Obrazy na stronie
PDF
ePub

GESTA

SANCTE AC UNIVERSALIS OCTAVE SYNODI.

QUÆ

CONSTANTINOPOLI CONGREGATA EST.

ACTIO PRIMA .

B

Dei principale Verbum, quod ipsa Veritas est, A postea pœnituerunt: sed et fugiendus et odiendus Christus videlicet omnium nostrum Salvator et Dominus, habens nimirum universorum sæculorum in se notionem et circumplexionem, et omnia sciens antequam essent, consulens sanctæ catholicæ et apostolicæ Ecclesiæ suæ, male operantium versutias præostendit, ita dicens in Evangeliis Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces: a fructibus eorum cognoscetis eos (Math. vII); per quos videlicet manifeste notavit formam malignitatis et pravitatis, quæ absconsa est in interiori homine : quia speciem quidem et formam pietatis demonstrant, actiones vero similes pessimis affectionibus, quæ circa animam sunt, operantur. Propterea mox intulit: Nunquid colligunt de spinis uvam, aut de tribulis ficus ? Ita omnis arbor bona fractus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit (Math. vII). Et ostendens quod impossibile sit ea quæ alterius sunt generis in alterius transmutari naturam, continuo intulit: Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere: omnis arbor non fructum bonum faciens excidetur, et in ignem mittetur. Itaque a fructibus eorum cognoscetis eos (Ibid.). Photius igitur est etiam temporibus nostris vir malignitate ac nequam opere plenum interiorem hominem habens, qui propter ambitum et amorem gloriæ, et ut vocaretur Rabbi, bonum se esse fingebat, et habitum et formam pietatis habere simulabat. In quibus et tunc imperantes traduxit atque seduxit ; et per humanam machinationem, et regiam potestatem atque potentiam, Ecclesiam nostram obtinuit, legitimo et beatissimo summo pastore illius et sanctissimo patriarcha Ignatio inique dejecto atque expulso: sed post paululum, et mox figurata persona sublata, et hypocrisi in abolitionem conversa, declarata est rursus ex fructibus arbor etiam eisdem ipsis qui propemodum imperium retinebant, et inconsulte hunc promovere proposuerunt, ac inutiliter et infructuose

a Id est, pseudoprophetæ.

b Bardam Cæsarem fautorem Photii dicit. c Secum ferente nonem. Cujus nonem cum dignitate concordat. Denique eisdem pene litteris, Basi

C

omnibus; quibus, qui in orbe nostro sunt, piis et industriis etiam magis effectus est, maxime autem et præcipue misericordissima principali et Dei providentia sanctæ Romanorum Ecclesiæ et patriarchalibus thronis qui in Oriente sunt, manifestum eum faciente per pessimos pravosque fructus, quos germinavit. Hinc ergo zelator Deus et ultionum Dominus, qui adversarios suos et contemptores auferri divinæ justitiæ, veluti alterum Eliam Zeloten reperiens, beatissimum papam Nicolaum excitavit in auxilium veritatis: qui in Spiritu sancto et lupi pellem per ea quæ scripsit, crebro dirupit, et interiorem insaniam et rabiem publicavit, et palam exhibuit, Deique sermonem, qui est discretor cogitationum, et gladium spiritus opponens, confestim ac statim arborem radicitus amputavit; quippe quæ neque bene plantata fuerat, neque fructus bonos emiserat : atque raptorem, et lupum, et grassatorem animarum, tanquam latronem et furem interfecit,et confusionis sacerdotes, qui cum eo erant, pariter interemit; magis autem quemadmodum alter Petrus, alterum Ananiam furtim auferentem aliena, et Spiritui sancto mentientem, suorum sententia verborum occidit (Act. x), ministrante videlicet et obsequente divinæ voluntati atque decreto, Christi amico et divinitus gubernato, ac secum ferente nomen c. Basilio Deo amicissimo imperatore nostro, qui universalem synodum congregans, quæ visa sunt Spiritui sancto, pie peregit, reprobato quidem et omnimodis dejecto atque abrogato eo, qui secundum antiphraseos tropum nominatus est Photius, abdicatis autem et his qui ab eo promoti sunt, et in quocunque gradu ecclesiastico consecrati: quibusdam quidem horum omni tantummodo sacerdotali catalogo privatis, eo quod redarguerint et reprobaverint etiam multum ante consecratorem suum, super his quæ hunc inique ac irregulariter gerere conspiciebant; quibusdam autem una cum ipso abdicatis simul et anathematizatis, eo quod sectatores ejus et consolius quibus basileus, id est imperator, scribi dignoscitur.

