Obrazy na stronie
PDF
ePub

R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus.

Visita, quæsumus, Domine, cunctam habitationem istam, et omnes insidias ab eâ, et præsenti famula tuâ longè repelle; et Angeli tui sancti habitent in eâ, qui eam et ejus prolem in pace custodiant: et benedictio tua sit super eam semper: salva eos omnipotens Deus, et lucem eis tuam concede perpetuam. Per Dominum nostrum, &c. R. Amen.

Benedictio Dei omnipotentis, Patris , et Filii, et Spiritûs sancti, descendat super te, et super prolem tuam, et maneat semper. R. Amen.

De benedictionibus Regulæ
generales.

Noverit Sacerdos, quarum rerum benedictiones ad ipsum, et quæ ad Episcopum suo jure pertineant, ne majoris dignitatis munera temerè aut imperitè unquam usurpet propriâ auctoritate.

In omni benedictione extra Missam, sacerdos saltem superpelliceo et stolâ pro ratione temporis utatur, nisi aliter in Missali notetur.

Stando semper benedicat et aperto capite.

In principio cujusque benedictionis dicat: V. Adjutorium nostrum in nomine Domini. R. Qui fecit cœlum et terram. V. Dominus vobiscum. R. Et cum Spiritu tuo. Deindè dicatur Oratio propria una, vel plures, prout suo loco notatum fuerit.

Posteà rem aspergat aquâ benedictá; et ubi notatum fuerit, pariter incenset,

nihil dicendo.

Cùm sacerdos aliquid benedicturus est, habeat ministrum cum case aquæ benedictæ et aspergillo, et cum hoc Rituali libro, seu Missali.

Caveat ne benedictionis causâ ponat aliquid indecens super altare, velut esculenta: sed quod ejusmodi est, ponatur super mensam, commodo loco paratam.

139

+

Benedictiones diversæ ex Rituali

Romano.

Benedictio Domus.

SAcerdos ingrediens domum, dicat : Pax huic domui, et omnibus habitantibus in eâ. Deindè loca, vel cubicula aspergendo, dicat: Asperges me, Domine, hyssopo et mundabor : lavabis me et super nivem dealbabor.

Psalmus 50. p. 104. Miserere mei Deus, &c. Gloria Patri, &c. Sieut erat in principio, &c. Et repetitur antiphona, Asperges, &c.

V. Domine, exaudi orationem me

am.

R. Et clamor meus ad te veniat..
V. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.
Oremus.

Exaudi nos, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, et mittere digneris sanctum Angelum tuum de cœlis, qui custodiat, foveat, protegat, visitet, atque defendat omnes habitantes in hoc habitaculo. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Deinde aspergat aqua benedictá.

Alia benedictio Domus, vel loci

Vers.

A

cujuslibet.

Djutorium nostrum in no-
mine Domini.

R. Qui fecit. cælum et terram.
V. Domine, exaudi orationem me-

am.

R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.

Benedic, Domine Deus omnipotens, domum istam [vel locum istum] ut sit in eâ [vel in eo] sanitas, castitas, victoria, virtus, humilitas, bonitas et mansuetudo, plenitudo legis, et gratiarum actio Deo Patri, et Filio, et Spiritui sancto, et hæc benedictio maneat super hunc locum, et super habitantes in eo, nunc et semper. R. Amen.

Et aspergat aqua benedictà.

Possent etiam pro benedictione domorum, assumi orationes quæ habentur suprà in initio ordinis ministrandi sacramentum Extreme Unctionis: nempe, Introeat, Domine Jesu Christe, &c. et Oremus et deprecemur Dominum, &c.

Alia Benedictio Domus nov.

[ocr errors]

Α

Djutorium nostrum in nomi.
ne Domini.

R. Qui fecit cœlum et terram.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus.

[ocr errors]

Te Deum Patrem omnipotentem suppliciter exoramus pro hâc domo, et habitatoribus ejus, et rebus: ut' eam benedicere et sanctificareac bonis omnibus ampliare digneris:) tribue eis, Domine, de rore coeli abun dantiam, et de pinguedine terræ vite substantiam, et desideria voti eorum ad effectum tuæ miserationis perducas. Ad introitum ergo nostrum benediceretet sanctificare digneris hanc domum, sicut benedicere dig. natus es domum Abraham, Isaac, et Jacob: et intra parietes domûs istius Angeli tuæ lucis inhabitent; eamque, et ejus habitatores custodiant. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

[ocr errors]

Deindè aspergat aqua benedictá.

« PoprzedniaDalej »