Obrazy na stronie
PDF
ePub

DE VETERE IN ECCLESIA

POENITENTIE RATIONE

DIATRIBA

AD HÆRESIM LIX, QUÆ EST NOVATIANORUM

EX EPIPHANIANIS ANIMADVERSIONIBUS NUNG PRIMUM EXCERPTA.

[ocr errors]

§ I.

Qua fuerit Novatianorum hæresis.

Ecclesiasticæ rei functionisque præcipua pars Pœnitentia, ejusque usu, et administratione continetur. Testautur id imprimis vetera omnia concilia; et SS. PP. decreta, quæ in hac una re gubernanda et constituenda potissimum laborant; ac de pœnitentium variis ordinibus, et gradibus, deque singulorum tempore, modo, ac ratione studiose præscribunt. Quam quidem Christianæ disciplinæ partem, unaque et Ecclesiæ potestatem oppugnare, ut olim Novatiani, sic nostrates hæretici omni ope ac ratione conantur. Quæ mihi causa satis idonea visa est, cur de pœnitentia ipsa ad hanc Novatianorum hæresim plenius aliquid vellem uberiusque disserere. Neque vero quæ ad eam attinent, universa complectar; sed ea scilicet attingam quæ ad Catharorum hæresim, atque Epiphanii disputationem illustrandam necessaria videntur. Ac primum de illius sectæ, act schismatis auctore, deque ejus dogmate pauca quædam e multis libanda sunt.

In quo plerosque veterum Patrum, ac potissimum Græcorum aberrasse constat : qui duos sectæ hujus architectos in unum miscent, similitudine nominum decepti; Novatianum et Novatum. Quorum ille Africanus episcopus fuit; cujus turpissimam, ac flagitiosissimam TOM. VIII.

vitam, avaritiæ sordes, crudelitatem, nefanda parricidia describit Cyprianus ep. XLIX. Idem vero, cum in Lapsorum gratiam, quos Cyprianus diuturniore, severioreque disciplina coercendos decreverat, Felicissimus presbyter schisma conflasset, ad hujus factionem adhærescens, Africanam imprimis ecclesiam permiscuit. Inde Romam navigans, Novatianum illic presbyterum reperit; quem ob prælatum sibi Cornelium Papam odio invidiaque flagrantem animadvertens, communicatis cum eo consiliis, aliud, et a priore longe diversum schisma condidit. Non enim Lapsorum ut causam susciperet, eosque quamprimum paci et Ecclesiæ restitueret, a Cornelii communione discessit, sed e contrario quod nimiam ejus in illis reconciliandis facilitatem lenitatemque damnaret. Sic igitur Novatianorum secta ab ambobus illis auctoribus profecta, a posteriore præsertim, hoc est Novatiano, maguum incrementum accepit. Sed Græci, uti dixi, Patres unum duntaxat Sectæ conditorem nominant, Novatum, sive Naužtov, Romanum presbyterum: quemadmodum Euseb. 1. VI Hist. c. Theodoretus, Epiph. hoc loco, Gregorius Nazianz. adeoque Socrates Novatianus et ipse; et complures alii. Imo etiam e Latinis. August. lib. de Hær. Philastrius, Amb. in LL. de Poen. Distinguit autem Cyprianus passim in epist. et Pacianus, ac Latini omnes, qui de hac hæresi subtilius disputarunt.

XXXV.

Quod

fuerit

Jam Novatiani dogma quale fuerit Epiphanius statim initio hæresis aperit: nimirum dogma pronuntiasse ipsum; nullam salutis spem Novatianosuperesse lapsis, quod unum duntaxat esset

12

rum.

