Obrazy na stronie
PDF
[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

E codice membranaceo qvinto vel sexto sæculo, ut videtur, scripto,
qvi in
Bibliotheca »Nationali« Parisiensi asservatur.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

Parisiis. - Lipsiæ. Londini.
G. Fischbacher. K. F. Köhler. Trübner & Co.

[ocr errors]
[graphic]
[graphic]
[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][merged small]

I, »Evangeliario qvadruplice«, a Josepho Blanchino, Romæ 1749, edito, ad calcem ad sinistram continetur evangelium secundum Matthæum ex codice f* Corbeiensi olim Parisiensi nunc Petropolitano*). Sed qvum hic codex solum evangelium sec. Matthæum contineat, opus Blanchini, non evangeliarium qvadruplex, sed tantummodo evangelium tripléx est, qvod tria cetera evangelia: Marc. Luc. Joh. attinet, qvum loco textus qvarti nonnisi aliqvot lectiones variantes codicis f* Corbeiensis ab evangelio Johannis ineunte per evangelium ILucæ et usqve ad evangelium Marci exiens insunt. Et in »Bibliorum sacrorum latinis versionibus antiqvis« a P e t r o S ab atario, Parisiis 1751, editis tom. 3 insunt qvoqve aliqvot lectiones variantes huius codicis f* Corbeiensis a medio capitis undecimi evangelii sec. Matthæum usqve ad finem evangeliorum. Mentio de hoc codice f* Corbeiensi qvoqve facta est (Pag. 661) in Johannis Salomonis Se m leri appendice (Halæ 1764) ad eius editionem prolegomenorum Novi Testamenti, editore Johanne J ac obo W e tst enio (Amstelodami 1751). Hoc in appendice qvoque aliqvot lectiones variantes annotatæ sunt. Deniqve mentio huiusce codicis facta est in Leonis Ziegleri libro »die lateinischen Bibelübersetzungen«, Monachi 1879 pag. 108. Autumno 1885, qvum mihi Parisiis commoranti copia data esset huius codicis examinandi, eum non parvi momenti esse ad res criticas textus Novi Testamenti et ad cognitionem latinitatis vulgaris eamqve ob causam dignum qvod textu completo prodiret putavi, qvare eum edere decrevi. Desiderandum sane erat, ut princeps editio huius antiqvissimi magni momenti codicis meliore in habitu, litera ad literam, versu ad versum, columna ad columnam, pagina ad paginam codicis respondente, prodire potuisset. Sed eiusmodi editio opus grande 380 paginarum fuisset, et qvum tantummodo breve tempus commorandi Parisiis mihi esset, et exigua in regione nostra facultas opus tam grande et sumptuosum edendi reperiretur, faciendum mihi nihil aliud erat, qvam ut hunc codicem Parisiis cum editione Vulgata conferrem et textum codicis eadem ex collatione mea, denuo autumno 1886, breviter me iterum Parisiis commorante, perlustrata, in libro parvi pretii, codicis literis et scribendi compendiis accurate expressis, sed scriptione continua dissoluta, ederem, qvod mihi satis difficile erat. Codex hic membranaceus, cui nomen est ex monasterio inclito Corbeiensi prope Ambianos in Gallia septentrionali, ubi olim asservatus fuit, olim No. 195, nunc in bibliotheca Parisiensi, olim Regia, deinde Imperiali, nunc »Nationali« No. 17225 signatus est. Scriptura est continua literis uncialibus, pulchris rotundis, antiquissimis. Folia 190 sunt, 28 cm. alta, 25 cm. lata; in interioribus lateribus foliorum scriptura a tempore edace sæpe pæne abrasa est. Qvæque pagina habet binas columnas, in quaque columna 24 versus insunt. Specimen Scripturæ hic adposita est; hoc poterat melius esse, sed formam tamen et magnitudinem scripturæ demonstrat. Scripturæ codicis monnulla est similitudo cum Pentateucho Lugdunensi, ab Ulixe Roberto, Parisiis 1881, edito. De patria et ætate codicis huius aliquid certi dicere difficile est, nulla mentione eius in monumentis antiquis a me inventa. Putandum est interea eum in Gallia meridionali aut in Italia sæculo qvinto vel sexto scriptum esse. Multa aetatem remotam testantur: scriptura antiqvissima, orthographia mendosa vulgarisqve imprimis commutatio casuum accusativi et ablativi, nullus usus stichometriæ, ordo evangeliorum antiqvus, forma nominis antiqva Lucani (non Lucæ), absentibus qvoqve sectionibus Ammonianis et canonibus Eusebianis.

*) Editus erat, a J. Martianæo, Parisiis 1695, et denuo ab editore opusculi huius, Christianiæ 1882.

« — -• • o •

[graphic]
[graphic]
[graphic]
[ocr errors]
[ocr errors]

Codex evangelia qvatuor hoc ordine: Matth. Joh. Luc. Marc. continet ex consvetudine plurium codicum antiqvissimorum, consentiente Tertulliano. Folia aliqvot prima mediaqve partim deperdita partim lacerata sunt, qvam ob rem Matth. 1,1—11,6; Joh. 17,15—18,9; 20,22—21,8; Luc. 9,48—10,21; 11,45—12,6; et versus et verba aliqvot in Matth. c. 11; Marc. c. 9 et c. 16 desunt.

Evangelia qvatuor hoc in eodice ex consvetudine codicum aliorum antiqvissimorum in »breves« (τττλους) vel capita divisa sunt: Matth. in 74, (primis 35 parteqve 36 deperditis), Joh. in 35 (36?) Luc. in 79 et Marc. in 46 (47 ?); primus cuiuslibet capitis versus literis rubris scriptus est litera initiali magna extra columnam posita. Numeri horum capitum hac in editione positi sunt. Capita (breves) quoque in sectiones, satis temere, ut videtur, divisa sunt. Hæ sectiones hac in editione tantummodo prima litera ineunte magna et spatio et puncto (.) signatæ et disjunctæ sunt ad volumen editionis non augendum. Speci

men codicis fol. 4 b, Matth. 12,48—13,8 (pag. 3 editionis) dabimus:

Insunt in foliis 1—40 reliqviæ textus evangelii secundum Matthæum ; in foliis 41, 42 inest argumentum vel index capitum

evangelium tecum;adipserespó dicens;ecceexiit densdicentisibiait quiseminatsemina quaeestmatermea re;etcumseminat. autfratresmei. quaedamceciderint Etextendensmanü secusuiametuene indiscipulossuosdi runtuolucresetco xit.eccematermea mederunt.etquae etfratresmei;qui damautemcaecide cumqueenimfece runtinpetrosaubi rituoluntatëpatris momhabebatterrâ meiquiincelisest. multam.etcontinuo ipsemeusfrateret exhortasuntquia sororetmaterest; nonhabebantalti ... . . .decomo tudinemterrae;Sole XXXIXInilladieexitih§.etse autemortoaestua debatsecusmare. ueruntetquianom etcongraegatae habebantradicem suntadeumtur, aruerunt.aliaauté baeitautinnauico cecideruntinspinis lamascenderet etcreueruntspinae. sedere.etomnes etsuffocaueruntea. turbastabantin Aliauerocaeciderunt litore. interrambonam Etlocutusestadeos etdabantfructum multainparabolis

« PoprzedniaDalej »