Obrazy na stronie
PDF
ePub

sicut scriptum est, confitentur quidem se nosse A eventus considerans, gesta hujus synodi, quæ apo-
Deum, factis autem negant (Tit.1): et ideo sicut
rectæ fidei sinceritatem maculantes, ita sanctæ
regulam justitiæ violantes, ad omnium sunt una-
nimitatis æquo libramine corrigendi, vel certe justa
sententia puniendi : sicut e contra non solum rectæ
fidei, verum etiam sancti operis strenui custodes
ab omnibus sunt laudandi, et digna præmiorum
cælestium sorte ditandi.

stolicæ sedis loci servatores in uno volumine secum
portaturi conscripserant, in altero codice transcri
pta Romam usque deferre proposui. Unde factum
est ut eisdem loci servatoribus in prædones inciden-
tibus, et codicem ipsum cum omnibus supellecti-
libus suis amittentibus, ego codicem quem detule-
ram Romam, vexisse dignoscerer, quem sanctitas
vestra grato suscipiens animo, mihi ad transferen-
dum in Latinam tradidit dictionem ad quod opus ego
idoneum esse me denegavi, licet in interpretandis
ex archivo in Romanum sermonem scripturis præ-
senti tempore quoddam conamen arripere nitar, et
nonnulla jam ad ædificationem plurimorum, et præ-
cipue vestri decessoris hortatu interpretatus edi-
B
disse dignoscar. Verum vicit jussio tanti pontificis,
dum non deest obedientia prompti ministri. Inter-
pretans igitur hanc siretam synodum, verbum ever-
bo, quantum idioma Latinum permisit, excerpsi ;
nonnunquam vero manente sensu, constructionem
Græcam in Latinam necessario commutavi. Rara
præterea interpreti doctiori enucleanda servavi;
quædam etiam sicut mihi nota erant, nimirum qui
tam Romæ quam Byzantii positus, in cunctis his sol-
licite laboravi, scholiis in marginibus codicis exa-
ratis adnotavi, vel etiam, sicut mihi visum est, ex-
planavi. Sane et hoc notandum quia quædam scri-
pturarum, quæ super his a sede apostolica Constan-
tinopolim missæ sunt, deficientibus urbis ejusdem
interpretibus, non ex toto recte translata in Græ-
citatem inveni ; quorum ipse nonnulla, et quantum
angustia illic morandi permisit temporis, emenda-
vi; partim vero ut reperi hactenus incorrecta reliqui.

Porro proprium nomen hujus rite quærimus sy-
nodi. Nam si hydræ ac hippocentaurorum, qui non
sunt, utique nomina dicuntur, quanto congruentius
hujus synodi nomen sciri debet, quæ utique est, ne
videlicet nomine carens, comparetur rebus in maris
profundo positis, quæ quidem sunt ; sed quia ad
notitiam hominum non pervenerunt, hactenus no-
mine carent. Itaque si synodus tantum dicatur, non
proprie dicitur: habet enim hoc nomen commune
cum aliis numerosis conciliis, si synodus univer-
salis appelletur. Nec sic de hac quod singulariter
possidet prædicabitur, nam hoc nomine cum genera-
libus septem synodis utitur. Porro si synodus Cons-
tantinopolitana dicatur, non dicetur proprie; sunt
enim et aliæ Constantinopolitanæ synodi. Jam vero
si synodus universalis Constantinopolitana et octava
vocetur, nec sic definitive nomen ejus prædicabitur;
non enim est octava, sed quarta synodus earum quæ
Constantinopoli universaliter celebratæ sunt. Nun-
cupanda est ergo sine omni contradictione synodus
universalis octava, ut et appellatio quam cum septem
aliis conciliis sortita est, non celetur, et nomen C
proprium, quod singulariter possidet, designetur.

Igitur cum hæc celebraretur venerabilis synodus,
accidit me famulum vestrum missum a Ludovico
piissimo imperatore cum duobus aliis viris insigni-
bus interesse, ferentem etiam legationem ab apos-
tolicis meritis, decorato præsulatu vestro, causa
nuptialis commercii, quod efficiendum ex filio im-
peratoris Basilii, et genita præfati Dei cultoris Au–
gusti, ab utraque parte sperabatur simul et para-
batur. In tam enim pio negotio, et quod ad utrius-
que imperii unitatem, imo totius Christi Ecclesiæ li-
bertatem pertinere procul dubio credebatur, præci-
pue summi pontificii vestri quærebatur assensus.
Dei ergo nutu actum est ut tanti negotii cum loci ser-
vatoribus apostolicæ sedis et ipse fine gauderem, et D
veniens fructuum in exsultatione portarem mani-
pulos, qui per septennium ferme pro eo indefesse
laboraveram, et per totum orbem verborum semina
se lulo scribendo disperseram.

