Obrazy na stronie
PDF
ePub

DE POENITENTIA PUBLICA & PRÆPARATIONE

AD COMMUNIONEM

LIBER SECUNDUS.

13

tis

[ocr errors]

CAPUT PRIMUM.

Enumeratio aliquot consuetudinum, quæ oblinebant in Ecclesia Primitiva, et in ea fuerunt mutatæ. Notæ veræ Ecclesiæ, ejusque ávaμaptŋolaç. De consuetudine prisca Christianorum abstinendi a sanguine, et rebus suffocatis. Constitutio Ecclesiæ de secundis nuptiis. Ejusdem consuetudo antiqua circa baptis

тит.

I. Ut melius ab errore revocentur ii, quos doctrina libri de frequente Communione fefellit, utque facilius intelligant, quam infirmo innitatur fundamento; ex superiore disputatione colligemus tres esse effectus potestatis, qua Deus instruxit Ecclesiam ad regendos fideles. Primus est, quo capita fidei catholicæ firmantur, et definiuntur quænam sint creditu necessaria, quæ secus. Secundus est situs in moribus componendis, auctoritate bona rum et sanctarum constitutionum, quæ doceant, quomodo vitam instituere possimus, cœlumque virtutibus Christianis promereri. Tertius in legibus condendis, quibus imponitur observatio rerum quarumdam, quæ cæteroquin indifferentes sunt, confirmandisque ejusmodi consuetudinibus, vel iis abolendis, si noxiæ sint, aut intempestivæ.

II. Hæc tria capita colligere licet ex egregia ac copiosa oratione, quam habet S. Epiphanius sub finem Panarii, quod complectitur catalogum et confutationem omnium hæresum, quæ ad ejus usque tempus exortæ fuerunt. Orationem enim claudit constitutione

certorum indiciorum, quæ vocat xapaxtñpaç, Characteres ad secernendam veram Ecclesiam a cœtibus, qui falso hoc nomen usurpant, quales sunt cœtus hæreticorum. Indicia autem illa ad tria genera rerum refert: quorum primum complectitur doctrinam et fidem alterum consuetudines, quæ in cultu publico Dei observantur tertium virtutes; quas exigit a suis, vitiaque a quibus eos abstinere vult, quippe damnatis ac vetitis.

tas.

III. Quam in rem duo sunt maximi momenti in memoriam revocanda, quæ antea attigimus. Prius est avaμaptala Ecclesiæ uni- Impeccabiliversæ, vel conciliorum generalium, quæ eam repræsentant, in omnibus constitutionibus ad tria memorata pertinentibus; hoc est, Ecclesiam minime posse errare in canonibus quos condit, sive ad firmanda dogmata, sive ad componendos mores. Hoe volo, ut Ecclesia nihil definire potest, quod fidei catholicæ adversetur; sic nec eam posse præscribere quidquam, quod sit contrarium moribus, aut quod merito queat reprehendi.

Alterum est, magnum esse discrimen inter ea, quæ ad morum disciplinam pertinent, et quæ ad meras consuetudines spectant, seu, si ita loqui libeat, disciplinam legalem aut cæremonialem. Quod enim per se ad mores pertinet, id mutari nequit, neque ei præscribi, aut derogari contraria consuetudine potest, quæ mala necessario habenda est.

IV. Sic, prout habet Epiphanius, Ecclesia semper damnavit et damnat etiamnum hodie idololatriam, homicidium, adulteria, sortilegia, detractiones, calumnias, et omnia alia vitia. Hæc detestatur, insectatur, et plectit convenientibus suppliciis in sontibus, nulla ratione habita longinquitatis temporis, consuetudinisve antiquæ, quæ præscriptionis instar ei objici queant. Contra nunquam desiit, neque desinet adhortari, atque impel

Recensen

tur nonnullæ Consuetudines,

olim in usu

habitæ,

nune vero

antiquatæ.

Lex abstinendia

suffocato abrogata.

lere liberos suos ad omnes virtutes amplectendas, et qua decent sanam doctrinam', quemadmodum loquitur Paulus; qualia sunt sobrietas, castitas, modestia, temperantia, atque inculpata vita.

