Obrazy na stronie
PDF
ePub

DE POENITENTIA PUBLICA & PRÆPARATIONE

AD COMMUNIONEM

LIBER TERTIUS.

CAPUT PRIMUM

Consilium hujus libri, et ratio, cur in hoc opere pergat auctor. Tres potissimi fontes errorum libri de Frequente Communione. Primus est, quod ex indefinitis propositionibus consectaria practica deducat. Alter, quod consectaria ad extrema quæque urgeat. Tertius, quod misceat ea quæ sunt præcepta, cum iis, quæ ad decorum tantum pertinent.

I. Hactenus operam dedimus, ut everteremus doctrinam novorum Poenitentiariorum oppugnatis eorum consiliis summatim spectatis, et retectis arcanis eorum causis, pravisque effectibus, quos in Ecclesia catholica parere possunt. Qua de re ea diximus, quæ. facile queant ab errore revocare eos, qui primo fulgore spuriæ illius lucis falluntur, et quorum palato placent nova illa dogmata; quæ primo intuitu non talia videntur, qualia revera sunt, sed velis ac prætextis rationibus occultantur, ut specie pietatis ac emendationis morum, suam imbecillitatem tegant. Hoc satis fuit, ut judicaremur præstitisse promissum nostrum de minuenda fama, atque existimatione pravæ hujusce rationis agendi, ad quam temeritas cum ignorantia, et partium studio, conspirat. A temeritate enim conceptum est hoc consilium, et ab ignorantia descriptum, in opere de Frequente Communione. Nihil superest, nisi ut partium studium id exsequi pertinaciter conetur.

II. Existimo quidem nihil esse in toto illo opere, nullam ratiocinationem, nullum argu

mentum paulo insignius, cujus solutio inveniri nequeat in generali disputatione, quam præmisimus; nec ullam superesse difficultatem, quæ possit impedire animos, quibus superest aliqua rationis scintilla nondum affectu exstincta. Sed quoniam hæc scribimus in usum imperitorum potius, quam doctorum, qui puerilibus ratiocinationibus non. falluntur; consilium cepi pergere, tempusque paulo majus tribuere occupationi parum jucundæ, et quam æquo animo fero duntaxat, quia multis perutilis est, et quia non indignari non possum, quod ea doctrina innoxia habita sit, quæ Ecclesiam in partes lacerat, et quod id opus existimatum sit egregius. fœtus ingenii, et eruditionis, quod est tantum delineatio cognitionis confusa, et specimen juvenis, qui incipit doctrina tingi, sed qui nondum sat diu litteris sacris operam dedit.

Antequam vero singillatim ostendam, quid in eo opere sit peccatum, operæ pretium erit lectori ob oculos ponere generales causas eorum peccatorum, et paralogismorum per universum opus sparsorum. Sunt autem tres præcipuæ, ad quas cæteræ omnes referri possunt.

Causæ hallucinationum

P'rinia.

III. Prima est, auctorem libri de Frequente Communione, ratiocinantem, et quæ ad rem suam faciunt, colligere ex præmissis cupien- Arnoldi tres, tem, proferre enuntiationes nimis generales unde coliigit dogmata practica, quæ variis circumstantiis coercita mutantur, nec satis consentiunt cum generalibus principiis, ex quibus sunt deducta. Captiosa est ea ratio argumentandi, eique similis, qua uteretur probaturus, in societate civili non esse capitis supplicio afficiendos, qui id commeriti sunt, ostenderet clementiam esse egregiam virtutem, et in Evangelio præceptam, quasi indicium filiorum Dei, et similitudinem, qua patrem suum referunt. Ea ratiocinandi ratio

Secunda.

Tertia.

sine dubio inepta esset; quia sunt ea in re circumstantiæ, per quas non licet ei generalem enuntiationem aptare. Hoc delictum crebro admittit Arnaldus sic, ut ostendat oportere ab Ecclesia recipi rationem pœnitentiæ, quam docet, ita ut differatur communio eorum, qui, ut par est, peccata confessi sunt; utque abroget pœnitentiam, qua hactenus usa est, et quam probavit concilium Tridentinum; exspatiatur in laudes pœnitentiæ, multisque agit de rigore observando in punitione peccati mortalis, deque aliis, quæ ad rem nihil faciunt. Multa colligit exempla ex Antiquitate, multasque Patrum sententias, quæ pœnitentiam vehementer. commendant. Eadem ludificatio est in ratiocinatione, qua conatur probare concilium Tridentinum confirmasse pœnitentiam publicam, et voluisse quidem eam restitui, at ausum non esse aggredi, ut nimirum, illibata rei confectæ gloria servaretur Arnaldo. Hoc enim colligit ex eo, quod Concilium significavit velle se instaurare traditiones antiquas, Quasi vir sani judicii ita posset intelligere eam Concilii enuntiationem, quasi ei animus fuisset restituere omnis generis traditiones, ne iis quidem exceptis, quæ multorum annorum præscriptione et consuetudine contraria obsoleverant, aut etiam iis, quas Concilium abrogavit.