d Photius namque illuminatus interpretatur.

nantes in omnibus ipsius nequam operibus depre- A lita Silei, Niceta Deo amantissimo metropolita Athehensi sint: insuper et Iconomachi, qui contra sanctas et venerabiles imagines impios et læsos sensus habent; id est quod et illi existimationis et damnationis acceperunt decretum atque sententiam, corroborato videlicet et incardinat regulariter atque synodice in propria sede Ignatio, sanctissimo patriarcha Constantinopolitano, ita ut nunc divinæ Scripturæ compleatur eloquium, quod dicit: Perfectio rectorum deducet eos, et supplantatio reprobantium captivabit eos (Prov. 1).

INCIPIT ACTIO.

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Amen. Anno tertio consulatus amicorum Christi et piissimorum imperatorum nostrorum Basilii et Con. stantini perpetuorum Augustorum, indictione ter- B tia, mense Octobris, die quinta, feria quarta, propositis pretiosis et vivificis lignis et intemeratis salutis nostræ Evangeliis in dextris partibus catechumeniorum a nominatissimi templi sanctæ ac magni nominis Sophiæ: convenientibus autem Donato et Stephano, Deo amabilissimis episcopis, et Marino venerabili diacono, locum tenentibus Adriani, sanctissimi ac beatissimi archiepiscopi senioris Romæ, et Ignatio honorabilissimo archiepiscopo magni nominis Constantinopoleos novæ Romæ, et sanctissimis vicariis Orientis, Thoma videlicet sanctissimo metropolita Tyri, locum tenente sedis Antiochiæ, eo quod eadem viduata esset Ecclesia; et Elia Dei cultore presbytero et syncello, locum tenente Theodosii sanctissimi archiepiscopi sedis Hierosolymorum. C Deinde secundum jussionem amicorum Christi et piissimorum magnorum imperatorum nostrorum Basilii et Constantini, præsentibus et audientibus laudabilissimis patriciis, videlicet Theodoro laudabilissimo patricio et præposito, Hemerio laudabilissimo proconsule ac patricio, Theophilo laudabilissimo proconsule ac patricio, Leone laudabilissimo proconsule ac patricio, Joanne laudabilissimo patricio ac logotheta excosdromi b Leone laudabilissimo patricio et domestico excubitorum. Paulo laudabilissimo patricio et eparcho prætoriorum, Manuele laudabilissimo patricio, Theophylacto laudabilissimo patricio, Petronace laudabilissimo patricio, et Oreste protospathario et domestico ycanatorum [parentum]. His ergo congregatis, sanctissimi D vicarii senioris Romæ, et Ignatius sanctissimus archiepiscopus Constantinopoleos, et honoratissimi vicarii Orientis dixerunt: Ingrediantur episcopi omnes, quotquot laboraverunt et certaverunt pro verbo veritatis, utpote consentanei Ignatii sanctissimi archiepiscopi Constantinopoleos. Et ingredientibus illis, Nicephoro videlicet Deo amantissimo metropolita Amasiæ, Joanne Deo amantissimo metropo

a Catechumenia dicuntur loca in quibus catechumeni instruuntur.

b Prodomi celeris cursus.

Epanagnosticum dicitur scriptum quod palam legitur; en enim Græce non solum super., sed coram

