Obrazy na stronie
PDF
ePub

THEOLOGICORUM DOGMATUM

DE POENITENTIA PUBLICA & PRÆPARATIONE

AD COMMUNIONEM

LIBER PRIMUS.

PREFATIO.

Ea est mysteriorum religionis nostræ sublimitas, ejusque Sacramentorum usque adeo augusta majestas, ut cogitationes omnes nostras infinito superent intervallo, nedum ut ad Sacramentorum participationem, pro rei dignitate, animos nostros parare possimus. Quod fidei Christianæ caput, longe maximi momenti, est sæpe fidelibus inculcandum et explicandum ita, ut ab iis intelligatur, præsertim ad augustissimum Eucharistiæ sacramentum quod attinet; quod cum sit omnium præstantissimum, affectionem animi religiosiorem, et absolutiorem a nobis postulat sanctimoniam.

Quare magni faciendi sunt, quicumque animabus fidelium regendis operam dantes quam maximam curam adhibent, ut eos doceant sese ad id sacramentum excipiendum diligentissime parare. Dum enim animos illorum solida illa pietate perfundunt, viam illis aperiunt, qua possint pervenire ad divitias cœlestes ex eo thesauro inexhausto copiosissime sibi comparandas.

Scriptor libri, de Frequente Communione, posset ad eam laudem adspirare, si coeptis suis exsequendis prudentiam zelo parem adhibuisset; sique animum, qui optimus esse potuit, sana doctrina comitata in eo opere esset, prudensque ejus expositio.

Laudabilem animum ejus esse dico, si modo ex vero, a libri sui initio, eum descripsit. Quid enim laudabilius, sanctiusque esse potest

inscriptione, quæ fronti præfixa est « De Frequenti communione, ubi sententiæ Patrum, Paparum, et conciliorum, de usu sacramentorum Pœnitentiæ et Eucharistiæ, fideliter explicantur; ut sint directionis loco iis, qui serio de sui ad Deum conversione cogitant, pastoribusque et confessariis, qui animarum salutis studio flagrant? » Tum subjicitur symbolica sententia, quæ necessariam animi præparationem duobus verbis complectitur, sancta sanctis; ut hinc colligamus, cum volumus excipere divinum illum hospitem, qui est ipsamet sanctitas, nos oportere instar illius esse sanctos, non quidem pari gradu, quod fieri nequit, sed rudi saltem imitatione, et prout nostra fert imbecillitas.

Antonius Arnaldus merito hortatur Christianos, ut recte utantur duobus illis sacramentis, quorum unum viam ad alterum munit. Nimis multa fieri, aut dici nequeunt, ut honor et reverentia rerum usque adeo sanctarum augeantur, et præsertim quidem participationis panis Angelorum, et cibi cœlestis, quæ in nos re ipsa Deum ipsum transfundit, ita ut dum Deus descendit atque in unum corpus cum homine veluti coalescit, homo attollatur, unumque corpus cum Deo ipso conflet.

Neminem novi, qui cum Arnaldo non sentiat, summa cura, ac diligentia sese ad id convivium, easve nuptias esse parandum. Pœnitentiam, qua hoc fit, oportet esse veram, constantem, animosam, non ignavam, veternosam et vacillantem.

Fateur SS. Patres, doctores ac concilia idem hac de re sentire, prædicare, confirmare, et gravissimorum testimoniorum pondere stabilite. Non nego Arnaldum jure queri, ob religionis teporem ac neglectum, qui nune cernuntur in plerisque Christianis parum observantibus eximiorum monitorum, quæ

illis a magnis viris suppeditantur, atque ab Ecclesia proponuntur, ut ex duobus illis sacramentis fructum aliquem percipiant. Votis ejus mea conjungo, ac vehementer cupio malis illis medicinam fieri.

Igitur nihil est, quod reprehendam in animo, quem præ se fert Arnaldus, aut in egregiis illis contestationibus, quæ tam sæpe occurrunt, cum in præfatione, tum etiam in libro; aliud nullum ei esse consilium, nisi « ut aliquatenus dirigat animos, qui serio de sui ad Deum conversione cogitant; » proponatque is certam viam ac rationem, quasi ex consilio quodam, ac libere ineundam.