Non oportere negatores salutem obtinere.

pœnitentiæ genus in Baptismo. Quod ita Theodoretus concipit: ǹxpñvaι toùs apvηlévτas μὴ χρῆναι τοὺς ἀρνηθέντας σωτηρίας τυχεῖν. Verum non ea Novatiani opinio fuit; eos qui gravioris peccati noxam contraherent, ab omni spe consequendæ salutis excludi. Nam et illos ad capessendam pœnitentiam hortari solebat: et ut Divinam clementiam lacrymis ac sordibus elicerent, identidem admonebat. Sed hoc unum negabat, ad Ecclesiæ ac fidelium communionem recipi amplius oportere: neque penes Ecclesiam reconciliandi jus ullum ac potestatem esse. Quippe unicam illam peccatorum indulgentiam in illius arbitrio versari, quæ per Baptismum obtinetur. Declarat hæc Socrates 1. IV, c. XIII. Scripsisse videlicet Novatum ταῖς πανταχοῦ Ἐκκλησίαις μὴ δέχεσθαι τοὺς ἐπιτεθυκότας εἰς τὰ Μυστήρια· ἀλλὰ προτρέπειν μὲν αὐτοὺς εἰς μετάtà νοιαν, τὴν δὲ συγχώρησιν ἐπιτρέπειν θεῷ τῷ δυναμένῳ, καὶ ἐξουσίαν ἔχοντι συγχωρεῖν ἁμαρτήματα". Sed et Ambrosius 1. I de pœnitentia c. II, cum ita illos redarguit. « Quid autem durius, quam ut indicant pœnitentiam, quam non relaxent, cum utique veniam negando incentivum auferant pœnitentiæ? Nemo enim potest bene agere pœnitentiam, nisi qui speraverit indulgentiam. Hæc Ambrosius. Qui paulo post Novatianorum doctores ait, « omnia peccata Stoicorum quodam more paribus æstimasse mensuris : » hoc est, ut sequenti capite docet nullo criminum delectu habito, omnibus ex æquo veniam negasse; itaque sensisse Novatum. Perperam enim, ut monuimus Novatum pro Novatiano solet usurpare. Cum hoc, quod ipse narrat, Novatiano potius congruat, qui stoicæ sectæ, ac philosophiæ sese dediderat. At Novatiani magistri sui acerbum nimis austerumque decretum ea moderatione temperarunt, ut gravioribus duntaxat criminibus veniam negarent, levioribus tribuerent. Sic enim Ambrosius: « Sed aiunt se exceptis gravioribus criminibus relaxare veniam levioribus. Non hoc quidem auctor vestri erroris Novatus; qui nemini pœnitentiam dandam putavit, ea scilicet contemplatione, ut quod ipse non posset solvere, non ligaret; ne ligando sperari a se faceret solutionem. In eo igitur patrem vestrum propria damnatis sententia, qui distinctionem peccatorum facitis, qui solvenda a vobis esse putetis et quæ sine remedio esse arbitremini.» Atque ut propius ad ea disputanda venia

a NOVAT. Ubique terrarum ecclesiis non recipere ad mysteria eos qui sacrificaverunt, hortari autem illos ad pœniten

mus, quorum causa longius in hac Diatriba procedere statuimus; sciendum est, non pro eo, quod Lapsos ad communionem, et ecclesiasticam pacem admittendos negarent, Novatum et Novatianum hæreticos habitos, atque ab Ecclesia catholica proscriptos fuisse: sed quod nullum ad eos reconciliandos, condonandaque delicta jus in Ecclesia esse perfidiose, ac crudeliter asseverarent. Quod, inquam, clavium, ut vocant, potestatem Ecclesiæ, ac sacerdotibus detraherent, ut reliquos eorumdem errores omittam, Novatiani tanquam hæretici damnati sunt. Alioqui Lapsos, hoc est idololatriæ contagione pollutos, in perpetuum ab Ecclesia summovere nondum pro hæretico decreto cognitum fuerat. Quinetiam priscis illis florentis Ecclesiæ temporibus certis peccatorum generibus communione interdictum, et quidem perpetuo fuisse, quam plurima concilia, ac SS. PP. testimonia declarant. Quod cum ad antiquam Ecclesiæ disciplinam cognoscendam pernecessarium sit, et ad varios usus opportunum, nos quæ de ea re longo studio, ac diligenti lectione conquisivimus, in theologorum potissimum gratiam, paulo accuratius explicavimus.

§. II.

Quibusnam peccatorum generibus, et quatenus negala communio sit in Ecclesia veteri.

