Obrazy na stronie
PDF
ePub

licta committant, quæ aliis exprobrant. Opus de frequente communione iis scatet exemplis, quorum unum ex insignioribus proferemus. R. P. Antonius Molina Carthusianus protulerat locum Gennadii', nomine S. Augustini quemadmodum citari solet, in quo dicit: «quotidie Eucharistiæ communionem accipere nec laudo, nec vitupero. » Tum vero Molina, sed hoc, inquit, intelligendum de consuetudine generali. Cum enim jam degenerasset fervor pietatis, moresque multorum essent depravati, pro his universis, non esse laude dignum censet. At si speciatim rogaretur de his, qui ad virtutem serio incumbunt, haud dubie probaret. »

II. Verissima hæc cum sint, ita sunt ab Anonymo contracta: «Quod intelligitur de consuetudiue generali, non de peculiari eorum, qui volunt secundum virtutem vitam instituere. » Similiter si peritus diceret, se potum vini nec probare, nec improbare, animus ejus sic esset capiendus, ipsum summatim loquendo nec auctorem esse, nec dissuasorem bibendi vini, quandoquidem aliis prodest, aliis nocet; sed si sententiam rogaretur de iis, qui firma valetudine utantur, probaturum esse eum potum. Nemo sanus aliter intellexerit responsum Medici; quo sensu, nihil est quod in eo carpatur.

III. Attamen Arnaldus contendit errorem esse et absurdum interpretamentum 2. Deinde addit, quandoquidem Anonymus «negat hoe esse intelligendum de iis, qui secundum virtutem volunt vitam instituere, oportere intelligi de iis, qui nolunt ad virtutis normam mores suos exigere. Itaque, ex miro hoe interpretamento, S. Augustinus, aut Gennadius, in medio reliquerint, an conducat quotidie communicare iis, qui secundum virtutem non vivunt. » Nunc nega non esse judicium quoddam divinum in tam portentosa cæcitate. Quæ Dialectica te docuit, Arnalde, ita ratiocinari? An ut allato exemplo iterum utar, si negemus responsum medici prolatum intelligi de iis, qui bene valent, nec eos proprie respicere, inde sequetur rem ab eo in medio esse relictam, quod attinet ad ægros? Hæc est vitilitigatio Sophistæ, sed crassa, et facilis retectu.

IV. Ut autem absurditate tuæ consequentiæ magis percellaris, alterum tibi proponam

exemplum. Si quis Sophista, qui legisset apud Aristotelem, animal neque ratione præditum, neque destitutum esse; hinc colligeret hominem, qui est animal, neque rationalem esse, neque carere ratione; hoc unum illi reponi posset, Aristotelem loquutum de animali in genere, non de animali in specie, qualis est homo. Quod si Sophista reponeret, quoniam enuntiatio Aristotelis intelligenda non est de homine, esse intelligendam de bruto, ac proinde philosophum dixisse brutum esse rationale, neque destitutum ratione; annon instar meri Sophistae, aut quasi ratione destitutus ipse esset, se gereret? Utrumvis eligito. Profecto neuter similis est viro probo, qui in rebus tanti momenti solam veritatem quærit.

CAPUT XIX.

Objectiones Arnaldi ambiguitatibus, aut fraudibus nixa. Duo esse genera frigoris in pietate, duo item fervoris; alterum rationale, alterum sensile. Duo esse genera gratiæ, et quid vulgo soleat nomine gratiæ intelligi. Auctorem Anonymum perperam reprehensum fuisse.

I. Quod modo dixi de captiosa Arnaldi ratiocinatione, me deducit ad alias ejusdem generis, quibus mala fide dicta P. Carthusiani, et scriptoris Anonymi carpit'. Primum quidem monuerunt, quodcumque frigus quispiam sentiat, si modo sit sine peccato mortali, debere eum accedere ad Eucharistiam. » Cui propositioni Arnaldus opponit locum Chrysostomi dicentis", « nos debere accedere cum fervore, et incenso amore, ne pœnas subeamus. » Verum contrarius ei non est. Res est pudenda animorum directori, ignorare duo esse genera frigoris. Alterum quidem malum est, cum sit peccatum, vel effectus peccati, quod præsens est in eo, qui accedit ad communionem. Alterum vero est sine peccato, quamvis aliquando sit pœna præteriti peccati, cui jam Deus ignovit, et

a Homil. xxiv, in I ad Cor. Προσίωμεν μετά θερμότητος καὶ πεπυρωμένης ἀγάπης.

Duo genera

frigoris in

pietate.

