Obrazy na stronie
PDF
ePub

Argutiolæ Salmasii

constiterit. Quod quidem vetustissimorum scriptorum freti testimonio non dubitamus asserere, qui, ut supra docui, singularium præsulum successiones in plerisque illis ecclesiis ex earum archivis repræsentarunt. De his ergo potissimum intelligi volumus, quod de mutata prima illa gubernationis forma ex Græcis Patribus exposuimus. De cæteris ecclesiis, quarum nulla in antiquorum monumentis, in quibus successiones episcoporum exstant, mentio facta sit, nihil præter conjecturam habemus. Neque vero tricari in istis, et pueriliter conflictari, alterius est, quam inepti, et otiosi nugatoris, hoc est Leidensis Magistri, ac similium, quos avavooλoyla istæ, ac titivillitia delectant.

V. Quamobrem futilis, et otiosa est tempoevertuntur. ris illa computatio, quo unamquamque scripsit epistolam Apostolus Paulus, quam Salmasius in eum finem adhibet, ut longiore post Christi passionem intervallo probet in ecclesiis celebratam illam fuisse regendi formam, ut idem episcopi essent, et presbyteri necdum unus singulis præesset episcopus. Sic enim priorem ad Timotheum epistolam anno vicesimo sexto, septimove post passionem editam fuisse nobis objicit. Quasi anno ipso, quo passus est Christus, Ephesina fundata sit ecclesia, cui tum procurandæ, cum ad eum scriberet, Timotheum præfecerat, ut inde colligi possit, non tam cito, quam putavimus, pristinam illam gubernationem esse mutatam, ut quæ vicesimo septimo adhuc anno perseveraret Ephesi.

Verum cum anno æræ Christianæ quinquagesimo secundo Paulus Ephesiis prædicare Christum cœperit, ut in Chronico nostro olim adnotavimus; primam vero ad Timotheum miserit anno quinquagesimo quinto, nempe post triennium commorationis in Asia; quæ in eadem epistola continetur administrationis ecclesiasticæ forma, nonnisi post annos ab Ephesina fundata ecclesia quatuor adhuc ibi mansisse convincitur, non utique septem et viginti, ut insulse Leidensis Professor affirmat.

VI. Non est autem adversus hypothesim singularium episcoporum brevi post institutorum tempore, Græcorum illa Patrum opinio, quæ non integram hierarchiam statim ab ecclesiarum exortu in his fuisse constitutam docet, si quarto, quintove duntaxat anno desideratus adhuc tertius gradus ostenditur; sed neque si anni octo, decemve numerentur ab instituta ecclesia aliqua, quo intervallo

nondum ordinatus ponatur episcopus unicus, debet hoc contrarium illi opinioni videri. Nam et breve spatium istud nihilominis foret. Sed ne tantum quidem intercessisse colligi potest iis in ecclesiis, in quibus duos solum hierarchicos gradus interim collocatos esse, ex Scriptura conficitur. Cujusmodi ecclesiæ tres omnino reperiuntur; Ephesina, ad quam pertinet caput Actorum vicesimum, et epistola ad Timotheum prior; Philippensis in Macedonia, cui propria inscribitur epistola ; Cretensis denique, cujus in ea, quæ ad Titum est scripta, fit mentio. De his solis tribus ecclesiis nominatim et expresse sic Apostolus loquitur, ut ibi duo tunc hierarchici gradus fuisse videantur, atque ut episcopi iidem exstiterint, et presbyteri, ex priori Græcorum opinione, quam in Dissertationibus sumus secuti. De reliquis nihil aperte proditum exstat in divinis litteris. Verum ex ecclesiasticis historiis, et antiquorum Patrum auctoritate, certam fidem capiunt singularium in plerisque successiones præsulum, ut in capite tertio demonstravimus; quarum explorata, et bene constituta ratio, Leidensis Professoris commenta, et inanes conjecturas elidit, ac Circensis pompæ illius apparatum disturbat.