Nullum esse delicti, flagitiique genus, quod non eadem illa, quæ ligare ac retinere potest, solvere ac remittere possit ecclesiæ potestas, neque probandum hoc loco est, neque ab aliis, quam ab Evangelii, atque Ecclesiæ desertoribus, in controversiam adducitur. Hujus vero potestatis usum, cum in ejusdem Ecclesiæ arbitrio positus sit, varie temperatum et administratum esse non dubium est; et ad continendam sanciendamque disciplinam severioribus interdum legibus, et institutis adstrictum. Quocirca sub ipsum Christianæ religionis exordium, flagrante peræque studio pietatis, et improbitatis odio, multo et graviores in delicta pœnæ, et diuturniores

tiam; veniam autem permittere Deo qui potestatem habet condonandi peccata. J. B. F.

ribus

en'ia

[ocr errors]

lam constitutæ sunt. Quæ res eo usque progresbis sum habuit, ut atrocioribus quibusdam sceleribus venia, indulgentiaque funditus deneKala gata fuerit, numquam ut cum Ecclesia reconciliari possent. Quod ut ab hodiernis moribus et institutis abhorrens ne quis incredibile forsitan arbitretur, auctorem dabo Tertullianum, qui in libro de Pudicitia, clare id, ac diserte testatur. Scripsit autem hunc librum cum jam ex Catholico Montani factus esset assecla, adversus Zephyrini Papæ decretum, quo is adulteros post pœnitentiam admittendos edixerat: «Pontifex scilicet Maximus (Tertulliani verba sunt) episcopus episcoporum dicit: Ego et mochiæ, et fornicationis delicta poenitentia functis dimitto.>> Quod summi Pontificis edictum Tertullianus oppugnans, ex eo redarguit, quod cum tria sint gravissima scelera, idololatria, homicidium, et adulterium, exclusis et in perpetuum rejectis duobus reliquis, solum adulterii crimen ad veniam exceperit. « Quid agis, inquit, mollissima, et humanissima disciplina? Aut omnibus eis hoc esse debebis. Beati enim pacifici aut si non omnibus, nostra esse. Idololatram quidem, et homicidam semel damnas, mœchum vero de medio excipis, idololatriæ successorem, homicidii antecessorem, utriusque collegam? Personæ acceptatio est, miserabiliores pœnitentias reliquisti. Plane si ostendas de quibus patrociniis exemplorum, præceptorum cœlestium, soli mochiæ, etin ea fornicationi quoque januam pœnitentiæ expandas. » Hæc cap. v. At postea c. IX. «Hinc est quod neque idololatriæ, neque sanguini pax ab ecclesiis redditur. Quæ quanquam Montani jam imbutus errore scripserit, ex ipsa tamen argumentandi ratione colligitur, certis criminibus pacis, ac veniæ spem per illa tempora subtractam fuisse. Ut enim ex eo, quod in libro de Jejunio contra Psychicos, Catholicos reprehendit, quod unico Quadragesimæ jejunio contenti cætera a Montanistis inventa repudiarent, quadragesimalis jejunii vetustas hoc ipso Tertulliani testimonio contra Hæreticos hodiernos adstruitur: ita profecto duobus illis saltem, vel tribus initio peccatis pacem nullam ab Ecclesia concessam, ex ejusdem auctoritate, ac ratiocinatione concludi non immerito potest. Ac nescio an et idem Pacianus Barcinonensis episcopus docuerit in Parænesi ad Pænit. quæ est tomo III. Bibl. PP. In qua peccatorum genera duo distinguit: Alia quæ capitalia vocat, quæ que Joannes ep. I,