narum, Metrophane Deo amantissimo metropolita Smyrnæ, Michaele Deo amantissimo metropolita Rhodi, Georgio Deo amantissimo episcopo Iliopoleos, Petro Deo amantissimo episcopo Troadis, Niceta Deo amantissimo episcopo Cephaludii, Anastasio, (al. Athanasio) Deo amantissimo episcopo Magnesiæ, Nicephoro Deo amantissimo episcopo Crotonæ, Antonio Deo amantissimo episcopo Alisi, et Michaele Deo amantissimo episcopo Cercyrorum: sanctissimi vicarii senioris Romæ et Orientis dixerunt: Sedeant secundum ordinem suum, quia digni sunt, et beatos et ter beatos hos æstimamus. Et sedentibus eis, stans in medio Bahanes famosissimus patricius et præpositus, ad sanctam synodum dixit: Imperator noster sanctus epanagnosticum e transmisit, et si jubetis, et placet vobis, recitetur coram sancta synodo. Sanctissimi vicarii senioris Romæ ac Orientis dixerunt: Placuit nobis sermo. Et accipiens Theodorus vir devotus a secretis legit: Cum divina et benignissima providentia nobis gubernacula universalis navis commisisset, omne studium arripuimus, et ante publicas curas, ecclesiasticas contentiones dissolvendi, et procellas, quæ per multos annos ex invidia odientis bonum satanæ expansæ sunt, in stabilem tranquillitatem per meliorem quamdam provisionem transferendi hic quidem, munito divinitus imperio nostro semper hoc desiderium gerente, et ita opportunum esse optime perpendente, ac ab aliis patriarchalibus sedibus vicarios adducere, propter jam dictam causam, judicante, cooperatus est intentioni gubernati divinitus imperii nostri solus infinitæ potentiæ rex et princeps pacis, et, ut aspicitis, consilium nostrum complevit, et in idipsum convenire atque concurrere fecit, a seniori quidem Roma episcopos duos, et diaconum unum de definitis septem, prudentia et intellectu ac vita venerabili decoratos d; ab Oriente vero protothronum Antiochiæ, id est, sanctissimum metropolitam Tyri, omni reverentia plenum: a Hierosolymitana autem sancta Dei Ecclesia, sancta videlicet Sion, de qua exiit qui prophetatus est, et nova lex, et discretor omnium gentium Domini sermo, sanctissimum syncellum virum apostolicum, et omni sapientia divina et humana refertum. Igitur cooperatione et gratia Christi universorum regis, et Dei cuncta tenentis, his, quæ prava omnibus vobis esse videbantur, in directa, et asperis in vias planas, imperatoria diligentia et studio nostro translatis, commonemus et cohortamur omnes vos, fratres, ut cum multo pudore ac reverentia conveniatis ad sanctam hanc et universalem synodum, tanquam et communem, et universis aptam, atque sine livore medelam, nullam vitiosam motionem vel affectum ferentes, nec ad contentio

interpretatur.

d Definitum est enim ut septem tantummodo sint in Ecclesia diaconi, id est, primæ sedis Antiochiæ diœceseos.

rum imperatorum, et reperimus in eadem sancta Constantinopolitanorum Ecclesia sanctissimum patriarcham Ignatium, et præ manibus habemus epistolam, quam transmisit imperatori sanctissimus papa Hadrianus, qui etiam potestatem nobis dedit, ut, secundum quod beatissimus papa Nicolaus disposuit de sancta Constantinopolitanorum Ecclesia, ita ordinemus, ut moderemur atque firmemus, ut nullus adversus eam pugnare possit; et ut quæ ipse sanctissimus Hadrianus edidit confirmemus. Cujus enim suscepit honorem, suscepit etiam et laborem ; quia propter hoc Deus posuit eum in Ecclesia sua. Ecce epistola sanctissimi papæ Hadriani, et si vultis, secundum, quod prædiximus, legaB tur. Sancta synodus dixit: Legatur. Et accipiens Marinus Deo amantissimus diaconus sanctæ Romanorum Ecclesiæ, epistolam Latine legit magna voce in audientiam omnium, in Græcum eam eloquium transferente Damiano venerabilissimo regio clerico et interprete.

Adrianus episcopus, servus servorum Dei, Deo amabili ac piissimo imperatori BASILIO AUGUSTO Christianissimo et desiderabilissimo filio.