Nam pene omnia quæ ad præsens negotium
pertinent, quæque a sede apostolica Latino ser-
mone prolata sunt, sive quæ in hujus synodi co-
dice, sive quæ in aliis voluminibus continentur, ego
summis pontificibus obsecundans, decessori scili-
cet vestro ac vobis exposui, et postmodum Constan-
tinopoli pro prædicta causa repertus, non pauca in
his vestris loci servatoribus, ut ipsi quoque testan-
tur, solatia præstiti, qui etiam diversos hominum

Ad extremum plane monendum est, et pro futu-
rorum cautela temporum arctius memoriæ commen-
dandum, ne forte procedente tempore in Græcis codi-
cibus reperiatur huic sanctæ synodo quidquam a
Constantinopolitana suatim additum vel mutatum,
nihil minus vel amplius in eadem synodo definitum
fuiss, nisi quæ in Græco ejusdem synodi actionum
codice in Romana Ecclesia scripta reperiuntur, et in
Latinitatem fideli satis stylo translata, in archivo
ejusdem Ecclesiæ recondita comprobantur, quæque
omnium patriarchalium sedium loci servatorum, et
ipsorum quoque imperatorum atque cunctorum an-
tistitum subscriptionibus roborata, et nunc usque
signata consistunt. Sane epistolæ tam synodi quam
patriarchæ et imperatorum ad Romanum pontifi-
cem missæ, quæ in codicis actionum ipsius synodi
calce habentur insertæ, reverenti sunt cultu reci-
piendæ. Nam a totius synodi consensu, dum adhuc
ageretur, decretæ sunt et expositæ. Cur autem ista
præmiserim, breviter adnotabo. Siquidem cum rex
Vulgarorum cum propria gente Christi fidem su-
scepisset per hominem Romanum, id est, quemdam
presbyterum Paulum nomine, documentum atque
mysterium propositum habuita sede apostolica, non
modo fidei regulam, sed et sanctæ legis sumere di-
sciplinam quod et fecit, non solum a præfato pre-

B

sum Portuensem, sanctæ conversationis antistites. Qui ad principem pervenientes, totamque jam memoratorum Vulgarorum patriam, cujus supra partes commemoravimus, peragrantes, terram cordium linguæ vomere præscindendo, et Christum, exstirpatis errorum vepribus, in hominum mente plantando, fluentisque sacri baptismi rigando, atque impositione manuum suarum super capita fidelium, et Deo dicata templa vel altaria incrementum perfectionis per sanctum Spiritum invocando, dum apostolicus ille pontifex, et ut ita dicatur, cœlestis homo et terrestris angelus superstes habitus est, minime cessaverunt. Ad cujus imitationem eadem agi strenue, tu successor ejus almæ ac summæ magnitudinis præsul, medullitus anhelasti, et in his consummandis satagere non cessasti. In tantum autem pietas creverat principis, et abundabat circa beatum Petrum venerationis affectu, ut quadam die manu propria capillos suos apprehenderet, et contemplantibus cunctis, se Romanis missis tradiderit dicens : Omnes primates et cuncti populi Vulgarorum terræ cognoscant, ab hodierno die me servum fore post Deum beati Petri et ejus vicarii.