IV. Alterum erroris principium in eo situm est, quod Arnaldus semper consectaria ad extrema perducat. Exempli causa, si quis dixerit male eos facere, qui jubent abstinere a communione eos, qui se ad eam compararint viis solitis ab Ecclesia præscriptis; clamat damnari omnem dilationem Sacramenti, et quidem quacumque occasione, queritur, « quibusvis fieri audaciam sæpe accedendi ad Eucharistiam, quæ mera est calumnia. Si quis dicat imminutionem studii rerum cœlestium, quam interdum sentimus, non debere obstare, quominus ad communionem accedamus; dolose hæc verba interpretabitur de quavis imminutione, deque ea, quæ proxime oritur ex peccato mortali, quæque caritatis ardorem exstinguit. Is est stylus solitus hæreticorum, quem non decet Arnaldum imitari.

Tertia causa ejus hallucinationum, et quæ minime omnium toleranda est, ac sparsa tamen per universam ejus disputationem, in eo sita est, quod miscet id quod per se satis

1 Part. 1, cap. xxvi.

est, aut necessarium ex præcepto, cum eo, quod est tantum decori et majoris perfectionis. Hinc fit, ut damnet quasi peccatum et corruptionem morum, quod summum est tantum remissio quædam studii rerum cælestium, et omissio instituti, quod nullo præcepto nobis est impositum. Innumera sunt ejus rei exempla in opere de Frequente communione, quorum magnam partem protulimus in superioribus libris. Sed et in sequentibus nonnulla attingemus.

V. Sunt quidem et alii fontes erroris in eo opere, sed satis erit digitum ad præcipuos intendisse. Cæteri procedente disputatione per se aperientur. Sed antequam rem aggrediar, oro lectorem, ut meminerit ejus, quod sæpe diximus, a nobis prorsus non damnari novam hanc pœnitentiæ rationem, quia aliquando eos, qui peccata confessi sunt, communione interdicit, aut eorum absolutionem differt. Sæpius professus sum me existimare non mala hæc esse, imo posse esse interdum necessaria, si directores conscientiarum prudenter utantur ejusmodi remediis, pro occasionibus, adjunctaque prudentiæ caritate, a quibus eorum usus definiatur. Hoc unum reprehendo una cum universa catholica Ecclesia, quod animus sit Arnaldo has consuetudines instituere, quasi necessariæ essent et præcepto nobis imposita; quasi sine licentia, depravationeque et prolapsione morum omitti non possent; quasi denique singuli fideles peccato sese obstringerent, quod ea instituta non suscipiant, Ecclesiaque universa conscia esset ejus peccati, quod iis minime confirmatis contraria potius sequatur. Hoc unum improbamus, atque oppugnamus quasi falsum dogma, quod Arnaldus patefacit ac tuetur in opere de Frequente Communione.

VI. Scio quidem, in usu ejus remedii, quamvis omnibus necessarium non esse censeatur, fore periculum, et jacturam timendam; quæ mature essent expendenda, antequam ad id deveniretur, præsertim si non communio tantum, sed et absolutio diu differretur, ut vellet hic noster theologia doctor, Attamen incommoda, quæ sequi possent, imprudentiæ tantum essent tribuenda, si res inter volentes transigeretur absque ulla impositione legis et coactionis peccatoribus pœnitentibus. Contra vero prout rem adhibent; et pro animo, quo eam urgent, rationeque, qua se gerunt, consilium eorum

favet errori et hæresi, non tantum ex axiomate Arnaldi ipsius contendentis omnem errorem aliquid trahere ex hæresi; sed etiam quia hæresis est, non dimidiata, sed integra, si dicas Ecclesiam consciam sibi esse licentiæ ac corruptionis morum.

Iterum igitur oro lectorem, ut hæc secum pensitet, utque hisce affectus, ut par est, non prius legat hasce nostras disputationes, deque iis judicare aggrediatur.

CAPUT II.

