Obrazy na stronie
PDF
ePub

EXCUDEBAT FIRMINUS DIDOT,

REGIS ET GALLICARUM ACADEMIARUM TYPOGRAPHUS.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

VII

EDITORIS NOVI PRÆFATIO.

Quæ fuerit, in hac editione Claudiani, mei propositi

ratio, et quibus adjutus auxiliis ad hoc opus aggrediendum accesserim, lectorem breviter præmonitum velim. Quum in interpretrandis illustrandisque nostri poetæ carminibus plurimi commentatores jam operam collocaverint, mihi præcipua cura fuit inter tot doctorum virorum elucubrationes, id potissimum eligendi, quod sano se judicio et lucida interpretatione commendaret. Equidem jam in textu restituendo et concinnandis adnotationibus feliciter laboraverant Heinsius, Burmannus, et bene multi alii, quos inter, Barthium et Gesnerum nominare sat erit. At ex omnibus quæ ad hunc diem prodierunt Claudiani editionibus, ea nobis præponenda visa est, quam G. L. KOENIG, Lipsia publicavit, anno 1808. Ille enim, utpote recentior, tum proprie ingenii acumine bene multa dilucidavit et explicuit, tum si quid in prioribus commentariis inerat boni, hoc sibi vindicavit suumque fecit.

Huic priori volumini præfixa sunt testimonia de Claudiano, et Prolegomena, in quibus idem ille KOENIG docte et eleganter disseruit de Claudiani vita, ingenio et facultate poetica, de scribendi genere quo usus est, ac de fatis quæ nacta sunt ejus carmina, quorum unumquodque insigni sagacitate dispicit ac perpendit.

Quum autem Claudiani carmina plerumque versentur in laudandis vituperandisque Imperatorum virorumque

insignium vel virtutibus, vel vitiis, et Claudianus, ut par erat, rebus quæ ad eos pertinent sæpius adludat, nulla temporum ratione adhibita, non abs re visum fuit, seriem rerum quæ Poeta commemoravit subjungere, a Valente usque ad Arcadium et Honorium per annos digestam et ad certum temporum ordinem revocatam, ut planior legenti sensus foret. Adjectum est quoque stemma domus Theodosianæ, cujus apud Nostrum perpetua est mentio.

Nunc superest, ut consilium quod in altero volumine sequuturus sum, paucis exponam. Post editam sui operis dimidiam partem, KOENIG suam editionem mancam imperfectamque (quam ob causam referre haud possim ) ad hunc diem reliquit. Proinde necesse fuit, ut me ad priores commentatores converterem, quos inter eminet Gesnerus, tum doctrina, tum acuto sanoque judicio præstans. Hujus igitur adnotationibus et editionibus utar, ut illi quasi fundamento noster labor, quicumque sit, innitatur. Nec ideo alios censui omittendos: nempe interseretur passim delectus ex variorum notis; nec non ex meo fonte quasdam, ut et in priori volumine, subjungam, quando res postulabit. Idem Gesnerus uberrimum suppeditabit indicem, qui totum opus concludet. Utinam hæc nostra editio a lectoribus benigne excipiatur, tanquam non indigna quæ classicæ huic accedat collectioni, cujus editor indefessus me consiliis et opera diligenti semper adjuvit, et cui jam undique suffragati sunt quicumque se literarum bonarumque artium studiosos profitentur! Vale.

ARTAUD.

« PoprzedniaDalej »