sbytero, verum etiam per divinam revelationem A accepit, Paulum scilcet Populoniensem et Formoinstructus; quæ sic temporum qualitatem discrevit, ut postrema in priorem reformaret statum et ordinem. Nam tota Dardania, Thessalia, Dacia, et utraque Epirus, atque cæteræ regiones juxta Istrum fluvium sitæ, apostolicæ sedis vestræ moderamine antiquitus præcipue regebantur et disponebantur. Sed postquam imperatores Romanorum, qui nunc Græcorum appellantur, variorum fautores vel incentores effecti errorum, sanctam Christi Ecclesiam diversis hæresibus scindere minime formidaverunt, scidit Deus imperium eorum, et in Occiduis partibus paulatim regnare, superno decernente judicio, cessaverunt, donec Romanos pontifices suis pravitatibus incurvare conantes, nec valentes, ac per hoc multiplicibus pœnis afficientes, Hesperiæ potestatem jam prorsus amitterent, Occidentis etiam amisso imperio, nihilominus Romanis pontificibus, quia jam jubere nequeunt, suadere nituntur; suis læsis favorem sensibus accommodandum. Sed quia isti cum Petro super petram veræ confessionis stantes, pestiferam suggestionem audire possunt, obaudire non possunt, mox illi quoniam aliter eos lædere nequeunt, patrios et antiquos terminos transferunt, privilegia sedis apostolicæ corrumpunt, et penc omnia jura disponendarum diæceseon auferunt, atque suis hæc fautoribus consentaneis et sectatoribus conferunt; cum quibus etiam jus, quod sedes apostolica super prædictas regiones habuit, quia juxta se sitæ videbantur, usurpant, et Constantinopolitanæ diœcesi nequiter applicant; cum beatus papa vi- C deatur dicere Innocentius ad Alexandrum Antiochenum inter alia scribens: Non ergo visum est ad mo. bilitatem necessitatum mundanarum, Dei Ecclesiam commutari, honores aut divisiones perpeti, quas pro suis causis faciendas duxerit imperator; sed his nec ipsi diu fruuntur, siquidem jam memorata Vulgarorum gens protinus irruit, et universa circa Danubium occupat sicque Græci principes, quod sedi subripiunt apostolicæ, in duplum quodammodo et secundum legem resarcinant: nam cum jure diœceseos usurpatæ etiam sua, id est imperii proprii partem potestatis amittunt. Verum tandem aliquando volens omnipotens Deus, qui olim filios Israel etiam post triginta et quadringentos annos ab affligentium pressuris eripuit, salubremque doctrinam edocuit, D has etiam regiones cum populo suo ad rectum fidei tramitem æquamque justitiæ normam perducere, inspiravit jam memorato principi Vulgarorum, per merita Petri, cujus in arcto situs interventionem sibi apud Deum adesse precatus est, sicque de numerosis cuneis hostium triumphavit, mittere Romam, et a sede apostolica fidei et sanæ traditionis postulare doctrinas; quod pius pinceps non segnis exsecutor effecit, et mittens ad apostolicam sedem cui decessor vester tunc papa egregiæ sanctitatis præsidebat Nicolaus, et non solum dogmata orthodoxæ fidei, verum etiam sanctæ vitæ disciplinam ad ea, quinet ad utrumque idoneos institutores expetiit, et

Quæ Græci de die in diem audientes invident, et tantæ gloriæ avidi, ut eum possit a Romana sede avertere, diversa requirunt ingenia, munera post munera numerosa mittentes, et sophistica ei argumenta creberrime proponentes. At ille ut columna mansit immobilis, donec eorumdem Græcorum fraude deciperetur, scribentium ei, atque dicentium · quod de patria illa utrum Romano an Constantinopolitano pontifici subdi debeat, inter vicarios Romanos, patriarchamque Ignatium Constantinopoli disceptatio fuisset canonice ventilata; et conjunctis Romanis Orientis sedium loci servatores judicaverint Vulgarorum diœcesim urbi fore subjiciendam, cui ante Vulgarorum adventum subdebatur: cum alia sit in mundanis negotiis, alia in ecclesiasticis dispositio juris; et quamvis regio illa Græcis fuerit antea subdita, nullum tamen in ea sibi jus vindicare legitime potuerunt, quam armis olim amissam per tot tempora bellando recipere non valuerant: quamvis et priusquam Græcis fuerit subdita, Romani hanc possedisse patescant, nec illam Græci, ut supra monstratum est, tenuisse memorentur, nisi dum sceptris Romanicis potirentur. Quamquam etsi huic Græci principes regioni, quantum ad rempublicam attinet, dominati sint, non tamen præjudicare possunt Dei Ecclesiæ juri, quæ quantumlibet illi cum diversis nationibus conflictantes, sive victi, sive victores exstiterint, non novit nisi charitatem et pacem. Unde quidam magistrorum ejus exclamat : Si quis videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei (I Cor. XI); licet hoc ipsum an loci servatores Orientis decreverint, nullis certis probetur indiciis. Quamvis enim Romani loci servatores et Vulgarorum missi cum imperatore, seu patriarcha, necnon et Orientis loci servatoribus con

