Obrazy na stronie
PDF
ePub

cercis accensis, genuflexus adorat, cæteris omnibus etiam in genua procumbentibus: et mox acceptâ aqué benedictâ, aspergit infirmum, et cubiculum, dicens: Antiph. Asperges me Domine hyssopo et mundabor: lavabis me et super nivem dealbabor. Et primum versum Psalmi 50, Miserere mei Deus, &c. cum Gloria Patri, Sicut erat, &c. Deinde repetitur Antiphona, Asperges me, &c.

tea:

Pos

V. Adjutorium nostrum in nomine Domini.

R. Qui fecit cœlum et terram. V. Domine exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.

Exaudi nos Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, et mittere digneris, sanctum Angelum tuum de cœlis, qui custodiat, foveat, protegat, visitet, atque defendat omnes habitantes in hoc habitaculo. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen. ;)

[ocr errors]

His dictis accedat ad infirmum, ut cognoscat nùm sit benè dispositus ad suscipiendum sacrum viaticum: & utrùm velit aliqua peccata confiteri : et illum audiat atque absolvat: quamvis priùs deberet esse ritè confessus; nisi necessitas aliter urgeat. Posted facta de more confessione generali, sive ab infirmo, sive ab alio ejus nomine, sacerdos dicit: Misereatur, &c. Indulgentiam, &c.

Deindè factâ genuflexione, accipit sacramentum de vasculo, atque illud elevans ostendit infirmo, dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Et more solito ter dicat: Do⚫ mine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea. Et infirmus simul cum sacerdote, dicat eadem ver-, ba, submissâ voce, saltem semel. Tum sacerdos dans infirmo Eucharistiam, dicat: Accipe, frater (vel soror), viaticum Corporis Domini nostri Jesu Christi, qui te custodiat ab hoste maligno, et perducat in vitam æternam. Amen.

Si verò communio non detur per modum viatici, dicat more ordinario: G

Corpus Domini nostri Jesu Christi custodiat, &c.

Posteà sacerdos abluat digitos, nihil dicens, et infirmo detur ablutio. Deindè dicat :

K. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus.

Domine sanete, Pater omnipotens, ætérne Deus, te fideliter deprecamur, ut accipienti fratri nostro (vel sorori nostræ) sacrosanctum Corpus Domini nostri Jesu Christi, Filii tui, tam corpori quam animæ prosit ad remedium sempiternum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritûs sancti Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

His expletis, si altera particula sacramenti superfuerit, genuflectit, surgit, et accipiens vas cum sacramento, facit cum eo signum crucis super infirmum, nihil dicens. Deindè revertendo ad ecclesiam recitat psalmum Laudate Dominum de cœlis, &c. Si nulla particula sacramenti superfuerit, sacerdos infirmum manu benedicit, ut in aliis communionibus.

75

+

De Sacramento Extremæ
Unctionis.

EXTREME Unctionis sacramentum, à Christo Domino institutum, tanquam cœlestis medicina, non animæ solùm, sed etiam corpori salutaris, omni studio ac diligentia periculosè ægrotantibus adhibendum est; et eo quidem tempore, si fieri possit, cùm illis adhuc integra mens et ratio viget ut ad uberiorem sacramenti gratiam percipiendam, ipsi etiam suam fidem ac piam animi voluntatem conferre possint, dùm sacro oleo liniun

tur.

Habeat igitur Parochus loco nitido, in vase argenteo vel stanneo diligenter custoditum sacrum oleum infirmorum; quod singulis annis feriá quinta in Cená Domini ab Episcopo benedictum, veteri combusto, renovandum est. Quod vel per se solum, vel in bombacio, seu re simili, servari potest: sed ad infirmos, ob effusionis periculum, multò commodiùs in bombacio defertur.

Debet autem hoc sacramentum infirmis præberi, qui, cùm ad usum rationis pervenerint, tam graviter laborant, ut mortis periculum imminere videatur, et iis qui præ senio deficiunt, et in diem videntur morituri, etiam sine aliâ infirmitate: non autem prælium inituris, aut alia pericula subituris, aut reis ultimo supplicio mox afficiendis, aut pueris rationis usum non habentibus.

Infirmis autem qui, dùm sand mente et integris sensibus erant, illud petierunt, seu verisimiliter petiissent, seu dederunt signa contritionis, etiam si deindè loquelam amiserint, vel amentes effecti sint, vel delirent, aut non sentiant, nihilominùs præbeatur: nisi amens vel phreneticus, verisimiliter posset quidquam facere contra reverentiam sacramenti.

Si quis autem laborat in extremis, et periculum immineat ne decedut antequam finiantur unctiones, citò ungatur, incipiendo ab eo loco: Per istam sanctam unctionem, &c. ut infrà. Deindè, si adhuc supervivat, dicantur orationes prætermissa. Si verò, dùm ́inungitur, moriatur, sacerdos ultra non procedat: quod si dubitet an vivat

« PoprzedniaDalej »