Ab Arnaldo sape laudari Anonymum parum candide, et malo consilio. Quare velit Traditiones antiquas norme instar haberi, Ratio commoda secernendi rectas consuetudines a pravis.

I. Veteres olim crediderunt esse homines', qui laudando fascinabant; quibus non dissimilis est Arnaldus, qui sæpe probat et laudat verba Anonymi, quem sibi adversarium delegit, sed eo animo, ut iis laudibus utatur ad intromittendam doctrinam suam, et ut venenum erroris sui trahat ex axiomate, quod ex auctoris sententia intellectum sanctum et catholicum est. Ita se gerit, ab initio libri, ubi multum laudat hanc enuntiationem lib. I. Optimam regulam servandam, ne fallamur, in quæstione de Frequente Communione,quemadmodum in omnibus aliis rebus, esse, si consideremus quid sit consentaneum Antiquitati, traditionibus sanctorum, et priscis consuetudinibus Ecclesiæ. Hæc regula desumpta est ex I Joan. c. II. » Multis hoc axioma laudat Arnaldus, idque tuetur similibus Patrum testimoniis. Nec alia de causa id laudat, atque urget, quam ut inde colligat admittendam esse novam rationem pœnitentiæ, quam putat a primitiva Ecclesia usurpatam, et cujus meminit traditio, in scriptis veterum Patrum, et canonibus conciliorum.

II. Verum liquet ex iis, quæ ante ostendimus, neque pœnitentiam, quam usque adeo prædicat esse priscam illam, cui auctoritatem

addit traditio, neque quamvis traditionem seu consuetudinem Ecclesiæ admittendam esse, ac restituendam in communem usum fidelium. Hoc adeo constat, ut in dubium revocari nequeat, nisi ab iis, qui sensu communi destituti sunt, aut, quid dicant, nesciunt. Si enim prorsus universaliter intelligenda esset ea enuntiatio, de omnibus. traditionibus et consuetudinihus, quæ olim viguerunt, omnia essent invertenda, et nova Ecclesia ædificanda. Pro temporibus mores mutantur, prudentiæque est, et officium quod præstandum humanæ societati, ut sequamur instituta recepta ab omnibus, apud quos vivimus, quando mala non sunt.

Ratio commoda

rectas consuetudines a pravis.

III. Nulla autem est ratio facilior intelligendi, cum dubitamus, an prava sint, quam secernendi si videamus, quomodo boni ac docti se gerant; nam ut docet Aristoteles, « videtur virtus, et vir bonus esse unicuique mensura“. » Cum ergo videbimus a bonis viris, qui sunt in societate, minime damnari institutum quoddam,sed probari potius eorum observationeet consiliis, si interrogentur; certum hoc demum est indicium, ex quo intelligere licet rem esse bonam, aut certe indifferentem, posseque sine delicto observari. Sed, cum videmus eam ab iis tolerari duntaxat, occasione vero data vituperari, et ab ejus observatione alios, quoad licet, revocari; mali quidpiam ei inest, ac proinde est ab ea cavendum. Quam in rem eximiam nobis regulam suppeditat Augustinus, hisce verbis: « Quisquis ergo vel quod potest arguendo corrigit, vel, quod corrigere non potest, salvo pacis vinculo excludit, vel, quod salvo pacis vinculo excludere non potest, æquitate improbat, firmitate supportat, hic est pacificus. Nunc eam regulam negotio nostro apta de poenitentia publica, præparationeque necessaria ad Sacramentum altaris ; atque intelliges gravissimas tibi esse rationes, cur acquiescas in dogmate Ecclesiæ, et omnium Catholicorum, quorum virtus ac eruditio tuam virtutem, eruditionemque minimum æquant; nec ullam tibi esse causam damnandi quasi licentiam, corruptionemque morum id, quod illi minime damnant, sed quod ipsi sequuntur, atque exemplo suo comprobant.

IV. Eum in finem, et propter consilium suum Arnaldus usque adeo laudat regulam

[blocks in formation]

Antiqua

de utilitate

[ocr errors]

Anonymi de electione fidi directoris ', deque dotibus, quibus eum præditum esse oportet, et quarum prima est, ne foveat ulla peculiaria dogmata, alienave a dogmatibus SS. Patrum. » Hinc enim occasionem arripit extollendarum priscarum traditionum, variis Patrum testimoniis. Quod callide facit, ut sensim præparet animos, ne offendanturnova pœnitentiæ inventione; quandoquidem nititur traditione atque antiquitate. Sed falsissimum est, ut multis ostendimus, hanc esse pœnitentiam, quæ traditione et usu veteris Ecclesiæ celebris est. Quod quamvis esset verum, attamen cum consuetudo, et præscriptio longi temporis rem derogarint, non sine « insania, animoque imprudente et superbo, ut ipse fatetur, privatus aggrediatur non tantum instaurare universam Ecclesiam,» restituta pœnitentia publica, sed etiam vituperare morem contrarium, quem probat Ecclesia, quasi esset corruptio morum, nosque ad pristinum revocare ab aliquot sæculis obsoletum.