c. v, ad mortem esse dixit. Ea vero non alia sunt, quam tria illa, quorum Tertullianus meminit, idololatria, fornicatio, et homicidium, quæ Act. xv in synodica illa Apostolorum epistola nominatim prohiberi putat. « Despectus, inquit, in multis Spiritus sanctus hæc nobis capitalis periculi conditione legavit. Reliqua peccata meliorum operum compensatione curantur. Hæc vero tria crimina ut basilisci alicujus afflatus, ut veneni calix, ut lethalis arundo, metuenda sunt. » Ac nonnullis interjectis: « Hæc quicumque post fidem fecerit, Dei faciem non videbit. Desperavere tantorum criminum rei. Quid vobis ego feci? Numquid non fuit in potestate ne fieret? Nullus ne admonuit? Nemo prædixit? Tacuit Ecclesia? Nihil Evangelia dixerunt? Nihil Apostoli comminati sunt? Nihi! rogavit sacerdos? Quid quæritis sera solatia? Tunc decuit, cum licebat. Dura ista vox est sed qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, » etc. Hæc igitur persuadere possunt, in Hispania saltem pristinam illam disciplinæ severitatem Paciani tempore viguisse. Tametsi ne id penitus affirmem, prohibent illa, quæ proxime subjunxit. « Accipite remedium, si desperare cœpistis; si miseros vos agnoscitis; si timetis. » Nisi hoc fortasse remedium ad solam Poenitentiam pertineat, quæ in eo genere peccati relaxanda nunquam fuerit.

Ex iisdem, nisi fallor, fontibus Eliberitani concilii decreta illa profecta sunt; quorum severitas paulo nonnullis acerbior visa eo demum illos impulit, ut ei concilio culpam, et errorem affingerent. Contra quos alii Innocentii decreto pugnant; qui in epist. III, cap. II, tacito nomine illius auctoritatem tuetur, et excusat. Ego tam hos, quam illos aberrare censeo. Sed concilii canones imprimis animadvertendi sunt. In his multa adversus superiora illa, et atrocissima crimina sanciuntur; ac plerumque ne in vitæ quidem exitu communio conceditur. Nam in primo canone ita PP. constituunt. « Placuit ut quicumque post fidem Baptismi salutaris adulta ætate ad templum idoli idololatraturus accesserit, et fecerit, quod est crimen capitale (Al. lectio; quod est crimen principale, quia est summum scelus) nec in finem eum communionem suscipere. » Rursus can. II. «Flamines qui post fidem lavacri, et regenerationis sacrificaverint, eo quod geminaverint scelera, accedente homicidio, vel triplicaverint facinus, cohærente mochia, placuit eos nec in fine

tiam.

tum.

accipere communionem. » At can. III. « Si non immolaverunt, sed munus tantum dederunt, placuit in fine eis præstare communionem, acta tamen legitima pœnitentia, Item ipsi, si post pœnitentiam fuerint mochati, placuit ulterius his non esse dandam communionem, ne lusisse de Dominici communione videantur. » Rursus can. VII. « Si quis forte fidelis post lapsum mochiæ, post tempora constituta acta pœnitentia, denuo fuerit fornicatus, placuit eum nec in fine habere communionem. » Tu cæteros consule, quorum plerique ad eamdem severitatem implicati sunt. In his communionis nomine sunt qui Eucharistiam duntaxat intelligant; quasi a peccatis exsoluti fuerint illi quidem, sed Dominici corporis minime facti participes. Quibus nullo modo ab eruditis conceditur. Neque enim veteris ecclesiæ ritu ambo ista sejuncta fuisse putant: neque quisquam pacem ac reconciliationem cum Ecclesia, quam nos absolutionem dicimus, obtinuisse videtur, quin uno participandorum Mysteriorum jus potesConsisten- tatemque sit adeptus. Nam past Eustativ, qui quartus ordo pœnitentiæ fuit, in quo solam adorationis communionem admittebantur; suIn perfec- binde nullo interjecto gradu się tov Téλetov quod ultimum erat, ac perfectissimum, pervefecnire solebant. De quo sub finem disputa tionis hujus nonnulla disserentur. Videamus nunc quodnam de iis Innocentii judicium exstiterit, imo utrum de illis locutus omnino sit, quod plerique omnes existimant. Hic enim epistola III ad Exuperium cap. 1, ita scribit. « Et hoc quæsitum est, quid de his observari debeat, qui post Baptismum omni tempore incontinentiæ, et voluptatibus dediti, in extremo fine vitæ suæ pœnitentiam simul, et reconciliationem communionis exposcunt. De his observatio prior durior: posterior interveniente misericordia inclinatior est. Nam consuetudo prior tenuit, ut concederetur eis pœnitentia, sed communio negaretur. Nam cum illis temporibus crebræ persecutiones essent, ne communionis concessa facilitas homines de reconciliatione securos non revocaret a lapsu, negata merito communio est, concessa pœnitentia, ne totum penitus negaretur; et duriorem remissionem fecit temporis ratio. Sed postquam Dominus noster pacem ecclesiis suis reddidit, jam depulso terrore, communionem dari abeuntibus placuit, et propter Domini misericordiam, quasi viaticum profecturis, ne Novatiani hæretici negantis veniam, asperitatem et