sam voluntatem respicientes, sed potius vinci bene, A leos: et ecce gratia Dei venimus in conspectu sanctoquam vincere culpabiliter ac injuste scientes. Sic enim unusquisque, qui vitiatum interiorem patitur hominem, sanitatem et æternam salutem recipiet. At vero et ad vos ipsos acclamationem imperii nostri proponimus; quippe qui potestatem synodici judicii divinitus accepistis. Etenim vos veritatis esse ac divinæ justitiæ, secundum quod est possibile, dilectores et imitatores nequaquam quidem ambigimus: sed ut et Deo munitum imperium nostrum, secundum datam sibi potestatis mensuram, in ecclésiasticis negotiis nihil tacuisse patescat eorum quæ debentur atque conveniunt; deposcimus et religionem vestram, ut omnis gratiæ ac odii nunc maxime superatrix efficiatur; quin potius et impassibili beatæque naturæ ad personam non accipiendam, omni robore, quantum fieri potest, assimiletur; et neque personam potentis per gradum vel per amicitiam accipiat, neque pauperis misereatur in judicio: sic enim secundum consilium utique ac voluntatem Dei, atque tranquillissimi imperii nostri, pacatissima subsequetur ecclesiarum ordinatio. Et post lectionem, vicarii senioris Romæ dixerunt: Ista res universalis est, et pertinens ad utilitatem Ecclesiæ; et hoc recitari sanctæ synodo placet, et nobis omnibus. Thomas et Elias sanctissimi vicarii Orientis dixerunt. Placuit et nobis similiter; et sacer senatus dixit: Et nobis omnibus placuit. Et surgens iterum Bahanes famosissimus patricius et præpositus dixit: Episcopi petunt una cum senatu, ut certificentur hora ista, unde sitis, et quam potestatem, vel quales C litteras habeatis. Donatus et Stephanus sanctissimi episcopi, Marinus Deo amantissimus diaconus, vicarii senioris Romæ, dixerunt: Hoc nos usque nunc non invenimus in universali synodo factum, ut vicarii senioris Romæ a quolibet perpendantur, utrum talem existimationem habeant. Bahanes famosissimus patricius et præpositus dixit: Et nos propter inhonorantiam apostolicit throni non dicimus hoc, sed quia anteriores vestri accedentes missi, Radoaldus scilicet et Zacharias, deceperunt nos, alia in mandatis habentes et alia facientes. Sanctissimi vicarii senioris Romæ dixerunt: Ergo ut omnem dubitationem emittamus e cordibus vestris, et verbis et operibus certificemus vos, quia secundum ea quæ mandata et jussa sunt nobis, ita disponemus : ecce et epistolas habemus ad imperatorem et patriarcham, et si jubetis, le gentur, et rursus iidem ipsi dixerunt: Piissimus et amicus Christi imperator, et sanctissimus Ignatius patriarcha Constantinopoleos, miserunt apocrisiarios suos nobilissimos viros et fidelissimos sancti imperii sui et Ecclesiæ Dei; Joannem metropolitam Silei, et Basilium spatharium amplis simum virum, ad beatissimum papam Nicolaum. Sed quoniam ille ad Dominum profectus est, suscepit epistolam Adrianus ejus successor sanctissimus papa senioris Romæ, rogantes eum, ut mitteret apocrisiarios suos Constantinopolim, quatenus error et zizania exstirparentur de ecclesia Constantinopo

Legationis excellentiæ tuæ, etc. Reliqua vide inter epistolas Adriani papæ II, Patrologiæ tomo CXXII. Et post lectionem epistolæ sanctissimus archiepiscopus Constantinopoleos, Ignatius et omnes Deo amabilissimi episcopi cum magnificentissimis principibus clamaverunt: Benedictus Deus, qui dignatus est, nos satisfactionem recipere perfectam de sanctitate vestra. Et post hoc sanctissimi vicarii senioris Romæ et tota sancta synodus expetierunt ut legerentur Orientalium vicariorum commendatitiæ litteræ, ad cognoscendum unde et ipsi venerint, et quam potestatem acceperint a propriis sedibus. Et his taliter factis, stans Helias Deo colendissimus presbyter et syncellus et vicarius Hierosolymitanus in auditionem omnium dixit: Non ignorat Christi amica dilectio vestra, fratres, nec ignoravit, tam a nobis ipsis quam a dictatoribus nostris imperatoribus discens, qui sumus, unde, et quales: verumtamen ad pleniorem satisfactionem dicimus et nunc rursus ad vos. Nam sanctissimus quidem Thomas metropolita Tyri, D ́sicut et vobis notum est, primæ sedis existens sedis

Antiochiæ qua patriarcha privata, ipsum locum tenet sedis illius, usquedum fiat patriarcha in eadem sede: ob hoc non oportuit eum deferre litteras missas ab alio aliquo, cum ipse auctoritatem et potestatem haberet in eadem sede: pro eo vero quod Græce difficile loquatur, ab eo exhortatus hæc nunc dixi. Ego autem, quia syncellus sum sedis Hierosolymitanæ, sequens jussiones Theodosii summi sacerdotis nostri, litteras ejus præ manibus habens huc veni, quas et vos audistis. Si vero antea quidam non audierunt, et maxime propter vicarios senioris Romæ, ecce præsto sunt, et legantur, quatenus singuli cum diligentia cognoscentes veritatem, certificamini.