Verum hic consistere eum oportuit et decernere, sequi leges atque instituta Ecclesiæ, non ejus tantum, quæ sæculis præteritis floruit, et quam primitivam vocamus, sed etiam ejus, quæ ei successit, et quæ etiamnum viget, cum ei sit par auctoritas, par coeleste auxilium, par denique jus ad condendas leges, easque nobis imponendas, ac sæculis præteritis.

Non debebat hæc Ecclesia argui errorum, et pravarum consuetudinum in disciplina, qua utitur, quamque regimine suo ratam facit. Non oportebat docere fas esse, imo laudabile, discedere a vulgari more, præferreque prisca instituta, quod attinet ad cæremonias, ritusque, qui per se indifferentes

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

docent, ejus operis doctrina licentiæ periculosæ januam aperiri.

Hisce rationibus vehementer perculsus sum, atque adductus ad id oppugnandum, adhibendasque exiguas dotes, eruditionemque tenuem a Deo mihi concessas, ut animos hominum revocem ab errore circa caput, quod complectitur veritatem fundamentalem, atque essentialem Catholicæ religionis; quæ veritas pertinet ad auctoritatem Ecclesiæ catholicæ, potestatemque regendi fideles, quam a Deo accepit. Hæc enim potestas oppugnatur et concutitur fundamentis hujusce operis, quod in disputationis progressu liquebit.

Igitur non ipsum auctorem, sed opus oppugno. Scriptorem non minus veneror et colo, quam librum improbo et vituperandum censeo. Oro autem cum lectorem, tum etiam ipsum Arnaldum, hoc ut persuasum habeant, utque sejuncta doctrina ab homine, ad eam referant quidquid est in disceptatione vehementiæ, atque ardoris. Existimo, virum studio restituendæ disciplinæ nimis procul fuisse provectum, nec satis attendisse, quæ maturiore pensitatione digna erant. Puto eum in errorem delapsum ob speciem quamdam pietatis minus fucatæ, sanctitatisque perfectioris, qua ratione viri integerrimi falli solent, ut testatur S. Gregorius; qui sapienter observat eos esse laqueos, qui bonis ab inconspicuis hostibus tenduntur. << Iniqui enim, inquit', si aperte mali essent, a bonis recipi omnino non possent; sed sumunt aliquid de visione bonorum, ut dum boni viri in eis recipiunt speciem, quam amant, permistum sumant etiam virus, quod vitant. »

Plura hac de re non dicam, sed disputationi ipsi reservabo: quæ quamvis sensim creverit, et præter primum meum consilium, non potuit tamen complecti quæcumque res postulabat, et quæ dici etiam debuissent. At necesse habui magnam partem eorum, quæ cogitaveram resecare, aut potius in aliud tempus differre; cum interea experiemur, an Arnaldus in utilitatem suam vertet ea, de quibus in antecessum eum monemus.

Eadem cura adhibenda est in propinandis animorum remediis, hoc est, veris institutis, quae adhibetur in propinandis remediis corquæ poris, ut ejus morbi curentur. Imprudentis est, ea subito profundere, nimiaque copia præbere; satiusque est, consideratius ac sen

sim iis uti, ne exacerbetur morbus, neve æger obruatur, nedum ut ex iis levamentum ullum capiat.

Oro Patrem luminum, ut ea tanta exuberantia ei impartiatur, ad quem potissimum spectat hoc opus, ut quid deliquerit, agnos

cat, utque Spiritus S. ea in illo peragat, de quibus in sequentibus idem Gregorius inducit. Dominum sic loquentem: Ego', qui servorum meorum mentibus gratiam subtilissimæ discretionis inspiro, ut revelata malitia faciem ejus nudam videant, quam coopertam ille sub habitu sanctitatis occultat. >> Hoc opto, eoque magis spero, quod mihi res est cum homine pietatem atque eruditionem præ se ferente; quæ sunt aptissimæ emolliendis animis, iisque ad admittendum id quod est veritati, ac rationi consentaneum, comparandis.