quidam probabilium patrum dicat: Justus mediator non est, qui sic unam partem audit, ut alteri parti nihil reservet. Hæc itaque diximus, intentos reddere studiosos curantes, ne forte processu temporis quidquam de subjicienda Constantinopolitanæ diœcesi Vulgarorum terra statutum vel definitum ab universali et octava putetur synodo, vel actionum illius codici a Græcis hinc aliquid adjici præsumatur. Nam familiaris est illis ista præsumptio, et singularis quodammodo ambitionis indicium: siquidem in secunda synodo contra statuta magnæ Nicænæ synodi, et sanctorum decreta præsulum Romanorum, Alexendrinæ privilegia sedis Constantinopolitano contulere pontifici; et quæ

venissent, his tamen omnibus in uno conclavi po- A dicum sententiam minime spernendam edoceant, et sitis, nulli deforis venienti patebat aditus, nisi cui vel imperator vel patriarcha forsitan permisisset. Unde factum est ut quidquid Romani assererent, nec Orientis loci servatores, nec Vulgares missi intelligerent et rursus quidquid Orientales dicerent, nec Romani loci servatores, nec Vulgarorum missi cognoscerent. Dum videlicet nullus adesset, nisi unus imperatoris interpres, qui nec Romanorum, nec Orientalium loci servatorum voces aliter audebat edere, nisi ut jam imperator ad subversionem Vulgarorum imperarat; excepto quod datum est missis Vulgarorum quoddam scriptum Græcis verbis et litteris exaratum, continens quasi loci servatores Orientis inter loci servatores Romanos et patriarcham Ignatium arbitros [f. arbitri] existen- B dam penes illos reperiuntur capitula regularum, tes, judicaverint, Vulgarorum patriam quæ in Illyrico constituta est diocesi Constantinopolitanæ subjiciendam, cum ab olim in utraque Epiro, Dardania, Dacia, Thessalia et cæteris in Illyrico sitis provinciis semper sed is apostolicæ dispositio facta clareat, sicut diversæ pontificum Romanorum a Damaso papa per easdem provincias missæ testantur epistolæ, et has Græcorum principes sola vi, faventibus sibi Constantinopolitanis præsulibus, causa duntaxat quam superius adnotavimus, exhortans, ab apostolica sede subegerunt. Super quibus recipiendis ideo apostolica sedes nullam reperitur fecisse querelam, quoniam mox has, ut prædictum est, sæpe memorata Vulgarorum natio adit, et sibi jure potestatis omnia vindicat. At ubi religio redit, con- C festim et diœceseos fas sedi propriæ reformatur. Hæc cum Romani, et his similia, loci servatores summatim Græcorum locutiones advertentes, assererent, etiam hoc persecuti sunt, dicentes: Omnibus liquet, neque nos, neque loci servatores Orientalium sedium causa vindicandarum quarumlibet dioceseon veniendi Constantinopolim invitatos, sed controversiam, pro qua disponenda et definienda, vel a piis imperatoribus expetiti, vel a præsulibus nostris destinati sumus, Deo auctore, sane dissolvimus, et propria singuli subscriptione signavimus super diœcesi autem Illyrici, quam sedes apostolica jure prisco et impræsentiarum sibi a possessoribus ejus reddito nunc quieta retentione possidet et regulari-D ter utitur, eadem principalis sedes neque pulsata est, neque ut pro ea mitteret, altercandum ullo modo provocata; sed neque nos personas advocatorum vel assertorum ejus assumimus, neque quid illa si adesset, responderet objectis, agnoscimus; quippe qui nihil hinc ab ea in mandatis accepimus, ac per hoc disceptare non jussi quidquam non possumus; verum nec loci servatores Orientis judicium se personas assumpturos in controversiis, in quibus ab utraque non sunt parte judices appellati vel electi, conjicimus, præsertim cum Apostolus perhibeat Mediator, inquiens, unius non est ; et sacri canones non quorumcunque, sed electorum ju