Nos autem et aliud quid volumus ostendere Deo A nitatem et pacificam ordinationem reduxit vestra, amicissimæ charitati vestræ, quia multo tempore hic demorantes, et diutius anxiati, accepimus per supplicationem ad piissimum et sanctum imperatorem nostrum, petentes celerem absolutionem ad propria; qui cum sit compatiens et miserator, atque misericors, annuit lacrymis nostris ; et volebat mox satis nobis facere, nosque celerius dimittere hinc, jussit nos denudare sibi scripto nostras super positis negotiis voluntates, et quo modo futuri eramus, venientibus fratribus vicariis senioris Romæ, dicere ac judicare de ecclesiasticis causis. Nos autem Deo testimonioa, qui novit abscondita hominum, et interrogat corda et renes, nihil per gratiam neque acceptationem personæ probantes vel judicantes, per scripta sensus nostros et de præpositis rebus expo- B suimus, quæ et a nobis lecta, nunc ostendent lucidius et planius eosdem sensus nostros, atque judicia. Legantur igitur primo quæ scripta sunt a patriarcha nostro, atque demum cum Dei adjutorio sensus nostros per expositas a nobis definitiones disceris. Deo amicissimi vicarii senioris Romæ dixerunt : Placuit nobis. Legantur. Similiter et sancta synodusdixit: Legantur. Et accipiens Stephanus Deo amicissimus diaconus sanctæ Constantinorum Ecclesiæ et devotus notarius legit :

# Per omnia sanctissimo fratri, et comministro domino Ignatio, gubernacula moderanti nominatissimæ Constantinopoleos, universali patriarchæ, Theodosius servus Jesu Christi Hierosolymorum.

« Honorabilissimis et cultu dignissimis litteris vestræ sanctitatis susceptis, a Deo glorificate, vestris C quidem divinitus datis valetudinibus et incolumitatibus magnopere congratulati sumus, prospere conservandos vos ab omni malitia exoptantes : sed dolere nos fecit, et multo moerore replevit ecclesiæ vestræ negotiorum dissonantia, per membrorum videlicet alternam communionem et consonantiam: quoniam secundum vetustissimum sermonem confluentia una, conspiratio una, et compassio una est in omnibus, que sunt orthodoxarum ecclesiarum sed sicut in membris qædam quidem ad vivendum, quædam autem ad bene vivendum naturaliter effecta sunt conditoria virtute, et stella a stella differt in claritate, ita et circa ecclesias sentiendum est. Id enim, quo inordinate posita est illa, quæ stabilita excellen- D ter et prælata consistit, consequenter contristabit sequentes atque minores, quoniam et majus hinc discrimen efficit: operatrice namque causa aiiquantisper a naturali motu commutata, et a plenissimis et multum capacibus locis defluente, ac emanante, plus erit fluxus accedens, quod molestiam inferat. Sic itaque ex [ea] præcipue nobis moestibilia et tristiora constituerunt, quæ gesta sunt vestræ confusionis causa; sed qui posuit resinam in Galaad, et medicum præparavit illic, ipse enim ad puram sere

Hoc est Deo teste.

Hamiram Græci vocant principem Saracenorum;

et reducet in universalem lætitiam, et tranquillam quietem communis Domini divi itas, longæva mansuetudine ac sospitate concessa, ut per ejus curam, quam de omnibus gerit, atque solertem providentiam, cum proprio etiam commune prospere gerat, superno nutu consuete conspirante atque coaccedente; per singula vestris quoque divinitus præmium consecute contumeliis, et distractionibus, quas perpessi estis ab his, qui violentius in vobis, et crudelius usi sunt potestate; tristem pariter et gratum affectum accomodavimus, t..m videlicet intactam ab omni dolore ac molestia super impositione fore nobilissimam, et honorabilem sanctitatem vestram cupientes; quanquam oppido manifeste scientes, quia fulgentius aurum et lucidius erit, si igni coaptetur, vel si abundantiori conflatione quodam modo extensum ab ea quæ inest sibi commistione pejoris materiæ, expurgetur. Est enim et quando propter insolentem desidiam mentium nostrarum ab integritate animorum partim aversi, et bene disponere, ac agere opinati, a vero utique commisso procul efficimur, semitam, quæ ad rectitudinem ducit, negligentius declinantes, atque perplexione deterioris improvide, quod melius est, turbulentum statuimus.

