PRÆFATIO. EN N tibi, lector benevole, prodit hujus agminis classici fere postremus ille Sarsinas, quem, si pro antiquitatis majestate ordo duceretur, chori principem habuisses, utique vero inter primos colendum , modo latinitatis ingenium æstimetur. Ipsas enim Musas, si latine loqui voluissent, non alio, nisi Plautino sermone loquuturas fuisse doctissimi veterum literatores censuerunt : Musas quidem, opinor, puellaris verecundiæ non satis memores, at comico lepore certe animatas. Hoc sensit mens dia Molieri, hoc Regnardi festivitas, hoc multi scenicæ rei haud spernendi artifices vel magistri. Is vero errare vehementer mihi videbitur, qui loquacitatis derisoriæ tantum, cujusmodi laudem Plauto nonnulli facile concedunt, ut cæteras detrahant, fontem illius opera esse, neque eximie aut venuste cogitata dictaque eleganter inde quoque suppetere existimabit. Quam pravim sit tale judicium, hic e multis unus (ne te, lector, moremur) argumento erit locus, quem Molierus e penu Plautina deprompsit : Un amant fait sa cour où s'attache son coeur; personne à sa flamme contraire, Et pour Jusqu'au chien du logis il s'efforce de plaire (1). Les Femmes savantes, act. I, sc. 3. Præterea, quantum ad Romanorum mores domesticos ususque civiles, nempe vitam populi interiorem pernoscendam studiosos Plautus adjuvet, quis nescit prudens istarum disciplinarum arbiter? adeo ut ejus comoedias, nisi oblectamenti causa legeris, tamen tanquam historicæ bibliothecæ grande supplementum ad manum habeas necesse fuerit ? Sed omissa commendatione, qua Plautus apud gnarures non eget (et apud alios quantula nostræ auctoritas!), de hujus editionis consilio et ratione pauca præmonere te, lector, haud supervacanea oratio videtur. Notitiæ Plautinorum operum id in primis obesse, quod multæ apud eum sermonis quotidiani locutiones ab figuris dicendi poeticis vel oratoriis recedentes, multa romanæ plebi intellectu prompta, nobis paulo abstrusiora, utpote ad res ætate Catonis et Ennî vulgares pertinentia , fallerent legentem, vel impedirent, animadvertimus. Itaque nullum præteriimus locum, quin , si qua difficultas aut ellipsi popularibus , loquelis tralatitia , aut joco verbis sententiave implicito, aut formula singulari, aut historia quadam recondita et allusione, offenderet, interpretationem, quantum in nobis esset, non sineremus desiderari, hæc editio maxime omnium fieret explanatoria ; rati (:) Volt placere sese amicæ, volt mibi, volt pedisequæ, Volt famulis, volt etiam ancillis , et quoque catulo meo ? ut Asin. I, 3, 31. 2 7 scilicet, satis a superbioris critices vel temerariæ negligentiæ fastidiis vindicatum Sarsinatem fore, modo ad eum facilis cuique pateret accessus. Jam nobis iter præmunierant celeberrimi philologi, inter quos principes eminent Gronovius et ætate, nisi doctrinæ fama prior, nostras Lambinus; quem, ut eruditione præstantissimum, sic ingenii acumine insignem, merito sane , et eo libentius sæpe laudabimus, quod eum multi præmonstratorem viæ et dodoxov sequuti sunt, innominatum tamen. Nos, si quid longa cum Plauto consuetudine intelligendis illius carminibus profecimus, hoc, quantulumcumque sit, tantorum virorum partis opibus addidimus, sive, quæ præterierunt, relectis, sive, in quibus labi illis humanitus acciderit, sicubi acciderit, nostra dubitatione subdita. Neque dictionum modo exsecutioni , sed etiam expositioni rerum operam impendere animus fuit; quid mori populi auctoris ingenium concederet, quid latinum scenæ artificium a nostrate differret, quibus ludorum editoribus, quo histrionum genere choragioque histrionico, qua proscenii structura, quo caveæ consessu Plautus uteretur; ut, si quis has annotationes percurrerit, theatralis rei apud Romanos historiam delibaverit. Quod ad scripturam attinet, fundus fuit textus recensendi editio Gronovio-Ernestina cum Bipontina Brunckii et cum Bothiana, necnon scripto codice bibliothecæ Reg. Parisinæ membranaceo no 5568 collata. Neque lucubrationibus præclarissimi Hermanni, a. et Cl. Bosschæ et Cl. Lindemanni aliorumque, qui singularias fabulas ediderunt, uti nos piguit. Plauti numeros, quos ipse profitetur innumeros, illustres apud novos grammatici gymnasium fecerunt sibi, in quo multum susceperunt intricati laboris, multo etiam magis divinandi libidine sibi indulserunt Quis autem in re tam obscura , tam incerta, certum aliquid et verum proferre se nunc posse confidat, quum scripti codices comoedias uno tractu, distinctione versuum nulla, quasi prosam orationem , insuper foede corrupto multis locis verborum habitu, vel interversa statione, reddiderint, quumque jam apud sequioris ævi Latinos de constituendo Plauti carmine nonnunquam ambigeretur (1)? Ars etenim versificandi, prisca illa ætate, nondum ita legibus Græcorum continebatur, quin pro lubitu identidem evagaretur liberius, et inconcinnos atque claudicantes foetus vel incuria , dum moram lituræ metuebat, vel imperitia , quia rudibus adhuc lingua et prosodia utebatur, ederet. Auctores non solum intra trimetros non steterunt, et omnis generis, omnis mensuræ versus in diverbio commiscuerunt, sed etiam quantitate syllabarum definienda et coagmentandis carminis partibus, modo nolentes, modo volentes, plus vice simplici peccarunt. Multa, etiam apud tragicos, erant orationi solutæ simillima, quorum carmen, nisi quum tibicen accessisset, intelligeretur. Quid comici, qui sermoni pro (1) Sisenna, laudante Rufino, ed. Putsch. pag. 271. piora docuere ? non solum vocalium hiatu concurrentium elisio fit aut non fit pro arbitrio scribentis, sed etiam per ecthlipsin (1), synæresin (2), diæresin (3), et sexcenta istiusmodi immutantur verba pronuntiando, ut metrum, non ad scripturam, sed ad vulgarem tum loquendi morem exigi debeat : qui quantum ab illa diversum ferretur, Cicero exemplum classicum suppeditabit. Nam quo tempore Crassus bellum adversus Parthos maturabat inauspicatum, et exercitum Brundisii imponebat, forte quidam in portu caricas Cauno advectas vendens clamitabat, ita profecto: cauneas; quæ vox, solemni tum literam u dicendi usu; sonabat cavneas, vel caFneas. Hanc in præsenti nemo attendit. Sed post eventum, ut fieri solet, recordati sunt Crassum tristi omine, si mens non læva fuisset, præmonitum futuræ cladis, quasi mercator, non cogitans, sed diis ducentibus, occinuisset ; caye ne eas. Plautinas quoque personas, eodem, quo ille caunearum venditor, modo verba contrahentes, vel rursus distendentes, si versus rhythmo suo fundantur, audias. Itaque illos refingere et orationem ex ingenio emendare audacius visum nobis est majusque viribus opus, præsertim quod magis emendantis solertiam ostenderet, quam textus integritatem præstaret. Itaque vulgatæ lectioni acquiescere sæpe, quam con (1) Ex. gr. pop’lus , arg'mentur, etc. p. populus , argumentum. |