D P. J. HANICO, SUMMI PONTIFICIS, SS. CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA FIDE ET ARCHIEP. MECHL. TYPOGRAPHUS. M. D. CCC. XLV. N TEMO Ecclesiam ædificet, priusquam Pontificis judicio locus et atrium designentur, et quid ad luminaria, quid ad rectoris, ministrorumque stipendia sufficiat, quidque ad Ecclesiæ dotem pertineat, definiatur; et TOM. II. 1 per eum, vel ejus auctoritate, per Sacerdotem crux in loco figatur, et lapis primarius in fundamento ponatur. Pridiè igitur lignea crux in loco, ubi debet esse altare, figatur. Sequenti verò die, lapis in Ecclesiæ fundatione ponendus, qui debet esse quadratus et angularis, benedici debet hoc modo. Pontifex paratus supra rochetum, vel, si sit religiosus, supra superpelliceum, amictu, alba, cingulo, stola, pluviali albi coloris, et mitra simplici, et baculum Pastoralem in sinistra tenens, stans, cum mitra, in loco ubi Ecclesia est fundanda, benedicit sal, et aquam, dicens: Adjutorium nostrum in nomine Domini. E san XORCIZO te, creatura salis, per Deum vivum, per Deum verum, per Deum ctum, per Deum qui te per Eliseum Prophetam |