Obrazy na stronie
PDF
ePub

21.

rum Ducis

moritur.

tiones sunt conclusae, ut ex sequentibus constabit. Instituti erant insulti nostrorum in muros Plescovienses sed irrito conatu. Sub tempus vero obsidionis Plescoviensis mortuus est Ioannes Prin- Moschoceps maior natu filius Magni Ducis Moschoviae eiusque mortis filius mavarios causas varii adferunt.. Aiunt nonnulli, parente opum ma- ior natu gnitudinem ac thesauros iactante, praetulisse eum Regis Stephani virtutem ac fortitudinem, quibus Moschoviam igne ferroque vastaret. Alii dicunt obstinacius eum exercitum a patre petiisse ut cum regiis copiis posset dimicare. Haec sive utraque sive alterutra causa iratus pater scipionem in caput eius impegit. Non multo post, sive ictus sive animi doloris vi in paroxismos epilepticos atque inde in febrim incidit eaque extinctus est. Quae res Magno Duci acerbissima accidit ex eo, quod Ioannes sine liberis decessisset et Theodorus, minor natu, mentis vitio ad regnum eiusque regimen ineptus censeretur.

Hanc vitam cum illa aeterna commutavit 18 Octobris Adrianus Adriani natione patria Antverpiensis, vir valde religiosus ac pius, qui Lovanii, antequam Societas haberet Collegium nostrorum curam per multos annos habuit et sancte vitam finivit ipso festo S. Lucae totius Academiae Lovaniensis humeris ad sepulturam datus. Libros, quos scripsit, recenset Petrus Ribadeneira in Catalogo Scriptorum Soc. Iesu.

22.

Adriani

Belgae

mors.

23.

Martyria:

Postquam Edmundus Campianus noster, qui superiori anno in Angliam missus erat 22 Julii proditione Georgii Elioti captus fuisset et post cum tali inscriptione galero apposita: Campianus Iesuita seditiosus, Londinum in- Edmundi ductus, postque praeterea bis equaleo tortus ad disputationem cum haereticis Campiani productus fuisset, cum illa conditione, ne ipse argumentum ullum faceret sed tantum ministris responderet et iterum tertio ultima Octobris atrocissime equaleo excarnificatus esset, tandem 1 Decembris martyrium subiit Londini. Erat is Londinensis, vir sanctus ac eruditus, qui complures annos summa cum laude tum Viennae, tum Pragae latinos de rebus Divinis sermones habuerat. Missus in Angliam docendo scribendoque rem Catholicam iuvit atque inter alia aureum illum libellum edidit, qui inscribitur: Rationes decem redditae Academicis. Inter tormenta equalei aliaque nihil: catholico sacerdote indignum in se admisit, sed ita tranquillo fuit ac iucundo animo, ut etiam. iocari liberet. Cum laxatos convulsosque artus commovere non posset se stratum humi elephantem, cum primum manibus panem complecti poterat, se simiam vocabat. Nimirum ad eos cruciatus non aliter se, quam fusis humi genibus intentaque suppllcatione muniebat, neque dolorem aliud, quam ingeminatum nomen Iesu leniebat. Non minore felicitate adversariis et in his Witaliero disputando quam lictoribus patiendo victis, perduellionis falso accusatus iniuria

24. Aexandri

damnatur et quamvis crimen ita diluisset, ut vulgo illud negarent in Campianum cadere posse, tamen audita sententia dictis Deo gratiis: Te Deum Laudamus, canere institit. Per compita traha raptatus cum esset, in ipso supplicii loco de illo S. Pauli: Spectaculum facti sumus Deo etc. dicere ingressum, hostes silere iusserunt. Ibi votis pro Reginae salute factis, se non pro intentatis sibi criminibus, sed pro catholicae fidei veritate mori testatus laqueo martyrii palmam adeptus est. Mortui caput a corpore ablatum, corpus distractum, nomen immortalitati consecratum est. A variis vita eius et martyrium falsissime descripta. Nec immerito. Inter omnes enim Societatis nostrae martyres, qui pro religione Catholica in Anglia occubuerunt, ille primus erat, ut interim plurima alia Dei dona, quae in eo elucebant non attingam.

Hac eadem die simili mortis supplicio martyrii coronam assecutus AleBrianti. xander Briantus sacerdos Britannus, qui ante suum obitum datis ad Patres Societatis literis et votis religiosis emissis se suaque omnia Deo in Societate nostra obtulerat.

25.

Gregorii

Hoc eodem anno Gregorius Fernandez et Gomezius Damarallius LusiFernan- tani, dum apud Malucam in India Orientali in portu Zaonsi confessiones exdez Go- cipiunt a Tais christianorum hostibus interfecti sunt. Vide Joannem Antonium maralii. Valtrinum in Annuis Indiae Orientalis.

mezii Da

26.

