Obrazy na stronie
PDF
ePub

mis argumento pugnet apostolus contra justificationem ex lege, quod ea per se impar sit hominibus ad veram operum justitiam adducendis, manifeste supponit (ut cum schola loquar) sine tali justitia neminem ad justificationem pervenire posse. Nisi enim illud supponatur, argumentum ejus omnino invalidum esse cuivis mediocriter rem attendenti liquebit. 2o. Evangelium esse unicum illud efficax instrumentum, quo ad justitiam illam pervenire quis possit ; quod enim legi detrahit apostolus, concedit evangelio. Infirma erat lex Mosis, nec poterat hominem justificare, quia iis ipsum auxiliis destitutum reliquit, quibus pietatem illam assequeretur, sine qua Deo sanctissimo ad salutem placere sit prorsus impossibile. E contra lex Christi potentissima est, ac miseris peccatoribus ad justificationem perducendis abunde sufficiens: quippe quæ omnia ad eandem illam pietatem in ipsis efficiendam necessaria affatim suppeditet, tum vitæ æternæ lucem apertissime revelando, atque adeo ipsius fidem apertissimis documentis faciendo; tum imprimis gratiam Spiritus S. non tantum necessariam, sed et copiosam atque abundantem largiendo.

3. Est hic evidentissimus hujus argumenti scopus, ut in eo explicando multis testimoniis evicimus; quibus et hæc addas. Cum cap. viii. ad Roman. ver. 1. dixisset apostolus, Nullam esse condemnationem iis, qui in Christo Jesu sunt, h. e. qui evangelio credunt, plene ac perfecte esse justificatos; hanc subjungit rationem, ver. 2. Lex enim Spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis, h. e. Spiritus ille Christi vivificus, qui evangelium comitatur, liberavit me primum a peccandi consuetudine,

94

cessario sequitur: manifeste ostendens, ideo per solum evangelium liberari nos a reatu peccati, h. e. justificari, quia ex illo solo promanet gratia illa efficacissima, qua a peccati dominio liberati piæ sanctæque vitæ asseramur. Quæ enim hic commentatur Paræus, meræ sunt nebulæ, quibus veritatem ipso sole clariorem obfuscare nititur. Quid enim? legem peccati exponit de lege Mosis. At legem Dei appellari ab apostolo legem peccati, plusquam dura esset locutio. Quid, quod hæc interpretatio verbis apostoli, ver. 22, 23, 25. præcedentis capitis manifeste repugnat? ibi enim lex peccati legi Dei directe opponitur, ac de vi illa dominatrice peccati in carne membrisque residente, ac legi Dei repugnante, exponitur. Hoc ipsum quoque clarius adhuc liquet ex ver. 3, et 4. hujus octavi capitis; ubi ostendit apostolus, illud, quod legi adúvarov erat, Christum præstitisse; nempe, ut peccatum in carne interficeretur, et dikaiwpa justitia legis impleretur in nobis, non secundum carnem, sed secundum Spiritum ambulantibus. Audi hic iterum Paræum, ita hæc verba exponentem," Ut maledictioni legis maledicta morte "crucis Christi satisfieret, et ea satisfactio nobis imputaretur, non secus atque in nobis impleta fuis"set." Quid hac interpretatione audacius? Nam, primo, exponit Paræus dikaiwμa legis per maledictionem ejus, quod de justitia in lege præscripta intelligi debere, et res ipsa loquitur, et ex hujus Epistolæ cap. ii. 26. clare liquet; deinde interpretatur locum de justitia quadam quæ extra nos sit, nobisque tantum imputata; cum apostolus diserte dicat, hanc legis justitiam impleri è ïv, in nobis; denique apostolum audire recusat se liquido explicantem, quomodo hæc legis justitia in nobis

66

impleatur, in hoc sc. quod non secundum carnem, sed secundum Spiritum ambulemus.

4. His locis convenienter merito interpretati sunt antiquorum nonnulli locum illum Rom. iii. ult. ubi apostolus objectionem contra suam de justificatione doctrinam proponit diluitque his verbis; Nóμov ovv καταργοῦμεν διὰ τῆς πίστεως; μὴ γένοιτο, ἀλλὰ νόμον ἱστῶμev. Nempe, (ut notant Chrysostomus et Augustinus,) fides dicitur stabilire legem, quia gratiam impetrat, qua lex impleatur. Quippe legis firmitas, impletio, consummatio potissimum in observatione præceptorum ejus sita est. Et revera lex, gratia evangelii destituta, suo loco, suo honore stare non poterat ; quin ab hominibus carnis affectibus mancipatis contempta et quasi conculcata jacuit: addita autem hac gratia, sedem et veluti solium recuperavit, ac jus suum finemque primarium, nempe, ad obedientiam ipsi præstandam homines adducendi, obtinuit.