ex

duritiam subsequi videamur. Tribuetur ergo cum pœnitentia extrema communio, etc. » Hunc Innocentii locum, quod in eo genere luculentissimus sit, totum adscripsimus. Cum autem ad Eliberitani concilii decreta nominatim respexisse, cum hæc scriberet, Innocentium putent homines eruditi, mihi quidem non probant. Nam Eliberitanum concilium xa06λov de iis loquitur, qui gra- TM : viora et capitalia delicta commiserant; quæ ad tria genera Tertullianus, et Pacianus revocant: quos quidem, quocumque demum tempore admitti sese postulaverint, repudiandos decernit. At Exuperii sciscitatio ad I eos tantum pertinebat, qui post atrocia scelera pœnitentiam in extremum vitæ tempus distulissent. Alioqui cum infiniti canones de lapsorum, ac quorumcumque peccatorum pœnitentia, et reconciliatione conditi fuissent, tam ante, quam post Nicænum concilium; cumque Nicænum ipsum de lapsis recipiencis tam diserte sanxisset; inepta sane fuisset Exuperii illa quæstio, si universe atque infinite percontatus esset. Sed nimirum alia, et a lapsis, ac peccatoribus reliquis illorum separata causa fuit, qui pœnitentiam ad instantis obitus periculum usque distulissent: quibus etiam moribundis olim interclusa communio est. Quod Cyprianus epistola LI. ad Antonianum evidenter significat. Nam cum adversus Novatianos ita scripsisset: « Miror autem quosdam sic obstinatos esse, ut dandam lapsis non putent pœnitentiam, aut pœnitentibus existiment veniam denegandam: » postea ista subjicit : « Et idcirco, frater carissime, pœnitentiam non agentes, nec dolorem delictorum suorum toto corde, ct manifesta lamentationis suæ professione testantes, prohibendos omnino censuimus a spe communicationis, et pacis, si in infirmitate atque in periculo cœperint deprecari; quia rogare illos non delicti pœnitentia, sed mortis urgentis admonitio compellit: nec dignus est accipere solatium, qui se non cogitavit esse moriturum. » De iis et Exuperius interrogaverat, et respondet Innocentius, quibus negatam esse communionem mirum videri non debet, cum vel Catechumenos, qui, quod nondum Ecclesiæ potestati subditi essent, humanius tractandi fuerant, eadem illa canonum severitas perstrinxerit. Nam qui Baptismum in obitum usque prorogassent, non illis quidem quod petebant denegatum fuit; sed iidem velut infamiæ notis inusti a sacerdotio penitus arcebantur; quos etiam

Clinici.

Clinicos nominabant: quod in causa Novatiani testantur SS. PP. et conc. Neocæsariense decrevit can. XII. De Clinicis igitur, ut ita dicam, pœnitentibus accipiendum est rescriptum illud Innocentii. Vel potius, cum et de illis agat præcipue, et eo narratio tota referatur; altius tamen negotium repetens, quid de omni peccatorum genere Ecclesiæ consuetudo tenuerit, in memoriam revocat: quod ad Clinicos istos suspicamur postea fuisse restrictum. Primum enim de libidinosis et incontinentibus rogatus, de lapsis, hoc est idololatris nominatim decreta profert. Deinde cum pœnitentiam sine communione concessam asserit, non tam istud ad clinicos, quam ad quoscumque peccatores attinet. Atqui de moribundis duntaxat interrogabat Exuperius et aliter dubitare, hominis erat parum in Ecclesiæ ritibus eruditi. Quamobrem verisimile est Iunocentium hypothesim ad thesim, hoc est generalem disputationem controversiamque revocasse: et causam attulisse cur aliquando tardis illis pœnitentibus; olim vero etiam quibuslibet graviorum criminum reis, communionis spes præcisa fuerit. Nimirum, quo pœnarum metu in officio Christiani continerentur, principio communione prohibitos capitalium, uti dixi, scelerum conscios, nec unquam sive incolumes, sive moribundos Ecclesiæ restitutos. Postea vero nondum penitus constituta pace, pœnitentiam quidem illis ac communionem indultam, qui mature ad eam petendam accessissent, cæteris in perpetuum rejectis. Ac postremo pacatis Ecclesiæ rebus, etiam tardiores illos instante jam morte communionem impetrasse. Tria veritatis hæc necessario distinguenda sunt Ecclesiæ gradas. tempora; ut dissidentes a se invicem gravis

