Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

sunt. 27 Tunc respondens petrus dixit ei. ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te. quid ergo erit nobis. 28 Ihs autem dixit illis. amen dico uobis quod uos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae sedebitis et uos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus istrahel. 29 Et omnis qui reliquerit domum uel fratres aut sorores aut patrem aut matrem [aut uxorem] aut filios aut agrum propter nomen meum centuplum adcipiet et uitam aeternam possidebit. 30 Multi autem sunt primi nouissimi et nouissimi primi.

3

8

9

LVII. (c. 20) 1 Simile est enim regnum caelorum homini patrifamilias qui exiuit primo mane conducere operarios in uineam suam. 2 Conuentione autem facta cum operariis ex dinario diurno misit eos in uineam suam. Egressus autem circa hora tertiam inuenit alios stantes in foro otiosos et dixit illis. ite et uos in uineam meam et quod iustum fuerit dabo uobis 5 illi autem abierunt. Iterum exiit circa sexta et nonā horam et fecit similiter. Circa autem undecimà uero exiit et inuenit alios stantes et dicit illis. quid hic statis tota die otiosi. dicunt ei quia nemo nos conduxit. dicet illis. ite et uos in uineam meam. cum sero autem factü esset dicit doms uineae procuratori suo. uoca operarios et redde illis mercedem incipiens a nouissimos (!) usque ad primos. Cum uenisse[n]t ergo qui circa undecimam horam uenerant adceperunt singulos dinarios. 10 uenientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent adcepturi. Adceperunt autem et ipsi singulos dinarios. " et adcipientes murmurauerunt aduersum patremfamilia 12 dicentes. hi nouissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecistis qui portauimus pondus diei et estus. 13 Ad ille respondens uni eorum dixit. amice non facio tibi iniuriam nonne ex dinario conuenisti mecum. 14 tolle quod tuum est et uade. uolo autem et huic nouissimo dare sicut et tibi. 15 Aut non licet mihi facere quod uolo an oculus tuus nequa est quia ego bonus sum. 16 Sic erunt nouissimi primi. primi nouissimi. Multi enim sunt uocati pauci uero electi.

11

LVIII. 17 Et ascendens ihs in hierosolymis adsumpsit duodecim discipulos. Et ait illis. 18 ecce ascendimus in hierosolymā et filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt me morte 19 et tradent eum gentibus ad delendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget. 20 Tunc adcessit ad eum mater filiorum zebedaei cum filiis adorans et petens aliquid ab eo. 21 Ipse autem dixit ei. quid uis. ait et illi. dic ut sedeant hii duo fili mei unus ad dextrā tuam et unus ad sinistram in regno tuo. 22 Respondens autem illis ihs. nescitis quid petatis.

potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum. dicunt ei. possumus. 23 Ait illis ihs. calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dextram meam uel ad sinistram non est meum dare uobis sed quibus paratum est a patre meo. 24 Et audientes decem contristati sunt de duobus fratribus. 25 Ihs autem uocauit eos ad se et ait. Scitis quod principes gentium dominantur eorum. Et qui maiores sunt potestatem habent in eis. 26 inter uos autem non erit sic sed quiqumque uoluerit inter uos maior fieri erit uester minister. 27 Et qui uoluerit inter uos primus esse erit uester seruus. 28 sicut filius hominis [non uenit minis]trari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis. uos autem quaeritis de pusillo crescere et de maiore minores esse. Intrantes autem et rogati ad cenam nolite recumbere eminētioribus locis ne forte clarior te superueniat et adcedens qui te ad cenam uocauit dicat tibi adhuc deorsum adsede et confundaris. Si autem in loco inferiore recubueris et superuenerit humilior te dicit tibi qui te uocabit ad cenam adcede adhuc superior et erit hoc tibi utilius.

LIX. 29 Et egredientibus illis ab iericho secuta est eum turba multa. 30 Et ecce duo caeci sedentes secus uiam audierunt quod ihs transit exclamau erunt dicentes miserere nobis fili dauid. 31 Turba autem increpabant eos ut tacerunt. ad illi magis clamabant dicentes. miserere nobis dme fili dauid. 32 Et stetit ihs et uocauit eos et ait illis. quid uultis ut faciam uobis. 33 Dicunt illi dme ut aperiantur oculi nostri. 34 misertus autem illis ihs tetigit oculos eorum et confestim uiderunt et secuti sunt eum.