1 Tr. vii, cap. IV. § 1.

2 Part. 1, cap. AVI. - - 3 Part. I, cap. xv.

-4 Tr. vi, cap. v. 5.

quod tamen plectit subductione gratiarum, et sensilis fervoris. Alias non propter ullum peccatum Deus interna desertione mulctat peccatorem, sed ut servorum suorum constantiam, ac fidelitatem probet. Prius necessario communionis dilationem flagitat; non posterius, quod sæpe non est in potestate nostra, potestque Communionem comitari sine ulla culpa, imo vero cum nonnulla utilitate, ac merito. Carthusianus, et scriptor Anonymus satis superque duo illa frigoris genera distinxerant, nec quidquam omiserant eorum, quæ necessaria erant, ut æquo lectori satisfacerent. Sed quod satis est æquitati ac prudentiæ, id nunquam invidiæ ac malignitati satisfacit.

II. Postea Arnaldus carpit hæc, quæ leguntur in Scripto Anonymo, « etiam tum, cum exiguus animo nostro inest fervor, nobis eundum esse ad Altare, sine metu, »> etc. Opponit Arnaldus huic sententiæ dictum S. Chrysostomi, qui vetat, ne accedamus ad S. Sacramentum ánλos zaì ós toys temere, et dicis causa, sed cum sancto metu. Quasi vero hoc pugnaret cum eo, quod est in Scripto! Quis est adeo rerum spiritualium imperitus, ut nesciat duo esse genera fervoris, quemadmodum frigoris? Unum est internum, spirituale, et rationale, atque actus ejus virtutis, quæ Religio dicitur; nec aliud est præter promptum animum, quo ferimur ad exercitia pietatis, et cultum divinum, ut observavit S. Thomas'. Secundum est sensile, situmque in gustu quodam partis inferioris animi, quæ delectatur, ac veluti mergitur coelestibus deliciis, extensione, ac quasi aspersione alterius illius fervoris, qui est in superiore parte animi.

III. Hi duo fervores sæpe sejuncti sunt; et prior quidem præstantior est, nec unquam sine gratia divina, ac sine caritate, non secus, ac aliæ virtutes morales, quas theologi vocant infusas, et quæ secundum nonnullos, constituunt eumdem habitum supernaturalem cum caritate, et secundum alios ita ab ea discrepant, ut tamen divelli nequeant. Non eadem est ratio fervoris, quem sensilem vocavi, qui interdum conjunctus est in animo. sceleratissimorum hominum, una cum peccato mortali, quando a Deo percelluntur, et sentiunt inusitatas blanditias, si ita loqui licet, Spiritus sancti, quæ resolvuntur in dulcissimam auimi commotionem, quam

4 S. Th. II II qu, txxx, art. 5 et 2.

sequuntur lacrymæ. Quod vulgus putat esse unicum, ac verum fervorem religiosum.

IV. Verum is non est verus fervor religiosus, et quo nos incensos vult Chrysostomus in loco memorato, ubi etiam nos vetat dicis causa accedere ad Sacramentum. Sic enim vertendum & toys, non temerario (Gallice témérairement, quod ut verteremus, finximus adverbium temerario) ut vertit Arnaldus, quia Interpres Latinus habet temere. Aliud dixeris, si dicas quempiam fecisse, aliquid temerario; aliud, si dicas Græce ɛlzîj zal dgštuye vel Latine temere. Nam vox temerarius (Gallice témeraire) significat superbum, et audacem; et temerario (Gal. témérairement) aliquid facere est inconsiderate, audacter ac superbe facere. Sed Græcæ voces & Ĕtuyɛ et Latina temere significant actionem languidam, ac negligentem, et quæ tantum dicis causa editur; sed cui potest fieri, ut nulla insit arrogantia, nullusve contemptus. Qui autem ad communionem accedunt imparati, delinquunt potius pigritia, et negligentia, quam superbia; nisi per interpretationem rem intelligas, quia omni peccato inesse superbia censetur. Quod obiter dictum esto.

[ocr errors]

V. Ut redeamus ad religiosum fervorem, D; satis liquet R. P. Carthusianum, et scriptorem Anonymum, quando docent non esse omittendam communionem, quamvis nullus adsit fervor, non loqui de vero illo fervore religioso et rationali, sed tantum de externo et sensili. Idem etiam dicendum de voce Gratia, de qua in Scripto anonymo hæc legimus: « Quo magis destituti sumus gratia, eo audacius accedendum ad Eucharistiam. » Profecto aut valde rudem, aut valde malignum oportet eum esse, qui tam prave hæc verba interpretetur, quam facit Arnaldus; quasi nimirum vellet scriptor, expedire participem fieri Eucharistiæ homini omni plane pietatis ac religionis sensu destituto. Nimis atrox ea est calumnia, etnimis manifesta; quam et Carthusianus et scriptor Anonymus diserte amoliti sunt a se, cum docuerunt communicaturi purgalum esse oportere animum omni peccato mortali, ope confessionis sacramentalis.

