Obrazy na stronie
PDF
ePub

PRÆMONITIO NOVI EDITORIS

AD LECTOREM BENEVOLUM.

[ocr errors]

«

NIHIL de Horatio pronuntiandum superesse arbitror, post celeberrimum illud M. F. Quintiliani judicium : « Multo est tersior Lucilio ac purus magis Horatius, et ad << notandos hominum mores præcipuus..... At Lyricorum «< idem Horatius fere solus legi dignus; nam et insurgit aliquando, et plenus est jucunditatis et gratiæ; et variis figuris et verbis felicissime audax. » (Instit. Orat. lib. X, c. 1, § 94 et 96.) Nullum tamen invenies Editorem vel Interpretem, qui novis Flaccum laudibus extollere non studeat, glorieturve se de illo commentariis suis bene meritum: multi etiam occurrent querentes de sua ætate, quod sciolos morosos et vultuosos habeat, qui sæpe turpioris invidiæ stimulis excitati, vel putido arrogantis procaciæ fastu omnia præ se prosternentes, ea calumniari et damnare audent, quæ non legere prius curaverunt, sive lecta nullo modo intellexere.

Ego autem, nullius jurare in verba magistri ab ipso edoctus Horatio, quam in hac editione paranda viam ingressus sim, hodie simplicibus brevibusque verbis tantum explicabo.

In primo hoc volumine occurrent solummodo, cum argumentis et interpretationibus, carmina lyrica, quibus præibunt de metris Horatianis nonnulla e doctissimis commentatoribus excerpta.

In secundo volumine, Satirarum et Epistolarum libri; ac denique Ars Poetica, pari diligentia illustrata.

Tertius demum et ultimus tomus complectetur :

VIII

1o Laborum enarrationem quos ad elucidandum poetam suscepi; nomina ducum præcipuorum quos in commentariis sequutus sum, et sociorum qui in conferendis MSS. lectionibus et mendis plagularum corrigendis fidelem ac religiosam mihi operam navavere ;

2o Vitam Q. Horatii Flacci, e Suetonio et aliis scriptoribus desumptam, atque per consulum annos accurate digestam, indicantemque quibus temporibus carmina quæque componi probabiliter debuerint; notam de amicis Horatii; duas odas a Cl. DE VILLOISON, anno 1778, primum apud nos editas, quamvis perperam, ut reor, nostro poetæ adscribantur; varia de Q. Horatio antiquorum et recentiorum testimonia;

3o Notitiam literariam; Elenchum codicum MSS. ad quos adhuc exactus est Flaccus; item variarum editionum versionumque qualibet lingua scriptarum ;

4o Indicem universum, qui nomina, res et verba uno tenore descripta continebit; cujus laboris utilitatem, ne dicam, necessitatem, ita perspectam habeo, ut ipse, quanquam negotiis mille aliis distractus, ex optimis indicibus, alterna vice ad textum collatis, novum ex integro longe auctiorem et emendatiorem conficere voluerim ; nec profiteri dubito, nullum ex aliis in manu mihi fuisse (et fuerunt omnes), qui non erroribus scateret, seu male indicatis, seu omissis permultis vocibus, iisque interdum maxime necessariis. Quibus vitiis ne meus laboraret, verba ad unum omnia cum versibus egomet contuli; quæ apud Bentleium diversa in eodem versu occurrunt indigitavi; denique in hoc concinnando eam operam insumpsi, qua in nulla alia re majorem me unquam præstitisse confirmo. Si quid tamen humanitus acciderit, ignoveris, amice lector, meque non incuria saltem nec levitate lapsum memineris. Vale.

N. E. LEMAIRE.

PRÆFATIO.

EN tibi, lector benevole, prodit hujus agminis classici fere postremus ille Sarsinas, quem, si pro antiquitatis majestate ordo duceretur, chori principem habuisses, utique vero inter primos colendum, modo latinitatis ingenium æstimetur. Ipsas enim Musas, si latine loqui voluissent, non alio, nisi Plautino sermone loquuturas fuisse doctissimi veterum literatores censuerunt : Musas quidem, opinor, puellaris verecundiæ non satis memores, at comico lepore certe animatas. Hoc sensit mens dia Molieri, hoc Regnardi festivitas, hoc multi scenicæ rei haud spernendi artifices vel magistri.