:

quæ illi quidem terti e dicunt existere synodi, cum apud Latinos nec in vetustissimis inveniantur editionibus. In quartæ quoque synodi quibusdam codicibus quoddam de privilegiis Constantinopoleos ostendunt capitulum, quod inter canones ejusdem synodi ab universa Ecclesia veneratos, nec Latinitas, nec alia lingua sub sole recipere, comprobatur. Quodque licet ab Anatolio, et imperatore, vel fautoribus eorum, post omnia gesta synodi et prolatos canones in absentia Romanorum loci servatorum clam depromptum exstiterit, mox tamen ibi ipsum ab eisdem loci servatoribus est repulsum, et a sede apostolica, quæ ut eadem synodus fieret sola decrevit, solaque jus habuit eos recipiendi quos synodica decreta protulerant, non solum non admisit, verum etiam continuo respuit; quodque Anatolius vel imperator, quia ut firmaretur a sede apostolica, cui tunc magnus præsidebat Leo, impetrare non potuit, in ejus positum potestate confessus est. Nihilominus et alia ostendunt regularum numerosa et præsumptuosa satis capitula,priscæ traditioni penes omnia valde contraria, quæ a sexta falso perhibent synodo promulgata ; cum sexta synodus nullam protulerit præter fidei regulam sed quas ejus asseverant regulas, longe post sextam synodum ab ipsis constat esse penes se privatimque depromptas. Porro in septimæ synodi codice, quia sæpe contra canones Constantinopoli ex neophytis antistites provehuntur, et eo tempore Tarasius ex laicis patriarcha fuerat ordinatus, ita epistolam beatæ recordationis papæ Adrianiexistimant transcribendam, ut nihil in ea ex his quæ ad prædictum præsulem vel contra, neophytos idem pontifex sanctissimus scripserat, vel scriptum, vel translatum Græce reperiatur. Sic igitur Græci, accepta occasione celebratorum universalium conciliorum, frequenter egisse clarescunt, et nunc minuendo, nunc addendo vel mutando, nunc in absentia sociorum, nunc. in abscondito angulorum, nunc extra synodum, nunc post synodum, astutia sua, imo fraude communibus sanctionibus abutuntur, et ad suos libitus cuncta quæ sibi visa fuerint, etiam violen

ter inflectunt. Itaque quidquid in Latino actionum A munitos, atque sigillatim loci servatoribus traditos, octavæ synodi codice reperitur, ab omni est fuco falsitatis extraneum; quidquid vero amplius sive de diœcesi Vulgarica, sive aliunde in Græco ejusdem synodi codice forsitan invenietur, totum est mendacii venenis infectum. Denique disceptatio, quam coram imperatore, vicariis et Vulgaribus, tantum super Vulgarum terra supra fuisse significavimus actam, post synodum consummatam, canonesque in viginti prolatos et septem tantum capitulis atque terminum fidei depromptum, et omnia hæc in quinque codicibus. scripta sive compacta, et omnium subscriptionibus roborata, sed et ipsos codices plumbea bulla

patriarchalibus sedibus deferendos, effecta est. Ne ergo Græcorum suatim astutia, quin potius dolositas etiam circa præsentem synodum agat: hæc me admonendi causa dixisse sufficiat. Cæterum bene novi quod juxta Proverbiatorem, Frustra jactatur rete ante oculos pennatorum (Prov. I) Unde quisquis sapientiæ ac prudentiæ pennis ad alta sustollitur, omnes insidiarum muscipulas, quæ a Græcis in infimis tendi poterunt, alto contemptionis saltu transcendet. Divinitas apostolatum vestrum per multos annos servare dignetur, domine beatissime papa.

a BREVIS COMPENDIOSUS

MONUMENTORUM

A sancta universali synodo VIII per singulas ejus sacratissimas actiones facta pro catholica Ecclesia, id est, pro apostolicis et orthodoxis dogmatibus, et ipsius saluberrimo statu.

pæ ad Ignatium patriarcham per Donatum et Stephanum episcopos, et Marinum diaconum; gratiarum actiones et laudes et versus.

Prima quidem actio continet præfationem et B triarchæ ad Nicolaum papam, epistola Adriani pasessiones, synodi præceptionem, patriarchalium personarum ingressionem, male tractatorum episcoporum, hortatum Romanorum vicariorum, eos ad sedendum jubentem epanagnosticum ab imperatore missum, assertionem vicariorum, et principum, interrogationes Bahanis patricii et præpositi, et responsiones Romanorum vicariorum, epistolam Adriani papæ ad Basilium imperatorem, gratiarum actiones synodi post lectam epistolam, Theodosii patriarchæ Hierosolymorum epistolam ad Ignatium patriarcham, approbationes commendatitiarum epistolarum, libellum Romanum, interlocutionem præfati Bahanis, laudes libelli, definitionem Thomæ Antiocheni et Eliæ Hierosolymitani vicariorum capitulatim, secundum sta-C tuta papæ Nicolai factam approbationem definitionis, interrogationes senatus pro Photio, et responsiones vicariorum: harum approbationem, gratiarum actiones et laudes.