[blocks in formation]
[ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

Verum feneo huic argumento jam nos occurrimus in primo de Ecclesiastica Hierarchia'; ubi illud observamus, quod antecedenti capite paucis pertrinximus, лреσбυτéрoυ vocabulum primis illis temporibus promiscue habitum esse cum episcopi nomine, ut qui ecclesiam administrarent, et quorum consilio, et auctoritate res illius gererentur, et presbyteri, et episcopi nominarentur; servato interim jure, ac prærogativa ordinandi penes supremum aliquem, qui primum inter omnes locum teneret. Quare stulta est ista Leidensis Professoris, nec ad rem pertinens conclusio; nullum discrimen olim exstitisse inter episcopatum, et presbyteratum, qua ordines, et sacramenta sunt, quod idem commune nomen ambobus esset, et in commune res Ecclesiæ gubernarent.

Nam quod лpeσбútepov se Joannes inscribit, causam affert Ecumenius duplicem. Prima est, « quod senex admodum duas illas scripsit epistolas. Altera, quod presbyteri nomine episcopum se esse significare voluit; quoniam per id tempus presbyteri vocabulum etiam episcopis attribui solebat". » Utraque causa Salmasii rationes conturbat.

II. Sed ineptiam hominis vide. Ideo Joannem ait se presbyterum vocasse, quod nulla major in Ecclesia tunc esset dignitas, ut quæ eadem esset cum episcopatu. Nam si præstantior fuisset episcopatus, episcopum se potius, quam presbyterum inscripsisset. Itane nulla tune in Ecclesia major dignitas fuit, quam presbyteri? Quid igitur Apostolo faciemus? Nonne major, ac sublimior Apostolatus fuit presbyteri, vel episcopi, vel alterius cujusvis in Ecclesia ordine, ac gradu? Cur non se ergo vocabat Apostolum, si amplissimi tituli prærogativam consectaretur?

Deinde Professoris in se ipsum incurrentis, et secum turpissime conflictantis levitatem animadverte. Joannem in illis duabus epistolis

[blocks in formation]

rum.

πρεσβύτερον appellasse se ait, ut episcopum in- Presbyletelligeret, quod nec ullum inter episcopum, et presbyterum discrimen esset, nec major in Ecclesia dignitas, quam quæ utroque illo nomine pro indiviso continebatur. Atqui in eodem Apparatu paulo ante scripserat : Cum episcopi, iidemque presbyteri vocati certis loci et ecclesiis affixi essent, Apostoli vero nullo loco circumscripti, nihil inter illos simile fuisse. « Nulla quippe functionis, aut muneris, ait, vel officii similitudo inter olxouμevizoùs, quales fuere Apostoli, episcops, et toixoùs, quales fuere episcopi. Nec ejusdem etiam generis fuisse censendi episcopos, qui omnes erant inter se pares, quique communi consilio Ecclesias regebant, presbyteri etiam appellati. » Si nulla functionis, vel officii similitudo fuit inter Apostolos, et presbyteros, qua iidem erant cum episcopis; quomodo Joannes, qui Apostolus erat, seipsum alieno et abhorrenti nomine designavit, presbyterum vocans, hoc est, ut eidem illi Professori videtur, episcopum potius, quam quod erat, et in quo a presbytero discrepabat, Apostolum!

EcumeniTopicos.

COS.

Argumen

tum ex

epistola

Clementis

ad Corinthios petitum

III. Transeo ad Clementem Romanum, ut antiqui omnes perhibent, episcopum. Cujus ex epistola priore ad Corinthios argumentum aliud informat Leidensis Professor, ut nullo deinceps post Apostolos discrimine presbyte- dissolvitur. ratum probet ab episcopatu fuisse distinctum. Sed, ut solet, absque judicio; nec nisi levibus ex conjecturis, ac futilibus rationes suas instruit. Primum, inquit, « non se episcopum inscribit ecclesiæ Romanæ, nec ad episcopum Corinthiorum epistolam dirigit; sed simpliciter nomine ecclesiæ Romanæ scribit ad ecclesiam Corinthiorum. » Ex quo neminem tune unum fuisse colligit singularem Romæ, aut in aliis ecclesiis episcopum.