5. Plura loca his adstipulantia haud difficile esset proferre, nisi in re jam fusius probata id supervacaneum esset. Illud tantum coronidis loco adjiciam, liquere hinc, quodnam sit inter legem per se spectatam atque evangelium præcipuum discrimen; hoc scilicet, quod evangelium largiatur gratiam, justitiæ illi præstandæ necessariam, quam lex tantummodo ostendit. In hoc potissimum eximia illa evangelii supra legem ox ac præstantia ab apostolo manifeste statuitur. Hinc summa illa, quibus evangelium exornat, elogia, quod sit διακονία πνεύματος, νόμος πνεύ ματος ζωής, δύναμις Θεοῦ, δύναμις Θεοῦ εἰς σωτηρίαν, &c. hæc utinam serio expendissent reformatorum theologorum plerique, qui de discrimine legis et evangelii

c Vide Heb. viii. 10, 11.

66

multa scripserunt, " quique" (ut salse Grotius d)" in "hac de justificatione controversia triumphant, quasi "incognitam plurimis sæculis lucem nobis de cœlo "detulissent.”

[blocks in formation]

Loca quædam, in quibus apostolus legem imprimis ritualem oppugnat, indicantur. Externum et ritualem legis cultum a justificatione ita rejicit, ut in ejus locum internam ac spiritualem evangelii justitiam substituat. Argumentum inde contra Solifidianos invictum.

1. DE argumentis apostoli ad totam Mosis legem (ne excepta quidem ea parte, quæ præcepta continet moralia) spectantibus fuse egimus. Quod proximo in loco considerandum venit, de legibus atque institutis fœderis Mosaici ceremonialibus, pauculis expediemus.

2. Controversia de circumcisione et ritibus Mosaicis famosa, atque apostoli ævo nimis agitata, ex professo proponitur Ep. ad Rom. iv. Ubi postquam in superioribus beatitudinem hominis in remissione peccatorum consistere, testimonio ex Davide allato probaverat Paulus, mox ver. 9. statum quæstionis disceptandæ format his verbis; Ista igitur beatitudo, in circumcisionem solummodo, an et in præputium cadit? q. d. Num igitur circumcisio et cæteri ritus Mosaici ad justificationem plane necessarii sunt, an sine iis justificatio obtineri potest? Ritus istos nequaquam esse necessarios, luculenter ostendit in sequentibus. In hunc etiam scopum manifeste collimat tota fere ad Galatas Epistola, in qua conclusio, quam in se probandam suscipit apostolus, cla

d Vot. pro pac. ad Art. IV. p. 21. [Vol. III. p. 656.]

rissimis hisce verbis exponitur cap. v. 6. In Christo Jesu neque circumcisio quicquam valet, neque præputium, sed fides per charitatem perfecta. Atque iterum, paucis mutatis, vi. 15. In Christo Jesu neque circumcisio quicquam valet, neque præputium, sed nova creatura.

3. Argumenta, quibus hanc thesin confirmat apostolus, non necesse est ut explicemus, cum de operibus legis ritualis, an et quatenus a justificatione excludantur, nulla jam inter Christianos lis et controversia.

4. Unicum illud (utpote ad propositum nostrum quam maxime spectans) observandum duxi; viz. apostolum opera legis ritualia et externa ita a justificatione excludere, ut his opponat internam animi puritatem, atque ea opera quæ a corde fide purificato veraque charitate inflammato fluunt; adeo ut quod illis eripit, his largiatur: illa ad justificationem, ad salutem nequaquam necessaria; hæc omnino: illa nihil, hæc multum admodum valere statuate. Patet illud ex locis sæpius citatis Gal. v. 6. et vi. 15. et 1 Cor. vii. 19. Quibus hæc addas loca illustria et seria attentione digna, Col. ii. 11, 12, 13. Rom. ii. 28, 29. Philipp. iii. 2, 3. Hinc argumentum formamus contra Solifidianos ἀκαταλύτον

Quatenus Paulus opera ritualia et externa ut non necessaria rejicit, eatenus opera spiritualia et interna ut necessaria admittit;

Sed opera ritualia rejicit ut non necessaria ad justificationem :

Ergo opera spiritualia ut ad justificationem necessaria admittit.

e Hæc, et ea quæ sequuntur, prolixius diduxit vir reverendus in Apologia contra D. Tullium, VIII. 4. GRABE.

« PoprzedniaDalej »