Rex Ste

e Castris

viensibus

Joanne

in castris

Cum iam omnia inter Moschum et Regem Nostrum ad conphanus cordiam spectarent, iamque ad pacem tractandam Janusium Nicolaum Zbarasium Ducem Palatinum Bratislaviensem nomine discedit, Regni Poloniae, Albertum Radivilum Ducem in Olika et Nieswis curiae Regis in Lituania Marsalcum nomine Mag. Ducatus Lituaniae et Michaëlem Haraburdam Scribam ac Regis Secretarium, Rex designasset; privatim re cum Joanne Zamoiscio Zamoscio communicata pacisque constituendae negotio illi commisso, ipse relicto. ex Castris cum aulico comitatu et omnibus fere voluntariis versus Livoniam et Lituaniam discessit 1 Decembris, relicto Zamoscio cum milite stipendiario, ut tam diu in Castris ad Plescoviam maneret, quamdiu pax non eoncluderetur. Interim Antonius Legati Possevinus cum legatis Polonicis supra nominatis et Moschoet Mosci viticis, qui erant: Dux Demetrius Petri Jeletski Praefectus Caniunt ob sinensis et Aulicus Magni Ducis, Romanus Basili Olpherius, pacem Praefectus Coselscensis Aulicus Magni Ducis, Mikita Basonka dam. filius Nicephori Vroscabinis Secretarius, Mosci, quem illi Notarium vocant, Zacharias Sniasena Vicenotarius convenit 13 Decembris pacisque tractationem aggressus est. Sed ea res ob ingentes difficultates intercedentes brevi tempore non potuit ex

27.

Polonici

conve

tractan

pediri. Agitata igitur per viginti aliquot sessiones ad 15 Januarii sequentis anni protracta est et ad optatum finem deducta.

Annus Domini 1582.

Claudio Aquaviva Praeposito Generali. Ioanne Parlo Campano Provinciali,
Stanislao Grodicio Missionis Cracovien. Superiore,

1.

Pax con

Mosco.

Postquam Magni Ducis Moscoviae legati, ad pacem transigendam missi, advertissent circa obsidionem Plescoviensem class cum non ita res fluere, uti optabant. ac ne summam quidem cum aliarum rerum fere omnium, tum frigoris difficultatem ab obsessa Plescovia Polonos revocasse, laborante egregie Antonio Possevino et apud Polonicos Moscovitosque legatos magna libertate in pacem incumbente, tandem 15 bains mensis ita pax conclusa est. Ut Magnus Dux Moscoviae universa Livonia, quae in eius potestate erat, discederet, Rex vero Poloniae Vielicolucum. Zavolociam, Nevelam, aliaque ab hoste capta excepto Polocensi ac Velissensi tractu) restitueret. ut utrinque captivi redderentur, ut tormenta bellica illa repeterentur, quae erant utrinque illata in praesidia, iis relictis, quae in arcibus fuissent, dum caperentur. His igitur conditionibus decennalis pax confecta fuit. Legati iureiurando statim ea firmarunt, de Principum iuramento, ut maiores Legati exigendi sacramenti causa primum a Rege ad Moscum, inde a Mosco ad Regem ablegarentur, constitutum. Atque ita post tertium annum gravissimo bello finis impositus.

Gregorius XIII Pont. Max. prima Februarii huius anni institutum Societatis, privilegia et constitutiones confirmavit et eos omnes, qui peracto noviciatu tria vota emiserint tametsi simplicia, vere et proprie Religiosos esse declaravit.

Paulo Boxae, cum Vilnam a Superioribus evocatus esset, successit in Cracoviensi Missione Stanislaus Groditius hoc eodem mense et simul Gasparo Czarnkovitano apud Thomam Plazam S. Stephani parochum morabantur consuetisque Societatis muniis non sine fructn occupabantur.

2. Confirmatio Socie

tatis In

stituti.

3. Stanislaus Groditius succedit

Paulo Boxae.

4.

Recepta

Pace cum Moscis transacta Joannes Zamoscius obsidionem Plescoviensem solvit 6 Februarii et deinde 24 eiusdem Derpato Livonia

a milite (quo cum exercitu iverat) ac reliqua Livonia receptis, arces nostro. vicissim Mosco restituit, quae illi erant ereptae, tuncque primum

5. Possevini

Mosco

6.

dissensio

thenorum

Catholico.

oblatus.

exercitum dimisit.