Nihil hac ratiocinatione vanius, ac dilutius. Quid enim aliud facere oportuit eum, qui totius ecclesiæ nomine Romanæ ad totam Corinthiorum ecclesiam scribere vellet, quam ut ecclesiæ duntaxat illius, quæ scribebat, et alterius, ad quam scribebat, nomina præfigeret? Nam quod ad episcopum Corinthiorum non scribit, et inde nullum adhuc singularem in ecclesia ista fuisse credit, imperite facit. Siricius ecce Papa ad Medionalensem scripsit

κατ' ἐκεῖνο καιροῦ καὶ ἐπὶ τῶν ̓Επισκόπων φέρεσθαι τοῦ ὀνόματος τοῦ πρεσβυτέρου.

Quid in ea epistola vox Presbyter

ecclesiam de Joviniano in Romano concilio damnato'; nec episcopi meminit illius, ad quam scribebat, ecclesiæ. An idcirco nemo tunc Mediolani sedebat episcopus? Atqui illo ipso tempore episcopatum tenebat is, qui eidem Siricio respondit, una cum aliis in concilium vocatis episcopis Ambrosius.

IV. Jam quæ ex illa epistola opinionis suæ firmamenta corrogat, ea sunt oppido vana, significet. et ludicra. Horum caput est, «quod episcopos,

et diaconos tantum nominat, omissis presbyteris. » Atqui falsum istud est, omissos in epistola ista presbyteros, cum sæpius in ea, quam cpiscopi. ac diaconi numerentur. Quod Presbyteros. Si peбutépous ibi pro certo gradu, et ordine accipi neget, sed vel ætatis, vel dignitatis. generale esse nomen asserat, haud equidem repugnem. Sed idem prorsus illum de episcopi et diaconi vocabulis fateri cogam. Sæpe hocin superioribus libris de Hierarchia Ecclesiastica notasse memini, quod et hujus libri capite antecedente necessario repetii, presbyteri2, et episcopi nomina promiscue apud antiquissimos scriptores interdum, ac generatim accipi pro primoribus clericis, qui vel ætate, vel auctoritate antecellerent cæteris, et ad consilium, atque Ecclesiæ regimen adhiberentur, sive primi essent ordinis, sive secundi. Imo etiam interdum et diáxovot nuncupati sunt; quæ vox ministros significat, et apprime majoribus illis convenit, tanquam ministris et dispensatoribus mysteriorum Ministros. Dei; ubi Græce est inpétas, quod vilius aliDiaconos. quid sonat, quam dizzóvous.

Diaconi.

[blocks in formation]

Clementis in illa epistola declaranda sunt. Gravis in illa urbe populum inter, et clericorum principes, quorum consilio, et auctoritate ecclesiasticæ res administrabantur, erat orta dissensio; cumque ab Apostolis constitutus illic esset sacer Senatus majorum clericorum, qui ex uno præside, sive episcopo proprie dicto, et secundi ordinis presbyteris constabat, qui ecclesiam, uti diximus, in commune regerent, ita tamen, ut penes singularem præsulem præcipua vis, ut dignitatis, ita potestatis esset; adversus illos, incertum quibus ex causis, ita concitati sunt laici, ut nonnullos gradu suo, et honore pellerent, et in eorum adhuc superstitum locum alios subrogarent; quamvis in ecclesiastico illo instituendo consilio diligenter cavissent Apostoli, ut post eorum duntaxat obitum idonei alii substituerentur.

Hæc causa Clementi fuit nomine Romanæ ecclesiæ scribendæ illius ad Corinthios epistolæ; ut ex ipsius verbis perspicue constat. Ut cum ita loquitur; « Apostoli porro nostri cognoverunt per Dominum nostrum Jesum Christum litem, et contentionem nascituram de episcopatus nomine. Quam ob causam, cum perfecta præscientia donati essent, prædictos constituerunt, et sic ordinarunt, ut post illorum obitum alii probati viri in eorum functionem succederent. Quamobrem qui ab aliis ita constituti sunt, aut deinceps ab illis præstantibus viris, de totius Ecclesiæ consensu, quique ovili Christi, citra reprehensionem ullam, cum humilitate, quiete, non sordide ministrarunt, ut a multis jam annis omnium illis testimonia suffragentur, tales, inquam, non sine injuria ab officio rejici putamus. Non enim levis erit hæc culpa nobis, si eos, qui inculpate, ac sancte dona obtulerunt, ab episcopatu segregemus. Beati sunt presbyteri, qui iter suum ante confecerunt, quique fructuosam, et perfectam dissolutionem nacti sunt. Non enim verentur, ne quis ipsos de loco, in qua constituti sunt, ejiciat. Siquidem videmus aliquos, qui præclare officio fungebantur, ab eo ministerio, quod sine reprehensione gesserant, a vobis esse detractos ".>>