3

5

LX. (c. 21)1 Et cum adpropinquasse[n]t hierosolymis et uenisse[n]t in bethphage in montem oliueti tunc ihs misit duos discipulos 2 dicens ite in castellum quod contra uos est et confestim inuenietis asinam alligatam et pullum cum ea. soluite et adducite mihi. 3 et si quis uobis aliquid dixerit dicite quia dñs operam eorum disiderat. et confestim dimittet eos. 4 Hoc autem totum factum est ut inpleretur quod dictum est per profetam dicentem. dicite filiae sion. ecce rex tuus uenit tibi mansuetus sedens super asinam et pullum nouellum subiugalem. Euntes autem discipuli fecerunt sicut precepit illis ihset adduxerunt asinam et pullum et imposuerunt super eum uestimēta et sedebat super eu ihs. 8. Plurima autem turba substrauerunt uestimenta sua in uia. alii autem cedebant ramos de arboribus et strauerunt in uia. 9 turbae autem quae precedebant et quae sequebantur clamabant dicentes osanna filio dauid. benedictus qui uenit in nomine dmi. osanna in altissimis. 10 Et cum intrasset hierosolimis conmota est uniuersa ciuitas dicens. quis est hic. 11 Multi autem dixerunt. hic est ihs

propheta a nazareth galilaea. 12 Et intrauit ihs in templum di et eiciebat omnes uendentes et ementes in templo. et mensas numulariorum et colubas uendentium catedras euertit 13 et dixit illis. scriptum est. domus mea domus orationis uocabitur uos autem fecistis illam spelunca latronum. 14 Et adcesserunt ad eu caeci et clodi in templo et sanauit eos. 15 Uidentes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit ihs et pueros clamantes in templo et dicentes osanna filio dauid indignati sunt. 16 et dixerunt ei. audis quid isti dicunt. ihs autem dixit eis utique non legistis ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem. 17 Et relictis illis abiit foras extra ciuitatem in bethaniam ibique mansit.

LXI. 18 Mane autem transiens in ciuitatem esuriit 19 et uidens arborem unam ficus secus uiam uenit ad eam et nihil inuenit in eam nisi folia tantum. et ait illi nunquam ex te fructus nascatur in senpiternum. et arefacta est continuo ficulnea. 20 Et uidentes discipuli mirati sunt dicentes quomodo continuo aruit. 21 Respondens autem ihs ait eis amen dico uobis si habueritis fidem et non hesitaueritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et iacta te in mare fiet. 22 Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes adcipietis. 23 Et cum uenisset in tēplum accesserunt ad eum docentem pricipes sacerdotum et seniores populi dicentes. in qua potestate haec facis. et quis tibi dedit hanc potestatē. 24 responde[n]s ihs dixit illis. interrogabo uos et ego unum uerbum. quod si dixeritis mihi et ego uobis dicam in qua potestate haec facio. 25 Baptismum iohannis unde erat de caelo an ex hominibus. Ad illi cogitabant intra se dicentes. 26 si dixerimus de caelo dicet nobis quare ergo non credidistis illi. si uero dixerimus ex hominibus timemus turbam omnes enim habent iohannem sicut profetam. 27 Et responderunt ad ihm dixerunt nescimus. Ait illis et ihs. nec ego dico in qua potestate haec facio. Quid autem uobis uidetur. homo quidam habebat duos filios et accedens ad primum ait. fili uade hodie operare in uinea 29 ille autē respondens nolo. postea uero poenitentia motus abiit in uineam. 30 Accessit autem ad alterum dixit similiter. Ad ille responde[n]s ait eo dome et non habiit. 31 quis ex duobus fecit uoluntatem patris. dicunt ei nouissimus. dicit illis ihs. amen dico uobis quod meretrices et publicani precedent uos in regno di. 32 Uenit enim ad uos iohannes in uia iustitiae et non credidistis ei. Publicani autem et meretrices credederunt ei. Uos autem uidentes nec penitentiam habuistis post quod non credidistis.

[ocr errors]

28

LXII. 33 Aliam parabolam audite. homo erat paterfamilias qui plantauit uineam et sepe cricumdedit ei et fodit in ea torcular