<«< Hinc animarum nostrarum sapientissimus medicus apte nobis in tribulatione dilatat appositam caliginem intellectui animarnm nostrarum sensim emundans, ad resplendendam illuminationem regni sui, atque justitiæ in cordibus nostris. Ne igitur crucieris neque anxieris, præcedentes tentationes per mentem accipiens. Inexpediens enim et incongruum perfectioni virtutis et mundissimo mundo divinæ ac honorandæ conversationis et disciplinæ tuæ consistit hujusmodi, sed honorabilem et decentem morem, bene ab infantia usque ad senectutem directum respiciens, omnia longanimiter ac modeste et prompte pati procura. Non autem docendo aut admonendo hæc dicere præsumpsi ad virum verbi et operis perfectione coruscantem, sed charitatis copia detentus suaviter consolatoriis verbis uti proposui. Neque enim fluvius totus semper fluens, fonte quolibet opus habet; honorabilitatem tuam, aio, divina sapientia plenam. Nosti autem utique, sanctissime, causam, ob quam neque scribere neque mittere potuimus ad vos, ne forte fieremus penes potestatem, quæ nos tenet existimationi malæ vel suspicioni. Etenim multam benevolentiam et compassionem ostendunt in nos, licentiam nobis præbentes ædificandi ecclesias nostras, et tenendi sine prohibitione mores nostros ;juste agentes, et in nullo nobis injuriam vel violentiam inferentes.

«Quoniam vero tam ab hamera b, qui apud nos est, quam abhominatoriis litteris jussi sumus, transmisimus, sicuti postulavit, oculum nostrum et

interpretatur autem, lingua eorum, præpositus. c Forte a dominatoris.

syncellum apostolici throni nostri ornatissimum et A In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sanoti. Impe

runtibus dominis piissimis et perpetuis Augustis
Basilio et Constantino ejus filio, a Deo coronatis
pacificis magnis imperatoribus,
mense Octobris, indictione tertia.

anno

tertio

bonum cultorem Heliam, locum, et personam nos-
tram obtinentem, qui distinguere potest et discer-
nere quæ quæruntur secundum rationem. Cum quo et
sanctissimum Thomam princeps Saracenorum desti-
navit, præsulatu fungentem urbis Tyri, qui sedis
est Antiochiæ, secundum quod hunc quæsistis mitti
per honorabiles litteras vestras. Nostis autem utique,
sanctissimi, quia multa temeritate ac ausu hos trans-
misimus, præcipitanter ac audacter ad ereptionem,
quasi quorumdam Saracenorum, apud vos in custo-
dia consistentium. Precamur igitur et rogamus, ut
loquaris ad aures a Deo coronati et piissimi domini
nostri, quo donet nobis quotquot voluerit mognifica
ejus dominatio Saracenos, ad satisfactionem nostro-
rum, et in suspectam repræsentationem meorum, B sede apostolica immaculata est semper catholica re-

