jecturas elegantes quidem, sed non satis manuscriptis comprobatas, recipere placuit. Nam periculum est, ne, dum metro strictius et adamussim magis, quam ipse voluit, reformando consulis, tua , non Plauti, commenta præbeas. Sed ab orthographia editoribus adhuc usurpata , quæ profecto Plautina ætate posterior est, deflectendi licentia nobis sumpta, pudenter tamen; ita ut antiqui coloris aliquid compareret, neque nimis horridum, . nimis obsoletum scriptionis genus legenti officeret. Consilium equidem fuerat, antequam operi manum admoveremus, formam, qualis tum habebatur, scribendi sedulo referre, cujus eximium exemplum præsto est de Bacchanalibus senatusconsultum anno U. C. 566, et leges præcipuas grammatici veteres docent; nullam consonantem geminari (1), pro i porrecta fere ubique poni ei, adjici d plerisque verbis longa vocali desinentibus, oportere, etc. etc. Verum primo tentamine didicimus hoc fieri non posse , quin latinitas illa vix latina et pæne barbara non assuetis videretur, atque sic tædio esset legendi Plauti labor, quem promptum cuique et facilem reddere summopere studuimus. Ergo quam proxime a vero nostra scriptura aberit, servatis , quantum orationis sinet intellectus, etymorum elementis et nativo verborum themate (2), pin (1) Festas voce Aula. (2) Lucilius quod soni emolliri coeperant, forsan querebatur, hoc versu : « Pellicere malunt quam perlicere ». Conf. gramm. vet. ed. Patsch. p. 2227. guedine sonorum (1), literarum simplicitate, denique quidquid antiquitatem, modo non rancidulam, sapiet (2). Habes, lector benevole, nostræ curæ prospectum , quam rectam fuisse et ad felicem effectum perductam existimes, opto magis , quam sperare audeo. J. NAUDET. (1) « Adnotandum est antiquum sermonem plenioris sonus fuisse, et, ut ait Cicero, rusticanum ». Velius ed. Putsch. p. 2216. Lucilius (laudante Velio, ed. Putsch. pag. 2220): Jam puerei venere, e postremum facito atque i, Pupilli pueri : hoc uniu' fiet. Addes e peila , ut pleniu' fiat. Et alibi : ut pinguiu' fiat. (2) «In tertia declinatione, singularis numerus per unam i literam scribitur, ut docilis, facilis, pluralis per e et i, ut facileis , docileis; ut ex hoc appareat singularisne sit appellatio, an pluralis ». Scaurus ed. Putsch. pag. 2264. Simili de causa illic, istic scribimus, quoties æque valent atque ille , iste, et heic, illeic, illei, istei, quum adverbialiter proferuntur. Quum literam u consonantem aut vocalem sequitur , hanc in o mutamus, ex. gr. æquos , servos, solvont, p. æquus, servus, solvunt, more veterum, præterea monente Donato ita scribendum , «quoniam nulla litera vocalis geminata unam syllabam faciat ». Nota. In limine hujus voluminis, vitam Plauti, et testimonia de illius operibus, et quæ nonnulli docti viri editionibus ejusdem præfati sunt, cæteraque hujusmodi, quæ ad aperturam libri soles invenire, lector, profecto nunc requiris; quorum collectionem ad postremum editionis volumen, quo plenior neque plus justo tamen fieret, reservandam censuimus. METRA HORATII LYRICA. PRO OE MIU M. METRA, quibus Horatius in odis usus est, exhibituro mihi visum est, quorundam ad rem metricam pertinentium vocabulorum tironum maxime causa præmittere brevem explicationem , omissis quæ notiora esse solent. In quod studium si cui altius penetrare in animo sit, duce utatur peritissimo Godofredo Hermanno V. Cl. (Handbuch der Metrik. Leipz. 1799). Versus iambicos et trochaicos Grammatici plerumque dipodiis (@eriodías) h. e. 'binorum pedum seriebus (v-vaut -u-u) metiuntur, et versum duarum dipodiarum s. ex quatuor pedibus constantem dimelrum, - tribus dipodiis s. sex pedibus constructum trimetrum vocant. Versus enim iambici quum in locis imparibus (primo, tertio, etc.) ac trochaici in paribus (secundo, quarto) spondeum habere possint rhythmus idem post singulas demum dipodias redit. - Sin vero de dactylicis, choriambicis ceterorumque generum versibus (exceptis tamen anapæsticis, quorum metra etiam rata Oltuoday dispescuntur) sermo est, dimeter appellatur qui duobus, – trimeter qui tribus continetur pedibus simplicibus. Versus catalectus (stiyos natáhnutos) est cujus pedi ultimo syllaba deest (num. 3). Si pedi aut trisyllabo, aut tetrasyllabo duæ syllabæ desunt, versus existit catalectus, aut in syllabam, aut in disyllabum (num. 7 et 14). Versus brachycatalectus est cui pes integer deest(num. 1); non nisi iambici et trochaici versus brachycatalecti sunt. HOR. 1. I Versus acatalectus est in cujus ultimo metro nihil ad integritatem deest, neque quidquam abundat (num. 4). Versus hypercatalectus, in quo una in fine syllaba abundat (num. 6). Basis est pes duarum aut trium syllabarum, a quibus versus quidam exorditur, antequam series pedum versui illi propriorum incipit (num. 6–9). Horatii odæ per versus vel ejusdem usque, vel duplicis, vel triplicis generis decurrunt. Sunt igitur touhuata vel μονόκωλα, vel δίκαλα, vel τρίκωλα. Versus autem diversi generis, ex certo ordine semper redeuntes, systemata (nos : Strophen s. Stanzen) efficiunt sibi in vicem quoad rhythmum similia. Quodsi post seriem binorum versuum primum genus redit, systema est diotpogov; ex quo quid sit τρίστροφον, μονόστροφος, τετράστροφον facile patet. , , . A. VERSUUM SINGULORUM GENERA. a. Versus iambici. 1. Versus Ityphallicus, qui est dimeter brachycatalectus. V-y-vy |