Secunda vero continentur actione sessio synodi, ingressio episcoporum qui ceciderant, libellus eorum, interlocutio vicariorum Romanorum pro libello Romano scribendo, lectio et scriptio ejusdem libelli, receptio episcoporum, ingressio presbyterorum, diaconorum, et subdiaconorum, cum libello pœnitentiæ, et horum scripti ab eis Romani libelli receptio: epitoma, eorum qui ceciderunt laus cum interpretationibus versuum.

Tertia autem actione habetur sessio synodi, suggestio Metrophanis et quorumdam coepiscoporum D ejus pro legendis epistolis imperatoris Basilii, et Ignatii patriarchæ, Romam missis, exactio vicariorum pro efficiendo Romano libello, aliqui episcopi, qui interim hoc agere renuerunt, sed postea peregerunt epistolæ imperatoris prædicti et Ignatii paa Id est, breve compendium.

Quarta præterea refertur actione sessio synodi, relatio de Theophilo et Zacharia dudum episcopis; interlocutio senatus, Metrophanis metropolitæ ac Romanorum vicariorum ingressio Zachariæ ac Theophili in sanctam synodum, et altercatio ipsorum et Romanorum vicariorum : epistola Nicolai papæ ad Michaelem imperatorem per Radualdum et Zachariam tunc episcopos destinata : interlocutio judicum, et epistola ejusdem pontificis præfato imperatori per Leonem a secretis transmissa; interlocutio Theophili dudum episcopi, et Theodori metropolita Cariæ; epistola papæ Nicolai ad Photium per Leonem a secretis: exhibitio non recepti Photii a patriarchiis: memoria libellorum a Zacharia et Theophilo Romæ factorum: preces cum laudibus.

Porro quinta continetur actione sessio synodi copiosior, annuntiatio Pauli chartophylacis, Zachariam sive Photium adesse nuntiantis : missio hominum vicariorum cum imperiali homine ad eum, et ipsius cum ipis sermocinatio; lectio sermonum Photii: et dictatus ad eum synodi per Eliam syncellum; lectio vocis Photii; acclamatio synodi ad Photium ingressio Photii, et quis esset, et si reciperet constituta Patrum. Vicariorum percunctatio Romanorum, silentium, et tandem locutio Photii ac Orientalium: vicariorum responsio, hortatio Romanorum vicariorum : sed rursus Photius tacet; lectio epistolarum Nicolai papæ, quæ lectæ sunt in quarta actione: sed Photius iterum silet, ante quem et altera Nicolai papæ legitur epistola sibi per Radualdum et Zacha

riam missa: allocutio Eliæ vicarii Hierosolymitani; A horum cum actis conciliabulorum, a Photio contra allocutio Romanorum vicariorum; quæ lecta sunt approbantur; hortatio Romanorum vicariorum et Bahanis patricii ad Photium, et ejus responsio. Item Bahanes admonet, et Photius tacet, et sibi datis induciis, egreditur, et sæpe dictus Stephanus laudat.

Jam vero sexta scribitur actione sessio synodi, pronuntiatio Metrophanis metropolitæ Smyrnæ, epanagnosticum Romanorum vicariorum ; intromissio episcoporum Photii, ante quos lectæ sunt epistolæ papæ Nicolai ad Michaelem imperatorem et Photium per Leonem a secretis missæ, quasque quarta continet actio: acclamatio Eliæ syncelli, disputatio imperatoris Basilii et Euchemonis ac reliquorum Photii episcorum: assertio Zachariæ Photii episcopi, B et disputatio imperatoris cum episcopis partis Photii: locutio Eulampii, et indignatio Romanorum vicariorum; imperatoris verbum, et requisitio episcoporum ab Ignatio consecratorum, a Romanis vicariis cum eis loquentibus: contradictio Metrophanis metropolitæ Smyrnæ adversus præscriptum Zachariam, sermo Romanorum vicariorum et admonitio imperatoris ad schismaticos: similiter Romanorum vicariorum et cæterorum ad eosdem iterata imperatoris admonitio, simul et laudes.

papam Nicolaum et patriarcham Ignatium patratorum combustio libellus Petri monachi, et examinatio falsorum vicariorum, et de hujusmodi beati papæ Martini capitulum allocutio Metrophanis, Theodori Crithini Iconomachi accersio, et super ipsis discussio: capitulum papæ Nicolai de imaginibus, conversio quorumdam Iconomachorum, imperatoris et synodi monitis: anathematismus in Iconomachos et in Photium et partem ejus prolatus, preces et laudes.