1

et edificauit turrem et locauit eam colonis et peregre profectus est. 34 Cum autem tempus fructuum adpropinquasset misit seruos ad colonos ut adciperent de fructibus eius. 35 coloni autem apprehensis seruis unum ceciderunt alium uero lapidauerunt alium occiderunt. 36 Iterum misit alios seruos plures prioribus et fecerunt illis similiter. 37 nouissime autem misit ad eos filium suum unicum dicens. forsitan uerebuntur filium meum. 38 coloni autem uidentes filium eius dixerunt intra se. hic est heres uenite occidamus eum et habebimus hereditatem eius. 39 Et adprehensum eum [eiecerunt eum extra uinea] occiderunt 40 et cum ergo uenerit dms uineae quid faciet colonis illis. 41 Dicunt illi male perdet eos et uineam suam locabit illis colonis qui reddant ei fructum temporibus suis. 42 Dicit illis ihs numquam legistis in scripturis lapidem quem reprobaberunt aedificantes hic factus est in caput anguli. a dño factus hic est mirabilis oculis nostris. 43 Ideo dico uobis quia auferetur a uobis regnum di et dabitur genti facienti fructus eius 44 [et qui ceciderit super lapidem istum confringetur super quem uero ceciderit conteret eum] 45 et cum audisse[n]t principes sacerdotum et pharisaei parabolas eius cognouerunt quod de ipsis dicit 46 et querentes eum tenere timuerunt populos quoniam sicut prophetam habebant eum. (c. 22) 1 et respondens iterum ihs dixit eis dicens illis in parabolis 2 simile erit regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo3 et misit seruos suos uocare inuitatos ad nuptias. et noluerunt uenire. 4 Iterum misit alios seruos dicens dicite inuitatis ecce prandium meum paraui tauri et saginata mea occisa sunt et omnia parata uenite ad nuptias. 5 illi autem neglexerunt et abierunt ali in uillam suam ali uero ad negotiationem suam reliqui uero tenuerunt seruos eius et contumelias affectos occiderunt. 7 Ille autem rex cum audisset iratus est et misit exercitum suum et perdidit homicidas illos et ciuitatem eorum sudcendit. 8 Tunc ait seruis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui erant inuitati non fuerunt digniite ergo ad exitus uiarum et quoscumque inueneritis uocate ad nuptias et egressi sunt serui eius congregauerunt omnes quod inuenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium. 11 Intrauit autem rex ut uideret discunbentes et uidit ibi hominem non uestem nuptialem 12 et ait illi amice. quomodo hoc uenisti non habens uestē nuptialem. ad ille obmutuit 13 tunc rex dixit ministris tollite illum manibus et pedibus et mittite eum in tenebras exterioris. ibi erit fletus et stridor dentium 14 multi enim sunt uocati pauci uero electi.

10

6

LXIII. 15 Tunc abierunt pharisaei consilium fecerunt ut caperent eum in uerbo 16 et mittunt ad eos discipulos suos cum

18

herodianis dicentes magister scimus quia uerax est et uiā dī in ueritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum. 17 Quid tibi uidetur. licet censum dare caesari an non. Cognita autem ihs nequitia eorum ait. quid me temptatis. 19 ostendite mihi nomisma census. ad illi optulerunt ei dinarium. 20 ait illis ihs cuius est imago haec et superscriptio. 21 dicunt ei caesaris. Tunc ait illis reddite ergo quae sunt caesaris caesari [et] quae sunt di dō. 22 illi autem audientes mirati sunt et relicto illo abierunt.

LXIV. 23 In illo die adcesserunt ad eum sadducei qui dicunt non esse resurrectione et interrogauerunt eum 24 dicentes. magister moyses dixit. si quis mortuus fuerit non habens filios ut ducat frater illius uxorem ipsius et suscitet semen fratri suo. 25 Erant autem aput nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen et reliquit uxorem suam fratri suo. 26 Similiter secundus et tertius usque ad septimum. 27 Nouissime autem omnium et mulier defuncta est. 28 In resurrectione ergo cuius erit de septem uxor. omnes [enim] habuerunt illa. 29 Respondens autem ihs ait illis. erratis nescientes scripturas neque uirtutem di. 30 in resurrectione enim neque nubunt neque uxores ducunt sed sunt sicut angeli in caelo. 31 De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est uobis a do dicente. 32 ego sum ds abraham et dø

eum.

isac et ds iacob. non est ds mortuorum sed uiuentium. 33 Et cum audissent turbae mirabantur super doctrina eius. 34 Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset saducaeis conuenerunt ad 35 Et interrogauit eum unus ex eis legis doctor temptās eum et dicens. 36 magister quod est mandatum magnum in lege. 37 Ait illi ihs. diligis dom dm tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua. 38 hoc est maximum et primum mandatum. 39 Secundum autem simile est huic diligis proximum tuum sicut teipsum. 40 In his duobus mandatis uniuersa lex pendet et prophetae. 41 Congregatis autem pharisaeis interrogauit eos ihs 42 dicens. quid uobis uidetur de xpō cuius filium (!) dicunt [ei] dauid. 43 Ait illis quomodo dauid ergo in spù uocat eum dom dicens 44 dixit dns dno meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. 45 Si ergo dauid in spū uocat eum dom quomodo filius eius est. 46 Et nemo poterat respondere ei uerbum neque ausus est quisquam ex illi (!) die eum amplius interrogare, LXV. (c. 23) Tunc ihs locutus est ad turbas et ad discipulos suos dicens. super cathedram moysi sederunt scribae et pharisaei 3 omnia ergo quaecumque dixerint uobis seruate et facite. secūdum facta uero eorü ne feceritis. dicunt enim et ipsi non faciunt.

2

cod. corb.

1

2

« PoprzedniaDalej »