V. Sed leges cæremoniales, consuetudinesqué; quales sunt, quæ pertinent ad modum, quo sacrorum ministros muneribus suis fungi decet, aut ad ritus indifferentes, jurisque humani, nequaquam sunt immutabiles, sed vim suam amittunt; seu potestas, a quibus institutæ sunt, eas contrariis legibus abroget, sive per se obsolescant minime observatæ ab iis, qui iis antea tenebantur; imo vero dum vigent nonnullis in provinciis atque ecclesiis, in aliis non observantur, ut ex antiquis canonibus et conciliis, historiaque ecclesiastica intelligere licet. Nec præter rem quidquam fecerimus, si horum nonnulla exempla proferamus, quibus erroris arguentur fervidi illi homines, qui nimio animi æstu, sed sine scientia ac prudentia, consilia capiunt, quorum exitus iis esse queat æque funestus, ac temeraria fuere.

VI. Initium faciamus ab antiquissima, et maximæ auctoritatis lege hominibus olim lata. Ea est, qua vetabantur homines vesci sanguine brutorum, aut carne suffocatorum. Hæc statim a diluvio cœpit, viguitque sub tribus generis humani conditionibus; sub natura, sub lege scripta, sub gratia. Apostoli in prima synodo Jerosolimam coacta', abrogatis omnibus ritibus Mosaicæ legis, banc exceperunt, renovaruntque, prout epistola synodica omuibus fidelibus significarunt. Ex Actis martyrum, testimonioque Tertulliani, in Apologetico, intelligimus, a Christianis fuisse religiosissime observatam ita, ut mallent quævis subire supplicia, quam obsequi gentibus, qui terrore ac pœnis eos ad cam perfringendam adigere conabantur.

VII. Postea concilium Gangrense ostendit, in secundo canone, rem fuisse adhuc quarto sæculo usitatam; imo vero constat, multo

[blocks in formation]

diutius nonnullis in locis viguisse, Secundum enim concilium Aurelianense coactum anno 532, canone vigesimo excommunicat eos, qui ejusmodi cibos comedissent. Græci etiamnum hodie inviolatam servant legem hanc cæremonialem, quam solemnem in modum renovarunt canone LXVII sextæ eorum Synodi. Verum Augustinus testatur, eam legem obsoletam fuisse, in Africa ita, ut irrisus fuisset quisquis religioni duxisset comedere leporem suffocatum, minime expresso sanguine. Itaque sola consuetudine, absque diserta ulla abrogatione, intercidit lex antea quam religiosissime observata.

VIII. Præterea notum est in primitiva Ecclesia, et sequentibus ætatibus, severissimam fuisse disciplinam, in capitibus, quæ postea, absque culpa ulla, remisit, et quæ non observari nemo religioni ducit. Olim severe habebantur, qui secundas nuptias contraxerant, communione arcebantur, atque inter pœnitentes habebantur; quamvis cæteroquin Ecclesia minime damnaret secundas nuptias, imo et pro hæreticis eas damnantes haberet, quales erant Cathari Novatiani. Quod accepimus ex canone VIII magnæ synodi Nicænæ, qui vetat recipi ad communionem eos hæreticos, nisi prius polliceantur, se non amplius aversaturos eos, qui ad secundas nuptias convolassent, et communionem cum iis æque, ac cum cæteris fidelibus, culturos: «Ante omnia, inquit, spondere eos scripto decet se adsensuros, et obsequuturos decretis Ecclesiæ catholicæ atque Apostolicæ; hoc est, cum digamis communicaturos, cumque iis, qui in persequutione lapsi essent*, » Attamen Ecclesia primitiva ab iis, qui ad secundas nuptias convolaverant, exigebat austeram pœnitentiam, jejunia, orationes, aliaque ejusmodi; quamvis nullum ea in re peccatum esse putaret, matrimoniaque illa licita, ac legitima judicarentur.

IX. Hoc liquet ex can, I Laodiceni concilii, quo statuitur « oportere, secundum Ec

[blocks in formation]

2 Act. xv. 3 In apolog. cap. x. —

4 Lib. XXXII cont. Faust. cap. XII.

Ri

Exi erga s

das n

tempe

1

clesiasticam regulam, iis, qui libere et legitime secundas nuptias contraxerunt, non qui occultum matrimonium fecerunt, brevi tempore præterlapso, postquam vacaverint precibus et jejuniis, communionem indulgenter reddere". Observandum autem, eam restitutionem fieri auctoritate et jussu Ecclesiæ, unde liquet ab ea minime damnatas fuisse secundas nuptias.

Dionysius Exiguus, qui Latine vertit canones, alium sensum hic invenit, qui in Græcis verbis non est, sic enim habet : « De his qui secundum ecclesiasticam regulam libere et legitime secundis nuptiis juncti sunt, nec occulte nuptiarum copulam fecerunt, oportet ut parvo tempore transacto vacent orationibus et jejuniis, quibus etiam juxta indulgentiam communionem reddi decrevimus. » tum Refert enim verba κατὰ τὸν ἐκκλησιαστικὸν κανόνα ad iteratum matrimonium, quod ex hac sententia statuitur consentaneum Ecclesiæ decretis; cum alii ea verba conjungant cum sequentibus, hoc sensu oportere, secundum Ecclesiasticam regulam, reddi communionem digamis.