Triplex

lesiasti

simorum Patrum auctoritates concilientur. Et quidem prima illa severissimaque disciplina sub Apostolorum tempora, et ad Tertulliani fere sæculum obtinuit, quæ a Zephyrino Pontifice, quod ad mochiam spectat, paululum relaxata, Cypriani temporibus majores ad lenitatem progressus habuit. Fuit enim secundum illud maxime tempus, quo nullum peccati genus a fructu communionis exceptum est; sed ita tamen, si temporius se ad pœnitentiam applicarent. Nam tum eos qui in obitum usque proferrent, penitus interclusos fuisse censeo. Tandem vero ne istis qnidem negari communionem placuit, cum instaurata Ecclesiæ libertate, plurimum de antiquorum rituum severitate, ac duritia decessisset. Per hæc incrementa paulatim,

quantum arbitror, disciplina processit. Neque tamen ubivis terrarum, et in omnibus ecclesiis moribus hæc subinde recepta videntur : et cum aliæ aliis citius adscivissent, veteris instituti, ac severitatis reliquiæ penes aliquas diu admodum resederunt. Nondum enim generali aliqua sanctione, qua omnes ecclesiæ tenerentur, ea res constituta fuerat; aut illam certe tardius regionis alicujus consuetudo atque usus admisit. Quam in rem facit Cypriani dictum illud epist. ad Anton. « Et quidem apud antecessores nostros quidam de episcopis istic in provincia nostra dandam pacem mochis non putaverunt; et in totum pœnitentiæ locum contra adulteria clauserunt, non tamen ab episcoporum suorum collegio recesserunt. » Hæc ille Novatianum perstringens; quod ad intempestivam in lapsos crudelitatem, quod minime necessarium erat, dissidium adjunxisset; cum alioqui de lapsis quod vellet privatim sentire potuerit, nec ab Ecclesiæ societate divelli. Quod de Tertulliano perinde usurpandum erat, si tam iste, quam Novatianus hactenus procederent; ut Lapsos reconciliari non oportere dicerent; non autem veniæ tribuendæ jus ab Ecclesia prorsus abjudicassent: quam ob causam merito tanquam hæretici damnati sunt. Jam vero ex illorum numero, quos spissius, ac tardius in eam lenitatem infractos esse diximus, Hispanienses ecclesiæ atque Antistites recenseri debent; quos non magis quam cæteros omnes, adeoque Ecclesiam initio totam tuetur excusatque Pontifex. Volo enim Innocentii verba prudens lector animadvertat, observationem, sive consuetudinem priorem tenuisse: quod de provincialis synodi canone ac decreto nequaquam diceret; sed de eo utique ritu, qui totius Ecclesiæ sit, aut majoris saltem partis consuetudine receptus. Quocirca preclare id quod superius positum est, hoc Innocentii testimonium confirmat: negatam maximis sceleribus olim communionem fuisse qua postea permissa, : soli excepti videntur, qui ad extremum usque vitæ periculum in delicto perseverassent. Unde in concilio Arelat. I. can. XXIII. « De his, qui apostatant, et nunquam se ad Ecclesiam repræsentant, nec quidem pœnitentiam agere quærunt, et postea infirmitate correpti petunt communionem; placuit eis non dandam communionem, nisi revaluerint, et egerint dignos fructus pœnitentiæ.»

Est aliud insuper in illo Innocentii loco minime prætereundum; cum ait negatam

« PoprzedniaDalej »