramentali, nulla alia re opus sit, et liceat sine reverentia, et attentione ad altare accedere: quemadmodum cum mensæ assidemus cibum sumpturi, aut cum negotium quoddam domesticum curaturi simus.

III. Accipere corpus, et sanguinem Christi actus est virtutis, quæ religio vocatur, quem proinde comitari, necesse est affectionem animi, quæ convenit ei officio, cultuique, quem Numini exhibemus, et quæ complectitur attentionem, reverentiam, fervorem, gestum corporis compositum, aliaque, quibus hæc actio insignior fit. Ne ergo hinc occasio sumatur calumniandi tot magnos viros, sanetosque, et graves doctores, qui scripserunt, præparationem necessariam, et sufficientem ad digne communicandum esse puritatem conscientiæ; qua nullius criminis nobis conscii sumus, aut id confessi sumus, absolutionemque ejus accepimus in sacramento pœnitentiæ. Non sine stultitia, aut etiam nequitia, dicerentur ii, qui sic loquuntur, admittere. omnes ad communionem, nulla ratione habita circumstantiarum a me memoratarum, et sine ulla pietate ac reverentia, quasi esset vulgare, ac profanum negotium.

IV. Hic ratiocinandi modus inhumanus est, et captiosus, facitque, ut in societate ferri nequeant, qui eo utuntur. Solent homines uti vocibus exclusivis, et quæ videntur absolutæ, ac sine exceptione, nec tamen ejusmodi sunt; sed semper intelliguntur cum aliqua exceptione nonnullarum circumstantiarum, vel accidentium, quæ in usu communi solent concurrere, secundum prudentiæ

normam.

Sie cum dux promittit militi ingens præmium, si modo primus in murum urbis

obsessæ conscenderit, eique vexillum suum imposuerit, si miles, qui hoc exsequutus esset, convinceretur pacti cum hoste initi, et manifestæ proditionis, dux necesse non haberet stare promissis, quamvis videretur absolute loquutus, et vocula illa modo designasset unum illud officium, quo miles defunctus esset. Sed leges sermonis humani, momenti ad sensusque communis, quomodocumque menpræsentem tem nostram exprimamus, semper complectuntur tacitas quasdam leges, ac conditiones, quæ a rebus separari non possunt, quia sunt necessario conjunctæ cum ipsa actionis natura, sicut ratio, et prudentia nos docent.

Observatio magni

quæstionem

V. Magni momenti est hæc observatio, eaque semper usi sunt Catholici contra hæreticos, fraudesque eorum retexerunt, et coercuerunt. Sic cum olim Ariani veram divinitatem Filii oppugnarent, proferrentque verba Domini nostri Patrem alloquentis': hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum; unde colligebant, ex voce solum, Filium excludi vera ac summa Deitate, reponebant Patres, intelligendam esse exclusionem pro re, quæ ageretur et quæ eo tantum hoc in loco spectabat, ut distingueretur Deus Pater a commentitiis Gentilium diis, adeoque minime excludi verum, ac naturalem

Dei Filium.

VI. Sic et hæretici hujus ævi abutuntur locis Scripturæ, quæ videntur nihil præscribere ad salutem consequendam, præter fidem; cujus etiam solius rationem reposcere solebat Dominus, cum singulari quodam beneficio aliquem afficere volebat, caritate, et cæteris virtutibus omissis. Solemus vulgo respondere, orationes ejusmodi intelligendas esse pro natura rei, quæ tunc temporis agebatur. Illi, ad quos pertinent hæc loca, erant tanquam Catechumeni, qui paulatim adducebantur ad agnoscendum Messiam, eique credendum. Itaque tunc temporis non instituebantur, nisi in initiis, et fundamentis pietatis, et Religionis. Quamobrem male ratiocinantur, qui hine colligunt, sola Fide ad salutem perveniri. Nimirum, Spiritus sanctus in S. Litteris sese attemperat rationibus loquendi, quæ apud homines usurpari solent; inter quas hæc est, ut non semper distincte, et nominatim exprimantur quæcumque insunt naturæ rei; sed tantum quod ad rem præsentem facit, reliquis permissis judicio, ac prudentia hominum.

1 Joann. XVII, 3.

VII. Sic ut ad rem nostram redeamus, quando doctores scribunt, confessionem, et sacramentum Poenitentiæ esse solam præparationem necessariam, et sufficientem, ad digne communicandum, et quando dicunt ita jussisse concilium Tridentinum; oportet has enuntiationes intelligere ex animo loquentium, non vero sententiam eorum depravare tam absurdis interpretamentis, ut statuantur aliud nihil postulare, præter meram confessionem, et floccifacere fervorem, reverentiam, aliasque tam sublimis actionis necessarias circumstantias. Decet nos credere et dicere, eos statuisse, hæc omnia concurrere oportere, quamvis aperte ea non expresserint; quia satis notum est omnibus Christianis cum religionis officiis ad honorem, ac cultum Dei spectantibus, hæc omnia esse necessario conjuncta; et quidem præsertim in hoc officio, quod tantum reliqua omnia superat, quantum Deus omnes creaturas.