CAPUT III.

Antiquam esse controversiam de frequentia Communionis, non posse illam generaliter definiri sine multis exceptionibus in usu quotidiano, nec eo secius frequentem communionem, si summatim loquaris, præferendam esse rariori.

1. Hoc est potissimum caput, primariumque argumentum totius operis Arnaldi; de quo capite nonnulla prius summatim dicemus, quam recenscamus singillatim errores, in quos delapsus est, dum agit de hoc argu

mento.

Non hodie, atque heri coeptum est disce controversia ptari, an præstaret sæpe ad Communionem et præstan- accedere, quam ca abstinere, nec nisi raro, frequentis et circumspecte participem Eucharistiae fieri.

tia

commu

nionis.

Abhinc ferme tredecim sæculis res cœpit agitari inter viros doctos ac pios. Utrimque prolatæ sunt rationes, quibus res obscura ac dubia esse facta videtur, quamvis revera non

sit, ut ostendit Augustinus epist. cxviii', ubi meminit hujus controversiæ, quam dirimit, sententia prolata, quæ neutri contendentium parti adversatur. Sane si hæc quæstio generaliter proponatur, his aut similibus verbis, an expediat sæpe ad communionem accedere, necne; non potest dirimi simplici responsione, negante aut aiente ita, ut nihil possit cum ratione objici. Hoc ei commune est cum omnibus aliis quæstionibus, quæ practicæ dicuntur, et quæ cum pendeant ex variis circumstantiis temporum, locorum, hominum, conditionum, munerum, dignitatum, aliisque, non possunt universali enuntiatione dirimi; sed sunt in partes dividendæ ita, ut singulis partibus singillatim expeusis plene satisfiat.

3

II. Eadem est ratio quæstionum, quæ pertinent ad vitam spiritualem, conditionemque animorum, quæ est eorum quæ spectant ad corpus. Si quis quæreret, an expediat valetudini multum ambulare, cibum sumere semel aut sæpius de die, vino uti, quibusdam cibis vesci, laborare, sese exercere aut quiescere, vel simile quidpiam, nemo responderet, nisi prius distinctis temperationibus corporis, consuetudinibus, ætatibus; quamvis nonnullis quæstionibus universim satisfieri queat, habita ratione ejus, quod vulgo fieri solet, et moderati usus rerum, quæ proponuntur. Ita si quæras, an utile sit sæpe et multum comedere, Celsus respondebit oportere « bis die potius, quam semel cibum capere, et semper quam plurimum, dummodo concoquas. » Alius rogatus de corporis exercitationibus dicet multum laborare esse eximiam rationem tuendæ valetudinis. Alius æque generaliter respondebit de cibo quopiam, aut de diæta. Attamen constat, neque multum comedere, aut parum; neque magnam exercitationem corporis aut levem; neque hune, aut illum cibum; neque denique diætam quamvis convenire promiscue omnibus, et quod uni prodest, alii nocere, propter varias corporis temperationes. At magni illi viri, qui sunt oracula Medicinæ, Hippocrates, Galenus, Celsus, et alii, quando generales regulas tradunt, primo statuunt agi de corpore firmo, et rectæ temperationis, prout postulat ejus natura; non vero de corpore male affecto, et morbo præter slatum naturalem laborante. Deinde considerant id, quod præscribunt, quale est in se ipso, proque

1 Part. 1, cap. xx9111 et xxx14, 2 Sub fine præf. 9 Lib. 1, cap. 1

[ocr errors]

er so

sua virtute, et prout convenit corpori recte. constituto, ac temperato; neglectis varietatibus et mutationibus, quæ ei accidunt.