VI. Igitur Scriptor minime intellexit gratiam, qua deletur peccatum, sed peculiare auxilium, quod Deus in usu sacramentorum suppeditat. Præter gratiam habitualem, quæ nos sanctificat præsentia Spiritus sancti, indigemus aliis gratiis, quæ vocantur actuales,

et quæ sunt commotiones quædam intellectus ac voluntatis, sitæ in luminibus ac cogitationibus, quibus vehementer afficimur, et quæ animum incendunt, et paratum omnibus obsequiis erga Deum reddunt. Qui scripse

1 Lib. III, cap. Liv et seq.

runt de theologia mystica eas solent vocare consolationes spirituales, et sæpe etiam nominant gratias, ut auctor libri de Imitatione Jesu Christi, qui vulgo tribuitur Gersoni, at creditur esse Thomæ a Kempis.

DE POENITENTIA PUBLICA & PREPARATIONE

AD COMMUNIONEM

LIBER

QUARTUS

CAPUT PRIMUM.

De dispositione necessaria ad communionem, el de eo, quod judicandum de frigore. Doctrina oppugnata ab Arnaldo est Catholica. Quod probatur auctoritate magistrorum theologie mysticæ, et primum quidem Joannis Gersonis, tum S. Laurentii Justiniani, Thomæ a Kempis, Thauleri, et Ludovici Blesensis abbatis Lætitiæ.

I. Dogma est adeo universim receptum ab iis, qui præcepta dedere de vita spirituali, defectum fervoris vel gratiæ, qualem eum proposuimus ad calcem libri præcedentis, non posse merito impedire communionem, ut supervacuum putem ei dintius immorari. Attamen quia Arnaldus hoc caput doctrinæ pertinacius oppugnavit, et maxima pars disputationum ejus ad dissuadendam, infamandamque frequentem communionem, huc tantum recidit; necesse habeo caput unum tribuere dilucidationi veritatis tanti momenti, et luce doctrinæ sanctorum hominum expellere tenebras, quibus eam obscurare novatores conati sunt.

II. Hue faciet primum consensus accuratissimorum theologorum scholasticorum de dispositione, ac præparatione necessaria, ut digue communicemus. Omnes uno consensu statuunt satis esse, si animus sit peccato mortali purgatus, quod sit deletum confessione sacramentali, eumque, qui hoc consequutus est, paruisse præcepto divino Pauli

ore prolato, Probet se ipsum homo, antequam cibo hoc cœlesti vescatur. Quod non dico, quasi optandum non sit, ut non semel professus sum, a fidelibus quam maximam curam, ac perfectionem afferri ad actionem usque adeo sanctam, atque ad Sacramentum tam augustum. At aliud est prorsus necessarium, alind id, quod decorum est, et ad majorem perfectionem postulatur.

III. Si ex sententia tot gravium doctorum, quales sunt S. Thomas, S. Bonaventura, Alexander Alensis, Durandus, Major, Gerson, Dominicus Soto, et tot aliorum, nullum aliud officium ab homine Christiano, qui communicare vult, necessario exigi potest, nisi ut peccata sua sacramentali confessione expiet, sequitur cum ad Eucharistiam posse accedere, quodcumque frigus in animo sentiat, et quamvis fervor ei desit; si modo tepor, aut frigus non sint cum peccato mortali conjuncta, quod solum communionem impedire debet. Quamobrem minime vituperandi sunt P. Carthusianus, et Anonymus seriptor, cum eorum doctrina sententiæ communi, quæ in Ecclesia obtinet, consentanea sit.

Arnaldo oppugnata est

catholica,

batur e consensu

magistro

rum

theologia mysticæ.

IV. Quoniam autem hic agimus de dispo- Doctrina ap sitione necessaria, ut quis digne, et cum fructu communicet; atque ex ca occasione delapsi sumus ad refrigerationes, atque im- quod prominutiones fervoris spiritualis, quas interdum experiuntur etiam sanctissimi viri, cum ad communionem accedunt; oportet ut post scholæ doctores, qui semper omnia ad vivum resecant, producam testimonia præstantissimorum theologiæ mysticæ magistrorum, quæ ad usum magis accedit, et cujus est fines exercitiis religiosis signare. Intelligere licebit ex concentu. qui est inter scholasticos et mysticos theologos, veram esse, quam tuemur, doctrinam, atque ab Arnaldo temere oppugnatam.

« PoprzedniaDalej »