Obrazy na stronie
PDF
ePub

altera. Quæ si prolixior fuerit, et priorem mole longius excesserit, nihil erit quod mireris, cum summa materiæ ipsius difficultas id pene necessario efflagitare videatur.

CAP. I.

Sensus Jacobi exponitur. Quid significet dixanov in Novo Testamento. Multis testimoniis evincitur, vocem istam accipi sensu forensi pro justum censere, seu pronunciare, Particula apud Jacobum notat tantum causam sine qua non, sive conditionem præcedaneam.

1. A JACOBO igitur primum exorsis ad sensum conclusionis ab ipso positæ (quantum saltem instituto nostro in præsenti sufficiat) aperiendum haud longa nobis opus erit indagine. Duo tantum annotabimus.

2. Primo vocem dika (cui respondet apud Hebræos ) ab eo in usitatiori suo significatu usurpari, h. e. sensu forensi, pro justum censere sive pronunciare. Eam enim esse vocabuli hujus in sacris literis, præsertim Novi Testamenti, significationem maxime obviam ac familiarem, pene cæcus est, qui non videat. Ut mirum sit reperiri virum longe doctissimum, et alioquin in hac ipsa justificationis doctrina de veritate optime meritum, qui id neget, vocem justificationis fere semper in hac quæstione (præsertim, ubi fidei tribuitur) purgationem a vitiis, seu liberationem a peccandi consuetudine significare strenue contendens. Fatetur quidem Grotius, (nam illum designamus,) dikaιov a Jacobo in capite secundo sumi pro aliquem ut justum tractare; additque

a In Prolegom. in Epist. ad Romanos. b In secundis Annot. ad Jac. ii. 21.

totum ejus sermonis contextum hunc sensum necessario exigere. Sed hanc esse usitatiorem vocis hujus significationem, præsertim in Paulinis Epistolis, omnino negat. Nos autem (quanquam fortasse locus huic rei alius commodior esset) vocem dikalov in eo, quem diximus, sensu in Novo Testamento constanter ac fere semper usupari, facile evicturi sumus.

3. Egregius ille locus est ad Rom. viii. 33. Quis intentabit crimina adversus electos Dei? Deus est qui justificat: Ubi Tò dikalov manifeste opponitur τ éуkaλev, ac proinde necessario significat aliquem accusatum absolvere, atque ab accusatione liberum pronuntiare ac decernere. Huic loco geminus est ille ex Veteri Testamento sumptus Prov. xvii. 15. Qui justificat impium, et condemnat justum, uterque est abominatio Domino; ubi antithesis justificationis et condemnationis eundem sensum ostendit. Imo hoc sensu Christus ipse usus est hoc vocabulo, Matt. xii. 37. Ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. Rom. v. 16, 18. κατάκριμα et δικαίωμα a Paulo directe opponuntur. Simili plane sensu vox sumitur 1 Cor. iv. 4. ubi cum se nullius rei sibi conscium fuisse dixerat Paulus, mox addit, Αλλ' οὐκ ἐν τούτῳ δεδικαίω μαι, ὁ δὲ ἀνακρίνων με Κύριός ἐστι· justificationem sui ad Dei solius tribunal, qui de ipso certam laturus erat sententiam, manifeste deferens. Ut merito mireris quid moverit Grotium, ut hunc etiam locum inter eos reponeret, ubi dikaιv a vitiis purgare significet.

Sic

c Vox Hebræa, voci p opposita, est un impiificare, qua dubio procul non significatur alicujus impiæ qualitatis inditio, sed condemnatio impii, ejusque ad pœnam adjudicatio.

d In Proleg. ad Epist. Rom.

3

Illustris est locus ille, 1 Cor. vi. 11. 'Aîλà åπeλovσaobe, ἀλλὰ ἡγιάσθητε, ἀλλὰ ἐδικαιώθητε, Sed lavati estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis. Ubi quis non videt purgationem a vitiis a justificatione aperte distingui? Hinc Grotius necessitatem vidit, alium vocis dikαιovσbau sensum hoc loco excogitandi; nempe, ut significet majores in justitia progressus facere, addens, hunc sensum suadere verborum ordinem. Sed frustra est: ordo enim verborum sine hoc commento satis perspicuus est; ut lavatio hic significet primam a vitiis per baptismum purgationem; sanctificatio præparationem et quasi formationem hominis, per gratiam Spiritus divini, ad opera bona facienda, vitamque sanctam degendam; justificatio denique amorem illum Dei, quo jam sanctam vitam degentes complectitur, eosque in Christo vitæ æternæ præmio dignos censet.