Antonius Possevinus cum pace constituta inter Regem Republicae de Reignumque Poloniae et Magnum Ducem Moscoviae ad eundem gione cum Ducem Moscuam venisset, totus erat in eo, ut paterna Romani colloquia. Pontificis admonitio, qua Magnum Ducem religionem catholicam, quam antiqui Graeci Patres tantopere adamaverant, ut susciperet, hortatus erat, locum haberet. Institutum igitur erat Et liber triplex cum Magno Duce publicum de religione Colloquium, num Ru- unum 21 Februarii, 23 eiusdem secundum, tertium denique in 4 Martii erat reiectum, ante quam diem simul nempe 3 Martis rumque publice Antonius Magno Duci in scripto porrexerat capita, quibus Graeci et Rutheni a Latinis in rebus fidei dissenserunt postquam ab Ecclesia Catholica Graeci defecere. Et quidem istorum Colloquiorum non is erat successus, qui optabatur, scrupulus tamen iniectus est multis Moscis et quaedam dubitatio, quaenam sit vera religio, id vero potissimum accidit 4 Martii 7. tali occasione. Constituerat Magnus Dux Antonium in sua temtemplum pla inducere praetextu quidem conspiciendae pietatis et cultus, ticum de- quem Mosci sacris imaginibus exhibere solent, revera autem,, a Moscis ut ex hac visitatione Antonii aliqua authoritas et ritibus graePossevi- cis et schismaticorum sacerdotum eorumque Metropolitani exi

Dum ad

Schisma

ducitur

nus.

stimationi accederet. Subodoratus rem Antonius publice imprimis Magno Duci per interpretem significat se nullo modo velle interesse vel sacro vel precibus eius sacerdotum, quousque enim inter nos de fidei negotio non conveniat et quousque tuus Magne Dux Metropolita non confirmetur ab eo, cui Christus dixit: ConQuomodo firma fratres tuos, nempe a Vicario Christi et S. Petri succesnaret cum sore, Romano Pontifice, non possumus interesse istis eorum

id decli

suis?

actionibus. Interea tamen dum proceres Mosci Antonium ad templum deducerent, ipso Magno Duce sequente, sensim inde se libere tum cum suis subduxit Antonius. Tum Princeps media in platea cum omnibus aulicis subsistens, manuque caput fricans, ambigens quod ageret, tandem Senatores remittit Antonio dicentes: eum quidem descendisse illique gratiam suam ostendere voluisse, verumenimvero, cum eam nollet admittere, inte

8.

Moschi se

grum ei relinqui, ut in palatium ad solitum conclave ascenderet. Itaque vitata ab Antonio ea tempestate et manus Metropolitae deosculatione, quam princeps optaverat et variis aliis, quae illi in eo templo accidere potuissent, ubi conclave ascendit Antonius ex pectore plena reliquiarum cruce deprompta, cum suis omnibus, qui erant quindecim alta voce genibus flexis hymnum: Te Deum laudamus recitavit. Id cum nobiles Antonium prosecuti perquirerent, quid esset? cognovissent autem ab eo gratias solos esse Deo actas, quod Christianam veram fidem cum suis constanter Christiaac publice defendisset, mirifice affecti sunt, ut non solum obmu- nos arbitescerent, verum etiam expallescerent. Hanc enim a teneris annis Mosci opinionem imbuerunt, sese ut solos veros Christianos existiment, reliquos licet Catholicos immundos, haereticos aut errantes putent.

veros

trantur.

Rex Rigae

ti collegia

Recepta a Moscho Livonia Rex Stephanus Vilna Rigam 9. (quae praecipua Livoniae civitas est) ire constituens, praemo- et Dorpanuerat Petrum Scargam, ut se Vilna in Livoniam comitaretur, disponit. quod in animo haberet religionem catholicam, illo in loco penitus sublatam, restituere et eum in finem Collegia Societatis erigere. Venit itaque Rigam 12 Martii ac in prima cum senatoribus suis consultatione, quae 15 eiusdem mensis habita fuit de fundando Episcopatu Vendensi, de Collegiis Rigae et Derpati erigendis, de parochiis praeterea Catholicis per Livoniam constituendis, conclusum fuit, ipsis etiam Senatoribus Lituanis haereticis, qui aderant, non solum non contradicentibus sed etiam vehementer approbantibus. Cum vero rex de adventu Possevini, qui ex Moscovia redibat sub hoc tempus Rigensis commorationis intellexisset, bidui itinere obviam illi suos currus misit, Rigamque appropinquanti eiusdem iussu nobilitas universa obviam processit, ut cum Mosci Legatus, qui Romam cum Possevino honorifice ibat, tum vero ipsi Rigenses haeretici intelligerent, quanti a Rege fierent Pontificis Maximi legati. Valde vero commode dum consultationes supra allatae de religione Catholica in Livonia restituenda et promovenda fierent, Antonius Possevinus venerat. Optime enim Regem animatum inveniens magis ac magis promovebat in piis propositis ad effectum deducendis. Brevi igitur

10.

Idem Rex

Possevi

num Ri

gam ve

nientem

suscipit.

« PoprzedniaDalej »