Is vero errare vehementer mihi videbitur, qui loquacitatis derisoriæ tantum, cujusmodi laudem Plauto nonnulli facile concedunt, ut cæteras detrahant, fontem illius opera esse, neque eximie aut venuste cogitata dictaque eleganter inde quoque suppetere existimabit. Quam pravum sit tale judicium, hic e multis unus (ne te, lector, moremur) argumento erit locus, quem Molierus e penu Plautina deprompsit :

Un amant fait sa cour où s'attache son cœur ;

Il veut de tout le monde y gagner la faveur;

Et

pour n'avoir personne

à sa flamme contraire,

Jusqu'au chien du logis il s'efforce de plaire (1).

Les Femmes savantes, act. I, sc. 3.

Præterea, quantum ad Romanorum mores domesticos ususque civiles, nempe vitam populi interiorem ́ ́ pernoscendam studiosos Plautus adjuvet, quis nescit prudens istarum disciplinarum arbiter? adeo ut ejus comoedias, nisi oblectamenti causa legeris, tamen tanquam historicæ bibliothecæ grande supplementum ad manum habeas necesse fuerit?

Sed omissa commendatione, qua Plautus apud gnarures non eget (et apud alios quantula nostræ auctoritas!), de hujus editionis consilio et ratione pauca præmonere te, lector, haud supervacanea oratio

videtur.

tes,

Notitia Plautinorum operum id in primis obesse, quod multæ apud eum sermonis quotidiani locutiones ab figuris dicendi poeticis vel oratoriis recedenmulta romanæ plebi intellectu prompta, nobis paulo abstrusiora, utpote ad res ætate Catonis et Ennî vulgares pertinentia, fallerent legentem, vel impedirent, animadvertimus. Itaque nullum præteriimus locum, quin, si qua difficultas aut ellipsi popularibus loquelis tralatitia, aut joco verbis sententiave implicito, aut formula singulari, aut historia quadam recondita et allusione, offenderet, interpretationem, quantum in nobis esset, non sineremus desiderari, ut hæc editio maxime omnium fieret explanatoria; rati (1) Volt placere sese amicæ, volt mihi, volt pedisequæ,

Volt famulis, volt etiam ancillis, et quoque catulo meo
Subblanditur novos amator, se ut quom videat, gaudeat.
Asin. I, 3, 31.

scilicet, satis a superbioris critices vel temerariæ negligentiæ fastidiis vindicatum Sarsinatem fore, modo ad eum facilis cuique pateret accessus.

Jam nobis iter præmunierant celeberrimi philologi, inter quos principes eminent Gronovius et ætate, nisi doctrinæ fama prior, nostras Lambinus; quem, ut eruditione præstantissimum, sic ingenii acumine insignem, merito sane, et eo libentius sæpe laudabimus, quod eum multi præmonstratorem viæ et Sadouyov sequuti sunt, innominatum tamen.

Nos, si quid longa cum Plauto consuetudine intelligendis illius carminibus profecimus, hoc, quantulumcumque sit, tantorum virorum partis opibus addidimus, sive, quæ præterierunt, relectis, sive, in quibus labi illis humanitus acciderit, sicubi acciderit, nostra dubitatione subdita.

Neque dictionum modo exsecutioni, sed etiam expositioni rerum operam impendere animus fuit; quid mori populi auctoris ingenium concederet, quid latinum scenæ artificium a nostrate differret, quibus ludorum editoribus, quo histrionum genere choragioque histrionico, qua proscenii structura, quo caveæ consessu Plautus uteretur; ut, si quis has annotationes percurrerit, theatralis rei apud Romanos historiam delibaverit.

Quod ad scripturam attinet, fundus fuit textus recensendi editio Gronovio-Ernestina cum Bipontina Brunckii et cum Bothiana, necnon scripto codice bibliothecæ Reg. Parisinæ membranaceo no 5568 collata. Neque lucubrationibus præclarissimi Hermanni

a.

« PoprzedniaDalej »