III. Idem dici queat, quod attinet ad anii mos; neve recedam a nostro argumento, seu cibo cœlesti, et pane vivifico, qui in Eucharistia sumitur; roga Medicum spiritualem, an expediat sæpe Eucharistiæ participem fieri, anve satius sit frequentius, quam rarius ad eam accedere; si postules ab eo generale ac decretorium responsum, non dubitabit dicere, id quam frequentissime fieri oportere. In quo responso, duo illa attendit, quæ dixi, cum agerem de cibo corporeo. Rationem scilicet habebit et naturæ panis illius Angelorum, et affectionis animi religiosi, qualis naturalis est ei statui spirituali; nec perturbationes, quæ ei accidunt, efficient, ut regula falsa habenda sit. Exceptio enim, quæ regulæ contraria est, non obstat, quominus regula sit vera; satis est responsum convenire naturæ, ac conditioni rei, finique atque usui, propter quem instituta est; quod videre est in hoc de frequente communione negotio. Quis enim dubitet quin summatim loquendo satius sit ad Deum accedere, quam ab eo recedere; amplecti vitam, quam eam fugere; accipere benedictionem cœlestem, quam eam repudiare?

IV. Pastus autem, quem accipimus in eo sacramento, est Deus ipse; est vera vita animorum nostrorum, panis vivus ac vivificus, est benedictio, quæ sanctitatem in nobis creat; quæ sunt elogia, quibus Patres solent sacramentum ornare; id vocitant corpus, et sanguinem Jesu-Christi : « Panis ille quem videtis in altari, ait Augustinus', sanctificatus per verbum Dei, corpus est Christi. Calix ille, imo quod habet calix, sanctificatus per verbum Dei, sanguis Christi est. » Vocant etiam vitam. Idem 2: « optime Punici Christiani baptismum ipsum, nihil aliud, quam salutem, et Sacramentum corporis Christi nihil aliud quam vitam vocant.» Appellant etiam benedictionem simpliciter, interdum etiam mysticam, quemadmodum loqui solet S. Cyrillus Alexandrinus".

V. Hinc sequitur, si velimus regulam constituere, præferendam esse frequentem communionem rariori; nec exceptiones, quæ

a Cre. Ευλογίαν aut μυστικὴν εὐλογίαν passim, ut lib. III Joan., et lib. IV et seq. et alias sæpe.

nascuntur ex circumstantiis, iisque, quæ accidere solent, impediunt, quominus recte et prudenter constituta sit. Ea est enim. natura enuntiationum universalium, quæ practicæ vocantur, quemadmodum paulo antea dixi.

Aristoteles hanc in rem docet, « artem operari in individua, ut medicina curat hominem; non in genere; sed singularem".» Hinc fit, ut aptatio præceptorum, acceptorum ab Hippocrate et Galeno, aut in scholis, multam mutationem patiatur propter varietatem temperationum, aut symptomata diversa morbi. Nec semper sequi licet axiomata illa generalia, prout vulgo dici solet, insolita symptomata inusitatis remediis indigere.

VI. Ut redeamus ad communionem, certum est, si summatim loquamur, satius esse sæpe ad eam accedere, quam raro. Hoc vulgo docent theologi, et præsertim scholastici scribentes in Magistrum Sententiarum. « In hoc Sacramento, ait S. Thomas, duo requiruntur, desiderium conjunctionis ad Christum, et reverentia Sacramenti, quorum primum inclinat ad sumendum, secundum ad abstinendum. Sed quia amor timori præponderat, cæteris paribus, laudabilius est sumere, quam abstinere, dum tamen ex frequenti sumptione amor intendatur, et reverentia non minuatur. Alias laudabilius esset aliquando abstinere. Unde in hoc unusquisque suo judicio relinquitur, ita duntaxat, ut tempus ab Ecclesia constitutum non prætergrediatur; sed ad minus semel in anno communicet. »

VII. Durandus eximius ac celebris Scholasticus eam in opinionem consentit, si res universim spectetur, frequentissimam communionem esse optimam, sed propter varios effectus, quos creat in nobis cibus ille cœlestis, pro affectione animi, quæ non est similis in omnibus, qui communicant, expedire interdum ca abstinere. Qua in re, ut in cæteris omnibus, instituta Ecclesiæ esse sequenda. Eum omnes sequuti sunt, qui post eum scripserunt, qui ferme ejus verba transcripserunt, ut Gabriel, Biel, Richardus et alii.

b Met. 1, 1. 03 γὰρ ἄνθρωπον ὑγιάζει ὁ ἰατρεύων, ἀλλὰ Καλλίαν, ἢ Σωκράτην.

4 Serm. Lxxxii de Diver. Lib. I de Pecc. mer. cap. xxiv. 3 In IV dist. xi qu. tv ad 8.4 In IV dist. xi, qu;

« PoprzedniaDalej »