Ad alios quod attinet, qui cum imperitiores sint, avidius nova hæc dogmata complectuntur, eos oro, ut mature expendant, quæ iis in hoc opere offero, meminerintque, in negotio tanti momenti, et ubi aguntur integritas fidei, animique salus, sibi diligenter cavendum esse, ne qua fraus oriatur ex novis dogmatibus, quæ spectant ad mutationem morum, institutorumque in universa Ecclesia receptorum. Memores sint salubris moniti Apostoli. ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrine; dictique Sapientis 3: qui credit cito, levis est corde; ac tandem esse viam, quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem *.

[blocks in formation]

LIBER PRIMUS

CAPUT PRIMUM.

Nihil facile novandum in legibus et præser tim ecclesiasticis. De consilio Antonii Arnaldi, in libro de Frequente communione. Vehementer esse suspectum, nec secum satis consentire.

Omnis

innovatio in fide

I. Omnis innovatio justam metus, ac diffidentiæ causam trahit, præsertim ubi res. agitur, quæ ad fidem spectat, aut ad officium suspecta. nostrum erga Deum, quod Religionis virtus complectitur. Olim laudatus est Legislator", qui in urbe Italiæ leges consensu populi receptas ita sancivit observandas, ut nihil in iis mutari posset, nisi is, qui mutandum quidpiam in iis censeret, collo reste vincto, in publicum prodiret; ita ut, si rationes ejus expositæ sat graves viderentur, lege abrogata aut emendata, absolutus remitteretur; si vero plerique ei adversarentur; fracta laqueo gula, pœnas temeritatis suæ illico lueret, ob spretam Magistratus prudentiam, cujus administrationem reprehendisset. Equo severior videbitur ea consuetudo, sed non potest non laudari legislatoris animus. Ita animati sint oportet, quicumque Reipublicæ administrationi admoti sunt, in quorum manibus deposita est lex, res omnium sanctissima, et quæ a veteribus dicta est inventum et donum Deorum, urbis vero fædus". Curam omnem adhibere debent ad eam defendendam, tuendamque ejus ope tranquillitatem publicam, et amoliendas omnes turbas, ac dissensiones, quæ alioqui vitari non possunt.

legum Ecclesiæ multorum origo

II. Cum hæc verissima sint in legibus ci- Contemptus vilibus, reipublicæque administratione, multo veriora erunt, si spectemus animum, et quæ ad salutem æternam consequendam pertinent, sive sint a Deo ipso instituta, sive ab auctoritate Ecclesiæ manarint. Utraque enim

εὕρημα, καὶ δῶρον θεῶν, πόλεως δὲ συνθήκη. Arist. 111 Polit.

-3 Eccl. XIX, 4. - 4 Prov. xvi, 25. - 5 Diod. Bibl. lib. XII Demosth.

sancta ac inviolata sint oportet, nec sine gravi delicto infringi, aut sine sacrilego facinore sperni possunt. Non ignoro quidem discrimen divinarum et ecclesiasticarum legum, et prioribus majus ac sanctius obsequium deberi; sed scio par esse, ut revereamur Ecclesiam, pareamus ejus mandatis, observemus ejus instituta, consuetudinesque sequamur; nec licere ea carpere, aut oppugnare, aut ejus præceptis resistere, atque adversari. Contemptus ille, et studium partium aperuere semper fenestram hæresibus et schismatibus, quibus Ecclesia sæculis omnibus vexata est. Si nulla ejus rei argumenta suppeditarent nobis ratio, aut monumenta vetera cum sacra, tum profana; exempla, quæ etiamnum præ oculis habemus, eam satis oculis habemus, eam satis superque nobis persuaderent. Quænam enim alia causa proferri posset corruptionis sæculi præteriti, quod videtur fuisse cloaca nequitiæ atque impietatis superiorum omnium, præter pruritum illum, quem nunc in multis animadvertimus, et quo novo quopiam invento insignes fieri volunt, cum ad fidem quod attinet, tum ad vetera instituta, quæ sunt veluti terminia majoribus nostris positi, quemadmodum loquitur Scriptura ', quæ vetat eos revelli ?