quinimo ad salutem nostram, et regimen omnium
nostrum. Si enim tam ab imperiali, quam vestra
providentia non fuerit hoc taliter ordinatum pavor
non modicus erit in omnimodam perditionem no-
stram, cum opportunitatem invenerint. Præterea
sperans penes sacratissimam et solertissimam affe-
ctionem tuam impetrare quæ cordi sunt, poderem
et superhumerale cum mitra, pontificalem stolam
sancti Jacobi apostoli et fratris Domini et primi ar-
chiepiscoporum, quam antecessores mei patriarchæ
circumamicti, semper in Sancta sanctorum ingre-
diebantur, sacerdotio fungentes, videlicet sanctam
memoriam vitæ, et sanctum calciare: quæ et ipse
ego indutus sum, eadem gerens tuo desiderabili
et honorando mihi capiti, ex amore et dilectionis C
copia transmisi; quatenus sanctifica suavitate,
ac tactu sanctorum locorum, utpote dignus, per-
fruaris; simul autem et sacrum vas a cimiliorum
sanctæ resurrectionis, craterem argenteum cum
imaginibus in terra Sylem transmisi, cum devoto
præceptore, ac syncello Helia apostolici throni no-
stri ad sanctificationem nostræ sanctissimæ ecclesiæ
et memoriam nostræ humilitatis. » Et post lectio-
nem sanctissimi vicarii senioris Romæ dixerunt:
Bona expositio placuit nobis. Et post hoc surrexit
Bahanes famosissimus patricius et præpositius, ut
ex persona totius synodi, etdixit: Per formatas quæ
lectæ sunt credidimus esse per omnia in perfecta cer-
titudine eos, qui missi sunt a seniori Roma ad nos ve-
races, similiter et Orientis duarum sedium, Antio
chiæ scilicet et Hierosolymæ, Donatus et Stepha-
nus sanctissimi episcopi, et Martinus honorabilis
diaconus locum tenentes sanctissimi papæ Adriani
dixerunt: Legatur libellus quem sancta Romano-
rum Ecclesia exposuit. Sancta synodus dixit;
Audiamus eum. Et accipiens eum Damianus reve-
rendissimus imperialis clericus et interpres, præ-
dictum libellum legit Latine magna voce in au-
dientiam omnium. Et post lectionem libelli ascen-
dens Stephanus Deo amabilis diaconus devotus
notarius legit eumdem libellum Græce.

a Reconditarum pecuniarum.
b Propter Jacobum apostolum dicit.

Prima salus est rectæ fidei regulam custodire, deinde a constitutis Dei et Patrum nullatenus deviare. Unum quippe horum ac fidem pertinet, alterum ad opus bonum ; sicut enim scriptum est: Sine fide impossibile est placere Deo (Heb. X1); sic rursus legitur: Fides sine operibus mortua est (Jac. 11). Et quia non potest Domini nostri Jesu Christi prætermitti sententia dicentis: Tu est Petrus et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI); hæc quæ dicta sunt, rerum probantur effectibus: quia in

servata religio et sancta celebrata doctrina. Ab hujus ergo fide atque doctrina separari minime cupientes, et Patrum, et præcipue sanctorum sedis apostolicæ præsulum, sequentes in omnibus constituta, anathematizamus omnes hæreses, simul cum Iconomachis. Anathematizamus etiam Photium, qui contra sacras regulas, et sanctorum pontificum Romanorum veneranda decreta, repente de curiali administratione sæcularique militia sublatus, superstite Ignatio pa triarcha, in Constantinopolitanam est pervasorie, imo tyrannice, a quibusdam schismaticis vel anathematizatis atque depositis institutus Ecclesiam, donec sedis apostolicæ sanctionibus inobediens perseverans, ejus sententiam, tam de se quam de patriarcha nostro Ignatio, spreverit, et conciliabuli acta, quod se auctore contra sedis apostolicæ reverentiam congregatum est, anathematizare distulerit. Sequimurautem sanctam synodum, et amplectimur, quam beatæ recordationis papa Nicolaus, cui et ipse dominice coangelice, summe pontifex Adriane, subcripsisti, ante sacratissimum Petri et Pauli c apostolorum exmii corpus celebravit simul et quam tu ibi ipse nuper egisti, et omnia, quæ in his statuta sunt, secundum decreti vestri moderationem venerabiliter conservabimus, recipientes quos recipiunt, et domnantes omnes qui in illis damnati sunt, et præcipue jam dictum Photium, et Gregorium Syracusanum, patricidas videlicet, qui contra spiritalem patrem suum linguam D eximere minime formidarunt ; atque perseverantes in schismate sequaces eorum, necnon et qui in illorum communionis societate permanserunt, communionis, omnis gratia eos cum ipsis indignos, si tamen vobiscum non obedierint, judicantes. Etenim quorum se quis communioni miscuit, ipsorum similem meruit in justificatione vel damnatione sententiam. Synagogas vero malignantium, ims speluncam latronum, et eonventicula sanguinum, et fabricatorum mendacii, atque inventorum perversorum dogmatum, quas sub Michaele imperatore bis contra beatissimum patriarcham Ignatium et semel

c Forte abundat Pauli.

:

« PoprzedniaDalej »