T

ad c

obse

VIII. Dicamus ergo ita se habere communionem, ut reliqua omnia, quæ sunt infra dis Deum, in quibus tria observantur. Primum i est id, quod est essentiale rei, et sine quo intelligi non potest, qualia sunt anima, et corpus in animali. Præterea sunt proprietates necessariæ ad agendum, atque extrinsecus quidpiam faciendum; vel partes integrantes, sine quibus essentia potest esse, ut videmus in iisdem animalibus facultates naturales, et membra, quæ faciunt ad perfectionem totius animalis, et sine quibus imperfectum est, ac mutilum. Denique in iis videmus qualitates accidentales, quibus res perfectior, atque utilior redditur, quamvis non sint necessariæ. Hoc vulgo vocatur perfectio, crediturque esse naturæ ornamentum, quod ad essentiam accedit, vel ad id, quod rei datur, cum primum gignitur. Sic fertur ars perficere naturam, cui addit ornamenta, quibus carere quidem posset, sed quibus formosior, et gratior fit.

IX. Similia invenire licet, prout fert rei natura, in dispositione ad communionem. Sunt duo genera dispositionis necessaria quamvis non æque; sed est tertium quod abesse potest, et quod, cum adest, rem exornat, eique decus addit. Primum est essentiale, desumendumque est ex Sacramenti effectu. Omne enim sacramentum est instrumentum, quod in nobis operatur, ac producit gratiam. Itaque quod est necessarium ad

effectum sacramenti, et sine quo agere non potest, id est necessarium præparationi ad accipiendum sacramentum.

Hæc dispositio sita est in puritate animi, quæ ex illo expellat omne peccatum mortale, si quod admiserimus. Quod fit ope sacramenti pœnitentiæ1, nisi forte desit commoditas confitendi peccata apud sacerdotem, sitque causa gravis minime differendæ communionis. Tum enim oporteret supplere sacramentum dolore interno, seu perfecta contritione.

X. Debet etiam referri ad hoc præparationis genus, attentio consentanea actioni, hoc est ejusmodi, ut considerate, et attento animo eam edamus. Alioqui non esset actio humana, quemadmodum loquuntur theologi. Quod si sint quædam peccata venialia, quibus fructus omnis sacramenti intercipiatur, ut crediderunt nonnulli theologi, sunt censenda numero eorum, quæ necessario ab Altari excludunt; ac proinde præparatione essentiali, oportet remedium afferri minutis ejuscemodi peccatis. Sed opinio receptissima est, peccato veniali non impediri prorsus effectum sacramenti, ut jam observavimus, qua in sententia etiam fuit S. Thomas 3.

XI. Altera præparatio, quæ necessaria quidem est, sed non essentialis, sita est in religione ac reverentia, quæ revera adhibeatur, et recto animo, quoad quidem res est in nostra potestate. Intelligo hanc religionem esse rationalem atque in superiore parte animi; non in inferiore, quæ sensilis religio dicitur, et ad quam pertinent jucundæ animi commotiones, quibus fit, ut cum voluptate virtutis actiones edamus, Deumque oremus. Quæ commotiones, cum non sint in nostra potestate, quamvis desint, non possunt communionem impedire. Satis est nos ex animo id facere, quod possumus, adhibereque diligentiam, ac attentionem, quemadmodum fit in re magni momenti.

XII. Sine hac præparatione, vulgo censent theologi, maximam partem effectuum sacramenti non edi. Quod contingit iis qui communicant animo sponte sua in varias cogitationes distracto, aut qui simile quodpiam delictum admittunt veniale. Hinc fit, ut Sacramentum non obtineat universam suam perfectionem naturalem, ut ita loquar, quod attinet ad effectum, qui ei proprius est, et

ejus institutioni consentaneus. Quare dixi, id præparationis genus non prorsus esse necessarium, quemadmodum primum; sed tantum quod attinet ad effectum proprium Sacramenti, quo ejus ope fruimur, et qui sine ea nec perfectus est, nec integer.

Novi equidem, fuisse theologos, qui crediderint hoc non esse peccatum, atque ita Majorem censuisse, cujus testimonium profert Dominicus Soto, qui vehementer ad eamdem sententiam inclinat. Ego vero litem hanc meam non facio, nec a me antea dicta ea ita dicta sunt, ut damnem aliam opinionem probabilem, et consentanea sunt sententiæ plerorumque theologorum.

XIII. Tertium, et ultimum genus præparationis est accidentale, et ad decorum pertinet; sine quo tamen effectus Sacramenti percipi possunt, at non ea copia, eaque profusione gratiarum, et divitiarum spiritualium, quæ in eos effunduntur, qui religiosius se præpararunt. Hæc ultima præparatio non tantum excludit essentiales omnes obices, aut alios minores, qualia sunt peccata venialia; sed emendat etiam omnes imperfectiones animi et corporis, quoad ejus fieri potest, adhibitis fidelis directoris consiliis. Nulli limites, ut alibi dixi, huic generi præparationis statui possunt non secus, ac gratiæ pietatique Christianæ, quæ perpetuum capiunt augmentum, cui fines imponi nequeunt. Trium harum præparationum prima est plane necessaria, ut participes simus effectus Sacramenti; secunda partim duntaxat; tertia utilis, ac decens, sed minime necessaria.

CAPUT II.

Declaratio doctrina concilii Tridentini de præparatione ad communionem. Qua ratione sacramentum Pænitentiæ, vel confessio sit sola præparatio necessaria ad communionem. Explicatio loci Pauli hac de re.

I. Vera ac solida dogmata, quæ superiore capite explicuimus, nobis suppeditant commodissimam rationem explicandæ doctrinæ

1 Concil. Trid. sess. XIII, cap. VII. - 2 Cajetan, in III part. 1. Thome qu. LXX art. 7; Pet. Soto lect. Ix de sacramentis in genere et lect. VIII de conf. - 3 III Part. qu. LXXIX, art. 8.

« PoprzedniaDalej »