VI. Ex iis verbis perspicuum est, consilium,

τὴν αἰτίαν πρόγνωσιν ειληφότες τελείαν, κατέστησαν τοὺς προειρημένους, καὶ μεταξὺ ἐπινομὴν δεδώκασιν ὅπως ἐὰν κοιμηθῶσιν, διαδέξονται ἕτεροι δεδοκιμασμένοι

[blocks in formation]
[ocr errors]

et quasi Senatum ecclesiasticum ab Apostolis ordinatum fuisse apud Corinthios; quorum papa- gradum, et ministerium vocet ἐπισκοπὴν, et afterm. ipsos primores in clero πρεσβυτέρους; ut cum ad apud ita postea scribit : « Foda, o carissimi, valde turpia, et indigna Christiana conversatione met de vobis audiuntur, firmissimam, et antiquam Corinthiorum ecclesiam, propter unum, aut alterum hominem contra presbyteros seditionem facere"; » et aliquot interjectis, pagina 69 et 73 πρεσβυτέρους eosdem vocat ovilis Christiani pastores, ac præsides. Verum id quidem est ; sed non ex eo sequitur, vel Corinthi, vel in aliis civitatibus, nullum omnino primatem, et antistitem fuisse, qui postea commune primo et secundo ordini nomen proprium sibi fecit, ut episcopus appellare

tur*.

Ac ridendus sane Leidensis in eo professoris stupor, qui Clementem asserit in epistola ad Corinthios, a Episcopos tantum, et diaconos nominasse; idque verbis illius istis probat : « Per regiones igitur, et urbes prædicantes, constituebant illarum primitias, quas in Spiritu probaverant, in episcopos et ministros eorum, qui erant credituri. » Atqui perspicuum est, διακόνου vocem, quæ in Græco est, non esse peculiaris ordinis, et gradus ecclesiastici nomen, uti nec ἐπισκόπου, sed ambo ista Vocabula sumi appellative pro curatore, gubernatore, et functionis administro**: perinde, ac si ita Clemens scripsisset, Apostolos constituisse certos homines, qui iis prospicerent, et ministrarent, qui Christo, et Christianæ reli

ἄνδρες τὴν λειτουργίαν αὐτῶν. τοὺς οὖν κατασταθέντας ὑπ' ἐκείνων, ἢ μεταξὺ ὑφ ̓ ἑτέρων ἐλλογίμων ἀνδρῶν, συνευδοκησάσης τῆς ἐκκλησίας πάσης, καὶ λειτουργήσαντας ἀμέμπτως τῷ ποιμνίῳ τοῦ Χριστοῦ μετὰ ταπει νοφροσύνης, ἡσύχως, καὶ ἀβαναύσως, μεμαρτυρημένους τε πολλοῖς χρόνοις ὑπὸ πάντων, τούτους οὐ δικαίως νομίζομεν ἀποβαλέσθαι τῆς λειτουργίας. ἁμαρτία γὰρ οὐ μικρὰ ἡμῖν ἔσται, ἐὰν τοὺς ἀμέμπτως, καὶ ὁσίως προσε νέγκαντας τὰ δῶρα τῆς ἐπισκοπῆς ἀποβάλωμεν. Μακάριοι οἱ προοδοιπορήσαντες πρεσβύτεροι, οἵτινες ἔγκαρπον καὶ τελείαν ἔσχον τὴν ἀνάλυσιν. οὐ γὰρ εὐλαβοῦνται μή τις αὐτοὺς μεταστήσῃ ἀπὸ τοῦ ἱδρυμένου αὐτοῖς τόπου. ὁρῶμεν γὰρ ὅτι ἑνίους ὑμεῖς μετηγάγετε καλῶς πεπολιτευμένους λειτουργίας.