III. Sed quid opus est nos ad præteritum sæculum retrogredi, ut veritatem eorum, quæ diximus, comprobemus? Aperiendi sunt duntaxat oculi, ut cernantur turbæ paucis abhinc annis exortæ, et quæ etiamnum vigent, dolentibus omnibus bonis, in religionis catholicæ detrimentum. Quis non mirabitur, hominem eruditione et loco, quem in ecclesia Dei obtinebat, insignem, scriptis suis aggressum esse Calvini dogmata spargere, docere absurdas opiniones, damnatas ab universa Antiquitate, sanæ theologiæ contrarias, cum Scriptura pugnantes, et decretis sanctorum conciliorum proscriptas? Peregrinus fuit, Galliæ infensissimus hostis, qui cum in lucem edidisset exsecrandum librum in Liliorum dedecus, et contumeliosum memoriæ Ludovici Justi, nuper fato functi, postea conversis in partes Catholicas armis, concussit potissima fidei fundamenta, dum evertit dogmata Ecclesiæ, et orthodoxæ fidei capita conculcavit. Qua in re, ea felicitate usus est, ut permultos invenerit, qui laudes ejus prædicent, defendantque, ac tueantur ejus doctrinam. Quamobrem sæpe non minus obstu

pefactus, quam dolens dixi, si Calvinus miseris hisce temporibus in vitam rediret, multos inventurum Catholicos eum sequi, defendendisque ejus erroribus, et promovendæ causæ paratos.

bære

[ocr errors]

mor

incu

IV. Hoc vero maxime deplorandum est, Auc calamitatemque auget, quod auctores profanarum illarum novitatum moribus inculpati esse visi sint. Vitam egerunt aut specie tenus, aut revera sanctam, antequam in id infortunium delaberentur. Qua illecebra capti sunt simpliciores, qui potius sensibus suis credunt, quam iis, quæ ratio et prudentia oculatioribus, atque in interiora acutius penetrantibus patefaciunt. Qui legent historiam ecclesiasticam, ut in ea hæresum origines quærant, invenient innumera exempla conditorum, ac Patriarcharum infelicium sectarum, qui multo magis res suas promoverunt fama virtutis et probitatis, quam sibi apud populum compararant, quam acumine ingenii, orationis calliditate et elegantia sermonis. Sic infelix ille Arius, tristi vultu, ficta modestia, compositoque gestu, allexit ad se maximam partem populi et cleri Alexandrini, prout docet Epiphanius. Similia etiam de Audio narrat, qui vitam agebat innocentissimam, nec minus erat conspicuus austera vitæ ratione, quam accurata observatione omnium Legum et constitutionum ecclesiasticarum. Sic et Pelagius famosus hæresiarcha, a quo secta Pelagianorum nomen, atque originem traxit, virtute et sanctitate inter monachos eximius erat, ut prodidit Augustinus; qui existimavit sibi de illo honorifice loquendum esse, antequam eum penitus cognitum haberet. Quas laudes cum hæreticus in suam utilitatem postea vertissets, Augustinus quod a se dictum fuerat, excusavit, rationibus prolatis, quas habuerat loquendi ac scribendi de Pelagio, quasi de bono viro.

V. Verum generalibus hisce omissis, ad peculiare hujus operis consilium deveniamus, quod eo tantum spectat, ut expendatur doctrina libri de Frequente communione; quæ doctrina per omnia non est sana, neque prorsus consentanea dogmatibus vulgo in Ecclesia catholica receptis, indigetque emendatione ex caritate profecta, ac minime fucata. Hoc constitui facere, illæsa tamen reverentia, quam homini debeo; quem sane veneror, et quem nolim ullius alius delicti arguere, præter animi errorem, nimiamque creduli

1 Deut. xix, 14; Prov. xx11, 28.—2 Hær, LX.—3 Hær. LXX,—4 Aug. lib. II de Pecc. mer. c. 1 et 111.-5 Ih⋅ lib. XI Retr. c, x111.

B

BALLOTTS

[merged small][ocr errors]

tatem, qua excepit opiniones hominum, quorum fidem suspectam ei esse oportuisset. Ei humanitatis officio hunc consecro laborem, quo decrevi ad examen revocare librum Ant. Arnaldi, non quidem particulatim, ut ille expendit celebre illud scriptum, in quod omnes suas machinas direxit: sed duntaxat ejus dogmata, ut multis oculos aperiam, ostendamque universum magni illius voluminis consilium, in quo libere exspatiatur, dum multis disserit de difficultate, quæ paucis verbis expediri potuisset.