[ocr errors]

д.

X. Sed parum mea interest, utrovis modo res intelligatur. Constabit semper id, quod volumus, quamvis ea matrimonia essent licita, Ecclesiam tamen a conjugibus exegisse pœnitentiam. Concilium Ancyranum, quod coactum est non multo post Laodicenum, multo severius fuit. Digamos enim eodem loco censet, ac eos, qui, cum virginitatem vovissent, eam non servassent, quod non est exiguum peccatum, et quod S. Basilius can. XVIII eorum, quos mittit ad Amphilochium, æquat adulterio, ut observavit Zonaras. Idem S. Basilius annum pœnitentiæ imponit digamis, can. IV, quamvis alii duos annos imponant. Verum trigamos male habet, vultque, ut quinquennio integro varios pœnitentiæ gradus subeant. Nec tamen hæc matrimonia magis erant illicita, quam superiora. Nunc vero obsoletæ sunt hæ constitutiones Ecclesiæ, nec ulli censuræ obnoxii sunt, qui ad secundas, aut tertias nuptias convolant,

a Laod. cap. 1. Περὶ τοῦ δεῖν κατὰ τὸν ἐκκλησιαστικὸν κανόνα τοὺς ἐλευθέρως καὶ νομίμως συναφθέντας δευτέροις γάμοις μὴ λαθρογαμίαν ποιήσαντας, ὀλίγου

Confer de his Vicecomitem de Ritibus Baptismi,

immersionis

XI. Est etiam alia consuetudo insignis cum Ritus trine antiquitate sua, tum temporis, quo viguit, in baptismo longinquitate, et momento, quo habebatur; antiquatus. cum esset conjuncta cum primo omnium. sacramentorum Baptismo, per quem nos oportet in religionem Christianam ingredi, et sine quo nulla est salus'. Ratio autem solita administrandi hujus Sacramenti erat, ut ter in aquam immergerentur qui baptizabantur, adeo ut in singulis immersionibus pars aliqua essentialis formulæ pronuntiaretur. Ac sane immerito proprie dicitur ßatıopos, cum hodie satis habeamus aquam capiti affundere, quod Græce dicitur epiyvois. Quod nunquam fiebat, nisi urgente necessitate, et ægrotante co, in cujus gratiam fiebat ea lege, ut qui sic baptizati fuerant, irregulares haberentur, nec unquam in sacros Ecclesiæ ordines admitterentur. Hoc intelligere licet ex universa antiquitate, et præsertim a Papa Cornelio3, in epistola quam scribit ad Fabium de Novatiano. Canone VIII secundi OEcumenici concilii jubentur Eunomiani redeuntes ad Ecclesiam iterum baptizari, quia baptizatos semel tantum immergebant illi Hæretici. Canon Apostolicus L. damnat episcopos et presbyteros, qui idem facerent contra receptam tunc temporis cousuetudinem, quæ diu viguit, nec nisi sero loco cessit ei, qua nunc utimur *.

XII. Similiter paulatim obsolevit observatio temporum, quibus ea cæremonia solebat administrari; cum vetitum esset baptizare, exceptis festis Paschatis et Pentecostes; nisi urgerent necessitas, et manifestum mortis periculum. Quod confirmatur testimoniis multorum scriptorum, ut Tertulliani, et Pont. Maximorum Siricii et Leonis I. Alii addebant Epiphaniæ festum, in honorem diei, quo Dominus noster baptizatus fuerat; quod tamen improbat Leo loco memorato. Nunc quovis tempore administratur Baptismus, etiam infantibus; quod illis temporibus

rarum erat.

χρόνου παρελθόντος, καὶ σχολασάντων ταῖς προσευχαῖς καὶ νηστείαις κατὰ συγγνώμην ἀποδίδοσθαι αὐτοῖς τὴν κοινωνίαν ὡρίσαμεν.

Martenium t. I. Chardonium in hist. Sacramentorum t. I. Z.

1 Joann. 111.- 2 Tertul. cont. Prax. cap. xxvi et de Cor.; Dion. Eccle. Hierar. cap. 1; Basil. lib. de Spir. sanc. cap. xxvII. — 3 Euseb. hist. Eccl. lib. VI, cap. xxxx. 4 De Bapt. cap. xix. 5 Ep. 1.6 Ep. iv. - 7 Greg. Naz. Or. xxxx,

Nonnullæ

alia consuetu

obsolete.