4. Inter omnes autem eminet textus ille, Act. xiii. 38, 39. (quem non immerito totius evangelii summam nuncupavit, et ex quo veram notionem Vocabuli diκαov in Paulinis Epistolis commodissime colligi posse censuit doctissimus Hammonduse noster ¿ μakaρíτns,) cujus verba sic habent: "Notum igitur "sit vobis, fratres, annuntiari vobis remissionem peccatorum per istum (Christum sc.) et ab omni“bus, a quibus non potuistis per legem Mosis justi"ficari, per hunc, credentem quemvis justificari : σε πᾶς ὁ πιστεύων δικαιούται.”

66

66

Unde luce clarius apparet, justificationem illam (quæ in Christi evangelio publicata et promulgata est) nihil aliud esse, quam gratuitum Dei actum,

e In notis ad Rom. iii. (B.)

quo propter Christum vere credentes, h. e. fide formataf præditos absolvit, ac liberat a reatu et pœna omnium peccatorum, etiam gravissimorum, et quorum ex lege Mosis nulla prorsus venia speranda erat. Contendit quidem Grotius beneficium hic v. 39. sub nomine justificationis commemoratum, non esse idem quod præcessit v. 38. sub nomine remissionis, sed aliud quid diversum; nimirum remissionem significare absolutionem a reatu peccati, justificationem vero denotare liberationem a peccati dominio. At quis non agnoscit manifestam verborum apostoli depravationem? Nihil enim magis in aperto est, quam apostolum idem remissionis beneficium, quod v. 38. breviter tantum expresserat, v. 39. latius explicare; ostendendo tum conditionem ejus, nempe fidem in Christum, tum præstantiam supra eam, quam lex Mosis indulsit, remissionem. Nimirum lex Mosis temporalem tantum concessit remissionem; evangelium æternam. Lex Mosis quorundam graviorum peccatorum nullam omnino veniam largiebatur; at evangelium plenissimam ac perfectissimam omnium (etiam gravissimorum) peccatorum remissionem cuivis credenti annuntiat. Et sic ipse Grotius & alias locum hunc optime explicavit.

5. Addam aliud argumentum pro hac nostra sententia, quod mihi quidem insolubile videtur. Vox Sikaιov tam apud Paulum, quam apud Jacobum idem plane valet quod μισθὸν λογίζεσθαι, δικαιοσύνην λογίζεσθαι, eis dikaioσúvnv Xoyíçeobaı: mercedem imputare1, justi

f Fidem charitate formatam recte dici, optime ostendit auctor in Examine Censuræ, Respons. ad Animadv. II. Grabe.

De Satisfact. Christi, c. 10. p. 186.

Mercedis imputationem justificationi in judicio Dei indivulso nexu junctam esse, contra censorem probavit vir reverendus Resp. ad Animadv. III. GRABE.

4

tiam imputare, ad justitiam imputare. Jam imputationem notare actum Dei hominem justum æstimantis, non justum facientis, nimis manifestum est; neque id Grotius ipse negare aut voluit, aut potuit. Tantum contenditi aliud esse, cum homo dicitur justificari per fidem, aliud cum dicitur fides imputari homini in justitiam. Sed contrarium cuivis patet ex cap. ad Rom. iv. 2. collato cum ver. 3-6. et ver. 22. collato cum ver. 23, 24, 25. et Jac. ii. 21. collato cum ver. 23. In quem etiam Jacobi locum Grotius ipse observat, δικαιωθῆναι justificari, et φίλον Θεοῦ κληθῆναι pro eodem poni; addens locum Rom. v. 1. ubi dikaιwtyvai per εἰρήνην ἔχειν πρὸς Θεὸν ponitur.

His adjicias locum illum Rom. iii. 20. Atótí è§ ěpywv νόμου οὐ δικαιωθήσεται πᾶσα σὰρξ ἐνώπιον αὐτοῦ, sc. Dei. Ubi Sikabα sensu forensi sive judiciario sumi manifestum est, tum ex verbis evov eo, quæ in conspectu, judicio, æstimatione Dei significant, tum ex Psal. cxliii. 2., (ad quem locum alludere Paulum, fatetur Grotius, et res ipsa loquitur,) ubi David rigidum Dei in ipsum judicium humillime deprecatur. Locus hic apprime observandus est, quippe ex quo clare eluceat, quid per justificationem voluerit apòstolus in tota ipsius de fide et operibus disputatione. Hinc enim ita argumentamur: Qualem Paulus justificationem operibus detrahit, talem tribuit fidei; at justificatio quam detrahit operibus est forensis, qua quis in judicio divino justus pronuntiatur : ergo justificatio quam tribuit fidei est ejusdem generis1.

6. Unicum proferunt locum adversarii ex Novo Testamento, ubi alio sensu vocem dikαovola accipi

In præfat. ad Annot. in Epist. ad Roman.

k In prioribus Annot. in Jac. ii. 24.

1 Vid. Luc. vii. 29. et x. 29. et xviii. 14. Rom. iii. 4. et ii. 13.

« PoprzedniaDalej »