Cæterum nona nihilominus actione continetur, post sessionem synodi, suggestio senatus annuntiantis venisse vicarium Alexandrine sedis, cujus hortante synodo, epistola commendatitia legitur et ipse receptus; quæ acta sunt approbat, et ita sensus ejus; recitatur in scriptis examinatio falsorum testium, qui contra patriarcham juraverunt Ignatium, et horum pœnitentia inde intromissio et discussio vestimenta sacerdotalia induentium, cum essent sæculares, divina quasi celebrant mysteria: sermo Romanorum vicariorum et alter Orientalium iterata fasorum vicariorum discussio, gratiarum actio; imprecationes et laudes, atque super Photio versus.

Porro decima continet actio synodicam sessionem, considentibus imperatoris Occidui, et principis Bulgarici missis; regulas et terminum fidei ab eadem expositum synodo interrogatio imperatoris, et totius synodi responsio approbans regulas lectas et terminum, imprecationes quoque ac laudes gratifica vox imperatoris ad synodum; sermo ejusdem imperatoris, in quo episscopis bona promittit, et hortatur, ut si quis aliquid contra synodum dicere velit, sine timore fateatur licet non esse laicis super ecclesiasticis negotiis disponendi jus, magistra ratione demonstret monet ut schismata vitent, ut contra hæreses vigilent, ut contentiones declinent ut forma sint subditis; interrogatio imperatoris, utrum synodo placeat, quod lectum est: quæ omnia approbat et subscriptione firmare pollicetur imperator post omnes episcopos se velle subscribere dicit; ordo subscriptionis, vox senatus, synodo recipere profitentis laudes, subscri

Septima sane actio indicatur convenientium sessio, ingressio Photii baculo innixi, quem ab eo Marinus Romanus vicarius jubet auferri; vicariis Romanis Photium ad faciendum libellum hortantibus, et cum omni synodo ad pœnitentiam, provocan- C tibus, ille hos e contra cum suis ad pœnitentiam magis impellit; cui contradicit Orientalium vicariorum sermo. Bahanis interrogatio, Photii responsio, etejusepiscoporum ingressio, synodi et Photii episcoporum intentio, allocutio ad eos imperatoris per Bahanem præpositum, et hujus cum illis altercatio, et imperatoris assertio: Photii rursus episcoporum et Bahanis dissensio, vicariorum Romanorum pro legenda epistola papæ Nicolai clero missa Constantinopoleos, exhortatio; quod et factum est: item epistola papa Adriani ad Basilium imperatorem per Theognostum exarchum, et altera ad Ignatium missa: lectio epistolarum Adriani papæ ad imperatorem et patriarcham per Donatum, Stephanum et Marinum vicarios destinatarum ; quæ in tertia scripta D ptiones vicariorum, imperatorum et episcoposunt actione: et concilii ab eodem papa in ecclesia beati Petri collecti gestorum subscriptio papæ, episcoporum, presbyterorum et diaconorum: commonitorium Romanorum vicariorum ad Photium, acclamatio Ignatii ad synodum, anathematismus Photii et partis ejus, seu præconia et imprecationes imperatoris et synodi : ac super Photio versus.

Octava quoque memoratur actione synodi sessio, imperatoris allocutio per Bahanem, et Romanorum vicariorum pro abolendis chirographis injustis, et

rum

epistola synodi encyclica, et ad Adrianum sanctissimum papam, epistola imperatorum ad patriarchas; item a epistola patriarchæ Ignatii ad Adrianum sanctissimum papam, consulentis eum super tribus Capitulis : mox post synodum ejusdem sancti concilii consultu transmissa epistola imperatoris Basilii ad eumdem, epistola ejusdem beatissimi papa rescribentis ad eumdem principem.

Expliciunt capitula, quid unaquæque synodi actio contineat, breviter indicantia.

« PoprzedniaDalej »