[blocks in formation]

I. Verum, ut clarius liqueat meras consuetudines ac cæremonias, quamvis veteres, dines nunc pendere ex arbitrio Ecclesiæ, exceptis iis, quæ sunt essentiales religioni et sacramentis; addam duo exempla insignia, et quibus res extra controversia aleam collocatur. Alterum est communio laicorum sub utraque specie in sacramento Altaris; alterum vero præbitio ejusdem Sacramenti infantibus statim post baptismum. Hæ duæ consuetudines tam certæ sunt ac notæ omnibus, qui historiæ Ecclesiasticæ, et Patrum lectioni nonnullam operam dederunt, ut eas probare sit supervacaneum. De posteriore nobiscum hæretici consentiunt; sed, ad priorem quod attinet, consuetudine nostra offenduntur, nec desinunt eam nobis quasi sacrilegum facinus, contra institutionem divinam, exprobrare, atque hanc in rem aures nostras verberant usu antiquæ Ecclesiæ, qui a temporibus Apostolicis per multa sæcula obtinuit.

Quibus idem respondent Catholici, quod respondemus Pœnitentiæ publicæ patronis; cum nullo diserto præcepto jubeamur dare calicem omnibus fidelibus, Ecclesiam hic se gerere posse, quemadmodum ei videtur, protemporibus; secundum prudentiam suam, et cœlestia lumina, quibus a Spiritu sancto erroris experte illustratur.

Rigor II. Quoniam vero hic obiter attigi veteris pœnitentia poenitentiæ instauratores, de ea nonnulla hic mitigatus. dicenda, quibus constabit cæremonialem illam consuetudinem multas mutationes esse passam. Primo quidem et secundo sæculo difficile est statuere, quæ forma pœnitentiæ obtinuerit, quia pauci ejus ætatis scriptores supersunt, et propter diversitatem, quæ in ea

1 De Pud. cap. v. 2 1 Joann. vj 10.

contigisse videtur. Itaque tertio demum sæculo cœperunt ordinem ac rationem Pœnitentiæ constituere, tempus ejus definire, ac distinguere in certos gradus, quorum singulorum diuturnitas præscripta fuit. Hoc certe constat, initio admissos non fuisse ad pœnitentiam, aut ad satisfactionem publicam omnis generis peccatores, cum spe impetrandæ reconciliationis; multosque ea fuisse exclusos ita, ut nunquam communionem exspectare possent nisi instante morte. Cujus rei testes habemus Tertullianum, Cyprianum, et recentiorem illis Innocentium I, ut alios omittamus.

III. Verum paulo pluribus illustranda est hæc observatio, ita tamen, ut perstringamus tantum rem, quæ ut excuteretur, justo volumine indigeret. Tertullianus, qui sub imperio Severi, ejusque liberorum, initio tertii sæculi, tam eruditione florebat, quam infirmus erat pietate atque integritate fidei, delapsus in hæresim Montanistarum; scripsit librum de pudicitia contra Catholicos; ubi episcopum Romanum vituperat, qui creditur fuisse Zephyrinus, quod disciplinam ecclesiasticam remisisset, reddita communione iis, qui admisso adulterio, vel polluti scortatione, pœnitentia sibi imposita essent defuncti. Quam in rem queritur, cum essent tria delictorum genera, idololatria, adulterium et homicidium, propter quæ delinquentes in perpetuum communione arcebantur, quamlibet austeram pœnitentiam subirent; Papam adulterio soli tribuisse locum Poenitentiæ, et reconciliationis, relictis aliis duobus absque ulla veniæ spe, quamvis adulterium misericordia dignius non esset. « Quid agis, inquit, mollissima et humanissima disciplina? Aut omnibus eis hoc esse debebis, beati enim pacifici, aut si non omnibus, nostra esse. Idololatram quidem et homicidam semel damnas, mœchum vero de medio expicis '. » IV. Ex quibus verbis, ut et tota antecedente oratione, et consequente, liquet tria illa delicta sine remissione fuisse. Fortasse hæc peccata e Joanne dicuntur peccata ad mortem, cum sic scribit: Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petat, et dabitur ei vita peccanti peccatum non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut roget quis. Videtur vocare tria memorata delicta peccata ad mortem, quia ea sequebatur mors canonica, in eo sita, quod in perpetuum a communione arcerentur,

[ocr errors][merged small]
« PoprzedniaDalej »