α Ibid. Αἰσχρὰ, ἀγαπητοὶ, καὶ λίαν αἰσχρὰ, καὶ

Idem quod Petavius, de Corinthiacæ ecclesiæ statu docuisse reperio Natalem Alexandrum in sæc. IV, diss. ILIV, 8 7. Ζ. Hæc si accuratius perpendisset Mamachius, næ ille Chrysostomum hom. I in ep. ad Philipp. scribentem epi

1 Col. 1, 23.

rum.

gioni nomen erant daturi, quocumque tandem gradu, et ordine censerentur. Sane omnes Ecclesiæ curatores, et ad sacram hierarchiam pertinentes, διακόνων nomine sæpe in Scriptura Ministrocontinentur. Et Paulus ipse ministrum se vocat Evangelii, et Apostolatum suum ministerium, Christus quoque eum, qui major inter Apostolos, et discipulos suos esse voluerit, ministrum jubet esse. Nec sacri tantum præsides ministri vocantur, sed etiam Magistratus civiles Dei enim minister est, διάκονος (ait Paulus de ejusmodi reipublicæ administratoribus.) Numquis ibi diaconorum gradum somniare potest?

et

mente ac

cepi sensu appellativo et communi,

non proprio

VII. Hoc eodem sensu, id est appellativo, Episcopatus et communi, non proprio, illic ab Clemente natus a Clee accipi ἐπισκόπους, et διακόνους, arguit, quod statim subtexitur. Non hoc novum institutum esse, quod Apostoli fecerunt, ut eorum, qui credituri erant, ἐπισκόπους et διακόνους constituerent. Id enim Scripturam longe ante prædixisse, quæ sic loquitur: «Constituam ἐπισκόπους, id est inspectores ipsorum in justitia, et ministros ipsorum in fide. »Qui locus ex Isaia petitus videtur, et ita notatum est ad epistolæ Clementis marginem ab illius editore. Porro aliter in vulgatis codicibus Græcorum Bibliorum locus ille concipitur: Et dabo principes tuos in pace, et episcopos tuos in justitia. Atque ita legit Hieronymus, nec non Cyrillus, et Procopius ; in Hebræo vero si ad verbum reddideris, hoc modo : Et ponam visitationem tuam, pacem, et præpositos tuos justitiam;; quæ varie ab

ἀνάξια τῆς ἐν Χριστῷ ἀγωγῆς, ἀκούεσθαι τὴν βεβαιοτά την, καὶ ἀρχαίαν Κορινθίων ἐκκλησίαν, δι' ἓν, ἢ δύο πρόσωπα, στασιάζειν πρὸς τοὺς πρεσβύτερους.

6 CLEM. Κατὰ χώρας οὖν καὶ πόλεις κηρύσσοντες καθίστανον τὰς ἀπαρχὰς αὐτῶν, δοκιμάσαντες τῷ πνεύ ματι, εἰς ἐπισκόπους καὶ διακόνους τῶν μελλόντων πιστεύειν.

c CLEM. ibid. Καὶ τοῦτο οὐ καινῶς. ἐκ γὰρ δὴ πολλῶν χρόνων ἐγέγραπτο περὶ ἐπισκόπων, καὶ διακόνων. οὕτως γάρ που λέγει ἡ γραφή.

d Esa. Lx, 17. apud Clem. Καταστήσω τοὺς ἐπισκόπους αὐτῶν ἐν δικαιοσύνῃ, καὶ τοὺς διακόνους αὐτῶν ἐν πίστει.

e Ibid. Καὶ δώσω τοὺς ἄρχοντάς σου ἐν εἰρήνῃ, καὶ τοὺς ἐπισκόπους σου ἐν δικαιοσύνῃ.

scopos Diaconorum quoque nomine interdum designatos fuisse nequaquam reprehendisset t. IV, pag. 338, not. 1. Vide quem ipse Mamachius deinde appellat p. 358, Beveregium lib. II, cod. canon. vindic. cap. xi, n. 10. Ζ.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »