Obrazy na stronie
PDF
ePub

et Cl. Bosschæ et Cl. Lindemanni aliorumque, qui singularias fabulas ediderunt, uti nos piguit.

Plauti numeros, quos ipse profitetur innumeros, illustres apud novos grammatici gymnasium fecerunt sibi, in quo multum susceperunt intricati laboris, multo etiam magis divinandi libidine sibi indulserunt. Quis autem in re tam obscura, tam incerta, certum aliquid et verum proferre se nunc posse confidat, quum scripti codices comoedias uno tractu, distinctione versuum nulla, quasi prosam orationem, insuper foede corrupto multis locis verborum habitu, vel interversa statione, reddiderint, quumque jam apud sequioris ævi Latinos de constituendo Plauti carmine nonnunquam ambigeretur (1)?

Ars etenim versificandi, prisca illa ætate, nondum ita legibus Græcorum continebatur, quin pro lubitu identidem evagaretur liberius, et inconcinnos atque claudicantes foetus vel incuria, dum moram lituræ metuebat, vel imperitia, quia rudibus adhuc lingua et prosodia utebatur, ederet. Auctores non solum intra trimetros non steterunt, et omnis generis, omnis mensuræ versus in diverbio commiscuerunt, sed etiam quantitate syllabarum definienda et coagmentandis carminis partibus, modo nolentes, modo volentes, plus vice simplici peccarunt.

Multa, etiam apud tragicos, erant orationi solutæ simillima, quorum carmen, nisi quum tibicen accessisset, intelligeretur. Quid comici, qui sermoni pro

(1) Sisenna, laudante Rufino, ed. Putsch. pag. 2711.

piora docuere? non solum vocalium hiatu concurrentium elisio fit aut non fit pro arbitrio scribentis, sed etiam per ecthlipsin (1), synæresin (2), diæresin (3), et sexcenta istiusmodi immutantur verba pronuntiando, ut metrum, non ad scripturam, sed ad vulgarem tum loquendi morem exigi debeat : qui quantum ab illa diversum ferretur, Cicero exemplum classicum suppeditabit. Nam quo tempore Crassus bellum adversus Parthos maturabat inauspicatum, et exercitum Brundisii imponebat, forte quidam in portu caricas Cauno advectas vendens clamitabat, ita profecto: cauneas; quæ vox, solemni tum literam u dicendi usu; sonabat cavneas, vel caFneas. Hanc in præsenti nemo attendit. Sed post eventum, ut fieri solet, recordati sunt Crassum tristi omine, si mens non læva fuisset, præmonitum futuræ cladis, quasi mercator, non cogitans, sed diis ducentibus, occinuisset; cave ne eas.

Plautinas quoque personas, eodem, quo ille caunearum venditor, modo verba contrahentes, vel rursus distendentes, si versus rhythmo suo fundantur, audias. Itaque illos refingere et orationem ex ingenio emendare audacius visum nobis est majusque viribus opus, præsertim quod magis emendantis solertiam ostenderet, quam textus integritatem præstaret. Itaque vulgatæ lectioni acquiescere sæpe, quam con

(1) Ex. gr. pop'lus, arg'mentum, etc. p. populus, argumentum.

(2) Aureo dissyllabum, suo una syllaba.

(3) Evolüunt, solüunt, iam, p. evolvunt, solvunt, jam.

jecturas elegantes quidem, sed non satis manuscriptis comprobatas, recipere placuit. Nam periculum est, ne, dum metro strictius et adamussim magis, quam ipse voluit, reformando consulis, tua, non Plauti, commenta præbeas.

Sed ab orthographia editoribus adhuc usurpata, quæ profecto Plautina ætate posterior est, deflectendi licentia nobis sumpta, pudenter tamen; ita ut antiqui coloris aliquid compareret, neque nimis horridum, nimis obsoletum scriptionis genus legenti officeret. Consilium equidem fuerat, antequam operi manum admoveremus, formam, qualis tum habebatur, scribendi sedulo referre, cujus eximium exemplum præsto est de Bacchanalibus senatusconsultum anno U. C. 566, et leges præcipuas grammatici veteres docent; nullam consonantem geminari (1), pro i porrecta fere ubique poni ei, adjici d plerisque verbis longa vocali desinentibus, oportere, etc. etc. Verum primo tentamine didicimus hoc fieri non posse, quin latinitas illa vix latina et pæne barbara non assuetis videretur, atque sic tædio esset legendi Plauti labor, quem promptum cuique et facilem reddere summopere studuimus.

Ergo quam proxime a vero nostra scriptura aberit, servatis, quantum orationis sinet intellectus, etymorum elementis et nativo verborum themate

(1) Festus voce Aula.

2

pin

(2) Lucilius quod soni emolliri cœperant, forsan querebatur, hoc versu: * Pellicere malunt quam perlicere ». Conf. gramm, vet. ed. Putsch. p. 2227.

guedine sonorum (1), literarum simplicitate, denique quidquid antiquitatem, modo non rancidulam, sapiet (2).

Habes, lector benevole, nostræ curæ prospectum, quam rectam fuisse et ad felicem effectum perductam existimes, opto magis, quam sperare audeo.

J. NAUDET.

(1) « Adnotandum est antiquum sermonem plenioris sonus fuisse,

ait Cicero, rusticanum ». Velius ed. Putsch. p. 2216.

Lucilius (laudante Velio, ed. Putsch. pag. 2220):

Jam puerei venere, e postremum facito atque i,

Ut plures faciant; i si faci' solum,

Pupilli pueri : hoc uniu' fiet.

Idem scribit peilum p. pilum.

Addes e peila, ut pleniu' fiat.

Et alibi:

ut pinguiu' fiat.

[blocks in formation]

(2) « In tertia declinatione, singularis numerus per unam i literam scribitur, ut docilis, facilis, pluralis per e et i, ut facileis, docileis; ut ex hoc appareat singularisne sit appellatio, an pluralis ». Scaurus ed. Putsch. pag. 2264. Simili de causa illic, istic scribimus, quoties æque valent atque ille, iste, et heic, illeic, illei, istei, quum adverbialiter proferuntur.

hanc in o muta

Quum literam u consonantem aut vocalem sequitur u, mus, ex. gr. æquos, servos, solvont, p. æquus, servus, solvunt, more veterum, præterea monente Donato ita scribendum, « quoniam nulla litera vocalis geminata unam syllabam faciat ».

Nota. In limine hujus voluminis, vitam Plauti, et testimonia de illius operibus, et quæ nonnulli docti viri editionibus ejusdem præfati sunt, cæteraque hujusmodi, quæ ad aperturam libri soles invenire, lector, profecto nunc requiris; quorum collectionem ad postremum editionis volumen, quo plenior neque plus justo tamen fieret, reservandam censuimus.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »