ANASTASII OPERUM CONTINUATIO. SANCTA SYNODUS OCTAVA GENERALIS CONSTANTINOPOLITANA QUARTA, Anastasio interprete, (Apud Labbeum, Conciliorum Collect. tom. VIII, pag. 962). PRÆFATIO ANASTASII IN SYNODUM OCTAVAM. Domino sancto et coangelico Patri Patrum ADRIANO A nastica vita electa, in cœnobio a primæva ætate summo pontifici et universali papæ, ego f mulus ve. ster ANASTASIUS pecccator abbas, et summæ vestræ apostolicæ sedis bibliothecarius. Quia superna providentia, quæ singula singulis ita distinguit temporibus, ut sanctos suos veluti splendentia quædam astra non pariter, sed vicibus discretis ad illuminationem Ecclesiæ suæ proferat, apostolatum vestrum nostris temporibus quasi quoddam fulgidum sidus produxit, cujus tempore atque aucto ritate sancta universalis et magna synodus octava celebraretur, et sacra doctrina cœlum sanctæ catholicæ et apostolicæ Ecclesiæ, tenebris errorum depulsis, jubar veri luminis illustratum perciperet: operæ pretium duxi, tam ad laudem auctoris quam ad æternam apostolatus vestri memoriam, scripturæ tra- B dere, vestræque dominationi breviter intimare, quæ fuerit ejusdem sanctæ synodi materia celebrandæ, vel quod apostolicæ sedis super hæc disponendi studium vel auctoritas; quid etiam ab illa vel tractatum vel fuerit definitum Quamobrem quoque vel octava, vel dicatur universalis, quis etiam interpretatus illam exstiterit, et ne ipsi synodo præsumptio cujusque quæ in ea definita non sunt, processu temporis addat, sollicitos reddere ac intentos lectores. Quæ videlicet notans, non quasi inscio apostolatu vestro scribendo refero, sed tanquam horum conscio et teste, historica expositione ad memoriam vestram reduco. miriseluxit morum et virtutum splendoribus, ac per id diuturnis exercitiis eruditus, et in omni scientia et opere bono probatus jam senex, cunctorum unani mitate ad summi sacerdotii petitus et promotus est apicem. Sane restiterunt hujus provectioni quidam perpauci episcopi, inter quos erat Syracusanus Gregorius, eo quod eos propter diffamata et publicata nonnulla crimina in sacerdotio vitæ, ante refricationem in eos illati judicii se non posse recipere, canonica sit ac miti ratione profatus; propter quæ, quia illa satisfactione non abluerunt, merito postmodum ab eo et synodo abdicati sunt. Favebat autem his quidam senator sæcularis administrationis fungens officio, a secretis, nomine Photius, qui ad patriarchale conscendere fastigium affectans, cum eis seorsum colligebat, et fideles quosque a sanctæ communionis participatione avertens, divinis interesse mysteriis, dum a patriarcha Ignatio celebrarentur, penitus recusabat: nihil habens in causa pietatis, unde pontificem proprium reprehenderet, nisi quod suspicabatur eum vitam decessoris sui, id est sanctæ memoriæ patriarchæ accusare Methodii, cum ille non solum hunc in nullo penitus accusaret, verum etiam miris laudibus semper efferret, quin potius memoriam illius inter sanctos patriarchas, dum divina mysteria gererentur, faceret, et diem anniversarium solemniter et imprætermisse super ejus nomine celebraret. Quamvis hoc ipsum idem Photius sicut cætera illius gesta sinistre interpretans, callide Tempore itaque Michaelis et Theodoræ matris ejus imperatorum, abdicato Iconomacho Joanne, C facere suis auditoribus prædicaret, alia inquiens lectus et consecratus est patriarcha Constantinopoleos Ignatius, qui Michaele quondam imperatore, cujus filius erat, imperium sponte religionis amore dimittente, eunuchus invidia factus est; deinde moPATROL. CXXIX. eum in corde tenere, alia in opere demonstrare. Cum igitur Photius sociatus schismaticis quorum auctor præfatus erat Syracusanus Gregorius persuaderet cunctis, qui quasi pio circa Methodium 1 123378 (habentes quidem zelum justitiæ, 'sed non secundum A crudelitas furit. Præterea Photius in hac parte se scientiam) affectu flagrabant, quod patriarcha Ignatius derogator esset ejusdem sanctæ memoriæ Methodii, et idcirco quasi parricida foret habendus, fama crebrescit : Bardam scholarem domesticum, et Theodoræ imperatricis germanum, incesto nurum propriam usu foedare, quem