VI. Difficile est sine dubio animum auctoris illico retegere, remque ita introspicere, ut animadvertas, quid in ea sit periculosum et pestiferum; quod legentes sentiunt potius arcanis affectibus, malignisque effluviis, quam evidentibus indiciis, ex quibus res palam fiat. Sic notum est esse corpora, quibus insunt qualitates occultæ, quarum eo periculosiores sunt effectus, quo occultius, instar veneni, præcordia ejus, quem afficiunt, subeunt. Sic legimus esse oculos duplici pupilla instructos, qui pestiferi sunt, fascinantque eos, in quos defiguntur. Non opus nobis erit procul accersitis argumentis, ut ejusmodi esse librum Arnaldi intelligamus, nec minimum argumentorum meorum petetur ex pravis effectibus, quos in lucem emissus continuo edidit. Veritas ipsa nos docet, ad secernendam bonam aut malam affectionem animi, non secus ac arboris qualitates, certissima esse in fructibus indicia. Fructus autem, quos protulit hoc opus, fuere dissidia, animorum exacerbatio, offensio non tantum ignarorum, (quorum animos, et præsertim quidem mulierum, hæc novitas subiit, artibus eorum, quibus ejus defensio cordi est,) sed etiam eruditorum, atque in theologicis rebus exercitatorum, eorumdemque bonorum, et utilitatum Ecclesiæ studiosissimorum. Horum animi eo magis offensi fuerunt, quæ acutius præviderunt mala ex hac doctrina exortura, cui palam adversati sunt. Unde intelligere licet causam præcipuam, cujus impulsu is liber conscriptus est, esse Spiritum dissidii, non Deum pacis et concordiæ, cujus, operum effectus sunt hisce plane con

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

lectus, aut qui non satis eruditi sunt, ut de re ipsa judicium ferant, est diffidentia Auctoris; qui cum prævideret turbas, quas erat excitaturus, et periculum, quod ejus existimatio aditura erat, cumque justam censuram timeret, sibi conquisivit testimonia honorifica quibus non tam ipse tegitur, quam consilium ejus aperitur. Qua in re singularis elucet providentia divina, quæ permisit eas ipsas artes, quibus conatus est consilium suum occultare, id in clariorem lucem protrahere. Alexiteria enim illa, quibus libro suo cavit, justam suspicionem in nobis creant mali cujuspiam in illo abditi, et doctrinæ, quæ non sit publici saporis; cum indigeat fuco, nec ausit aperte, et absque commeatu prodire. Quisquis aliquid dicturus, excusatione prius utitur, atque Apologia, innuit satis se non confidere sibi, et timere, ne sua dicta minus probentur. Omnis Apologia est indicium, ex quo intelligere est, id, quod defenditur, minime probari iis, apud quos eget Apologia.

VIII. S. Epiphanius narrat', cum aliquando rogasset S. Athanasium, quid sentiret de Marcello Ancyræ episcopo, cujus fides suspecta erat, nihil quidem voluisse affirmare Athanasium, sed subridendo ostendisse seeum non habere pro viro, cujus fides esset plane orthodoxa, eumque referre in numerum eorum, qui Apologia indiguerant, ut censeri possent e recte sentientium partibus stare. Quod tum potissinium intelligere est, ut dixi, cum excusatio vituperationem antecedit, cumque purgantur dicenda, antequam audita sint. Hinc enim liquet aliquid novi esse proferendum, de quo pertimescitur judicium eorum, quibus exponitur. Quod consentaneum est responso Regis illius, qui militi narraturo calamitatem, quæ sibi contigerat, negantique in antecessum rem sua culpa accidisse, reponit apud Sophoclem : « rem ambagibus involvis, ostendis te novi quidpiam dicturum esse". » Si Arnaldus, more solito, librum suum edidisset, res fortasse lectores fugisset; cumque nihil mali esset suspicatus, nemo rem accurate expendisset, adeoque exiguo strepitu confectum negotium fuisset; sed splendor quem operi suo conciliare conatus est, apparatusque ille elogiorum et laudum quæsitarum, quo frontem libri exornavit, oculos hominum ad eum

Καποφράγνυσαι κυκλῳ τὸ πρᾶγμα, δηλοῖς ὥς τι σημαίνων νέος.

« PoprzedniaDalej »