patriarcha criminis redarguit, interminatus excommunicandum, nisi a tanto flagitio cessavisset; cujus redargutionis modum ille non ferens, prænotatis schismaticis ac depositis jungitur, et versutum in patriarcham sarcinatargumentum. Persuasit enim imperatori Michaeli, ut matrem et Theclam sororem suam, quæ et ipsa cum matre ac fratre imperii fuerat sceptra sortita, tondere patriarchæ præciperet, et in monasterio collocaret. Quod cum patriarcha renueret, pro eo quod B utraque imperatrix hanc interim non eligeret sponte professionem, maxime quia his secundum morem sicut cæteris imperatoribus et imperatricibus juraverat non se ullo in tempore insidiaturum, Bardas protinus ad imperatorem juvenem Heus, inquit, imperator, saltem nunc non advertis Ignatium tuæ spirare neci, et matrem imperii alii gestire, futuro scilicet imperatori, sociare marito. Hæc miserrimus egit, nec propriæ germanæ, imperatrici videlicet parcens, ut et in patriarcham ulcisceretur, et utraque imperatrice, id est matre ac filia, imperio pulsa, ipse vel vivi fieret imperatoris socius, vel eo a se facilius interempto, jam subrogaretur successor. Tunc imperator, aure tanti præstigii credulus et iratus, matrem cum sororibus tonsam palatio pepulit, C et Ignatium schismaticorum ac Bardæ suggestione, a regimine patriarchatus abegit, subrogatusque est pro eo præfati Bardæ favore Photius, de quo supra relatum est, prohibentibus sacris canonibus et venerandis legibus neminem ex laicali militia subito ad sacerdotium promoveri. Ignatius vero dum pelleretur, ecclesiam ligavit, ne quisquam absque se in ea sacra celebrare tentaret officia. Quo audito, Bardas adeo eum in insula, in qua erat relegatus, diversis tormentis affecit, ut dentes illius fregerit, et continuis lacerarit colaphis, usquequo se refutare regimen suæ profiteretur Ecclesiæ, qua videlicet jam præjudicialiter fuerat exspoliatus, et ante omnem discussionem penitus denudatus. frustratum intuens, ad sedem apostolicam mittit, cui magnus tunc decessor vester præsidebat papa Nicolaus; quatenus illa, sicut ipse sperabat, approbante vel decernente, mox omnium ora resistentium obstructa silerent, et aditus sibi progrediendi qua vellet omnes omnino patescerent; ignorans stolidus, quod apud beatum Job de Deo legitur; Qui si incluserit hominem, nemo est qui aperiat (Job XII). Cujus legationem præfatus summus pontifex suscipiens et pertractans, licet hucusque versutiarum ejus atque gestorum ignarus, pene cuncta quæ ab eo acta fuerant, sagaci deprehendit acumine: et non Ignatium, ut Photius postulaverat, sed potis ipsum Photium repulit, verum tramitem justitiæ sequens, misit Constantinopolim missos, Radoaldum scilicet Portuent sem et Zachariam Anagninum episcopos, atque litteras, quarum tenorem qui legerit, facilius nosse poterit: in quibus, quia et de venerandis iconibus quæstio erat, nonnulla etiam super his conscripta reperiuntur. Pervenieniibus igitur missis apostolicæ sedis Constantinopolim, et concilio congregato, Græci epistolas suscipientes, quidquid in eis erat pro Ignatio vel contra Photium inverterunt, subtraxerunet in consilio legi minime pertulerunt: missis Romanis quid legerent, quidve non legerent, nullatenus intelligentibus, vel etiam advertentibus, quia potius præ vi ac timore jam jamque deficientibus. Quid plura? Ignatius in medium trahitur, coram missis apostolica sedis jam senio fessus statuitur, et denuo damnationi submittitur, quin et sacerdotalibus infulis exspoliatur, quasi validior fieret de positio, ubi sedis apostolicæ per vicarios suos auctoritas adfuisset, cum in his nec illius interfuerit auctoritas, nec missi illi vicariorum more, ut epistolæ dant intelligi, fuerint destinati. Quod sedes apostolica discens, tantam injustitiam impune deseri minime passa est sed scribit a tali præsumptione cessandum, suoque decreto Photium non obedientem cum complicibus sacra dignitate nudat, et cum omnibus fautoribus anathema fore decernit, jam dictis missis suis primitus sententiam secundum exempla reverendæ memoriæ Felicis papæ in Vitalem et Misenum episcopos similiter excedentes synodaliter inferens, et quam sibi fratris dejectio esset gravis, etiam filiis suis non parcens, palam cunctis dedit intelligi. Cujus censuræ Photio minime parente, sacratus fidelium catalogus magis inflammatur, et ab ejus se communione catervatim sequestrat, horrescens quod nec a tanta sede perculsus corrigi consenserit, quippe cuan durior silice, etiam verbera dura impudenti fronte contempserit, quod Photius molestessime ferens acriter indignatur : et licet Bardas, Cæsar postmodum factus, cujus auxilio fulciebatur, digna retributione ab imperatore Michaele fuerit interfectus, nihil tamen sævitiæ suæ minuit; sed alios quidem privatione honorum ac dignitatum, alios vero proscriptione facultatum damnat, hos exsilio longo et carceribus relegat, illos tormentis diversis affi. His ergo compertis, cœperunt nonnulli metropoli- D tani antistites, ac inferioris sacerdotii vel laici, ponficis sui tormentis compatientes, dejectionemque dolentes, rectorem sibi proprium reddi magnopere clamitare: quod Photius sentiens, persuaso imperatore, subministrante Barda, congregavit concilium quorumdam episcoporum, adulatione sibi vel timore faventium, et eumdem Ignatium deposuit et anathemate perculit, populum ab eo per hoc tanquam a damnato scindere sperans, cui tamen usque ad hoc veluti presbytero divina sacrificia conficiendi præstabat assensum. Quo gesto magis ac magis pietas fidelium accenditur, et eo constantius ab universis ovibus proprius pastor exquiritur, quo versutius lupi cit; atque ut breviter omnia comprehendantur, A racidibus, dum his nec aliam fidem, nisi quam ipse teneret, habere quoquo modo licuisset: quod maximum scandalum mortalibus excitavit, dicentibus : Itane, si Photius hæresiarcha fuerit: debent filii nostri aut fidei catholicæ desertores esse, aut juramenti vel sui chirographi transgressores,? erant enim inter eos nonnulli clarissimis natalibus oriundi: nam et ante annos aliquot idem Photius duarum unumquemque hominem animarum conssistere prædicabat. Qui cum a Constantino philosopho magnæ sanctitatis viro, fortissimo ejus amico, increpatus fuisset dicente: Cur tantum errorem in populum spargens, tot animas interfecisti? respondit: Non studio quemquam lædendi, talia, inquit, dicta proposui, sed probandi quid paB triarcha Ignatius ageret, si suo tempore quælibet hæresis per syllogismos philosophorum exorta patesceret, qui scilicet viros exterioris sapientiæ repulisset verum ignoravi me sub hujus fomite propositionis tot animas fore læsurum. Ad quod ille: O sapientia mundi quæ infatuatur et destruitur! Jactasti sagittas in multitudinem copiosæ turbæ, et ignorasti quemlibet ex his omnibus vulnerandum. Certe omnibus liquet, quia sicut oculi, quantumlibet sint magni et aperti, si fumus palearum interjacuerit, videre ultra non possunt; ita oculi sapientiæ tuæ, quantumlibet sint magni et patuli, avaritiæ tamen et invidiæ fumo penitus obcæcati, tramitem justitiæ videre non possunt; ac per id verum est quod dicis, neminem ictu tuo putasse esse lædendum, cum sic obcæcatum sensum prædictis adversum partriacham passionibus habens, nec quid emiseris prævidisti. nulla professio, sexus vel ætas ab eo impu- Interea occiditur Michael, remanet singularis in imperio Basilius. Unde et nuncupatur ab omnibus monocrator. Incipit inquirere et investigare quodnam fuerit sedis apostolicæ judicium vel decretum tam super Iconomachis, qui sensim contra sacras imagines garrire rediviva præsumptione videbantur, quam super Ignatio vel Photio promulgatum. Qui cum ei responsum esset apostolicam sedem ab undecima indictione, sicut ab olim in throno Constantinopolitano Ignatium stabiliisse, Photium vero nullius clericalis ordinis dignum aliquo modo censuisse, atque super his innotescendis diversa scripta Constantinopolim, ac per omnes orbis terrarum terminos direxisse; protinus eadem scripta curioso satis intentu requirit, et inventa ubi a Photio profundius obruta consistebant, præ oculis veluti specula ponit, et horum lectione magistra, quæ ab eadem summa sede decreta fuerant, celeri consummat effectu id est, et Photio sacro ministerio post depositionem irregulariter abutenti, throno Constantinopolitano cedere persuadet, et Ignatium hunc recipere adhortatur. Verum quia et Ignatius thronum quo præjudicialiter fuerat expulsus, absque iterata potioris sedis, id est, primæ auctoritate non recipere proposuerat, et imperator tantum (proh nefas !) et ubique dispersum a Christi Eccle principis tertio, quæ universos patriarchales thronos, sicut aliarum ulla in eorum loci servantibus præsules habens, universalis non inconvenienterab omnibus appellatur. Universalis est enim primo quia catholica fides in ea et sanctæ leges, quæ non solum a sacerdotibus, sed et ab universis Christianis coli debent et venerari, contra hostes earum consona voce defenditur; deinde, quia cum Christus in corpore suo, quod est Ecclesia, tot patriarchales sedes, quot in cujusque mortali corpore sensus locaverit, profecto nihil generalitati deest Ecclesiæ, si omnes illæ sedes unius fuerint voluntatis, sicut nihil deest mortui corporis, si omnes quinque sensus integræ communisque fuerint sanitatis. sia generali satagebat eradicare sententia, visum est A hæc sacrosancta synodus anno imperii Basilii pii utrique, Romam, et ad tria partriarchia fore mittendum Orientis, et a Roma quidem decreta dispensatoria, et sicut erant culparum causarumque discretiones, ita et poenarum qualitates judicandarum, necnon et personas vice fungentes apostolica postulandum; a thronis autem Orientalibus consensus nihilominus et personas ducendum. Sane notandum, quod cæteri throni nil, inter Agarenos positi, super hoc negotio sumpsere laboris; sed post Constantinopolim venientes, quod a sede apostolica fuerat elaboratum atque decretum, reverenter admittunt, et præconiis miris attollunt, atque huic addendum minuendumve nil omnino decernunt. Mittitur itaque Romam a parte quidem Ignatii, Joannes metropolita Silei., qui et Perges Pamphyliæ præerat B Inter quas videlicet sedes quia Romana præcellit, non immerito visui comparatur: qui profecto cunctis sensibus præeminet, acutior illis existens, et communionem, sicut nullus eorum, cum omnibus habens. Tertio, quia cum Photius tot excessuum suorum morbo universam Ecclesiam maculaverit, universalis curatio adhibita est, ut totum curaretur quod totum fuerat maculatum. Nam tantum hujus ambitionis pullulavit longe lateque temeritas, ut mox Hierosolymis quidam laicus nomine Salomon, extemplo clericus factus, sit ordinatus antistes ; quod nunquam factum est etiam ab ipso Jacobo, qui primus illic episcopus exstitit nisi postquam Photius noviter in clero plantatus, et confestim præsul factus auditus est. Apud Constantinopolim autem nonnulli ex tunc laici etiam virtutibus operam tribuebant, tantum ut ad hanc sacram possent pertingere dignitatem: at ubi compotes fieri nequiverint, mox continentiæ frenis laxatis, in suis voluptatibus [al., voluntatibus.] ire cœperunt, et quod non sanctitatis sed avaritiæ cultores existerent, protinus ostenderunt; adeo ut diversis modis a Romanis missis horum quidam obtinere tentaverint, ne regula promulgaretur, quæ tunc de non repente sæcularibus in sacerdotium provehendis in hac eadem synodo promulgata est. Præterea penes Alexandriam et Antiochiam in tantum radix hujus pestis excrevit, ut a tempore promotionis crebro dicti Photii hactenus evelli non possit. Nec fatendum creditur, quod tunc universalis jure diceretur, si pro fide celebrata consisteret, cum et in hac nonnulla quæ ad fidem pertinent, sint definita, et in cæteris universalibus conciliis multa disposita inveniantur quæ ad fidei doctrinam non pertinent, quod non minus in fide quam in legis prævaricatione peccent ex concilio Constantinopolitano acta a; quamvis non minus in sanctas regulas quam in catholicam fidem delinquatur, et diabolus non pro fidei pravitate, sed ob perversitatem operum perpetuo maneat condemnatus. Nam sicut unicuique sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI), ita et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa (Jac. 11); ac per hoc hujusmodi fidei cultores, Ecclesiæ; a parte vero Photii Petrus metropolita Sar- a |