Obrazy na stronie
PDF
ePub

Virtutes iterum dividuntur in theologicas et morales: illæ immediate respiciunt Deum et quæ sunt Dei; istæ autem respiciunt directe hominum mores.

2. Virtutes theologicæ tres sunt ex Apostolo: fides, spes, charitas, tria hæc 1: fidem nostram movet Deus ut auctoritas est, quæ nec falli nec fallere potest; spem nostram movet Deus uti nostra suprema beatitudo; charitatem uti bonum in se summum.

Virtutes autem morales duplicis sunt generis: nam si perficiant intellectum, seu hominem in cognitione veri, dicuntur intellectuales. Porro virtus intellectualis, si conducit ad consideranda prima principia, dicitur intelligentia; si conducit ad considerandas ipsorum principiorum conclusiones, dicitur scientia; si conducit ad considerandas altissimas causas, dicitur sapientia. Si vero virtutes morales perficiant actus voluntatis, ideoque humanos mores, ad quatuor reduci possunt, spectatis humanis officiis, ad prudentiam, justitiam, temperantiam et fortitudinem 2. Quæ propterea cardinales vocantur; tum quia super iisdem tanquam porta super cardine suo tota hominis vita verti debet; tum quia ipsæ aliarum virtutum veluti matres et cardines sunt; et in illis, dicente d. Gregorio, tota boni operisstructura consurgit 3: 1) in iis tota fundatur vita hominis; nam per temperantiam homo moderatur affectus in se ipso: per justitiam, moderatur actiones erga alios (si erga Deum, religio dicitur; si erga homines, diversa nomina refert, quæ justitie filiæ nuncupantur): per prudentiam omnia hæc secundum rectum ordinem disponit: demum per fortitudinem fit aptus ad superanda quæ occurrunt obstacula *; 2) in iis ceteræ virtutes continentur et totius bonitatis structura sunt; cum per istas jam benemoratus homo habeatur, ut nihil amplius in eo desideretur in ordine moris.

Non omnes virtutes sunt ejusdem dignitatis; nam aliæ aliis nobilius habent objectum : sic inter Theologicas eminet charitas, quæ est omnium complementum. Inter intellectuales eminet sapientia, quia altissima scrutatur. Inter morales præeminet religio, cum magis ad Deum accedat, nempe in quantum operatur ea, quæ directe et immediate ordinantur in honorem divinum 5 : de qua in præsentiarum (A).

11, Corinth. x. Virtutes etiam infusæ dicuntur: et sunt quæ a Deo nobis infunduntur vel quoad modum tantum, si illæ per actuum frequentiam etiam naturaliter acquiri possunt, uti sunt virtutes humanæ; vel quoad entitatem, si per nos naturaliter acquiri nequeant, sed sunt ordinis supernaturalis, uti virtutes Theologica.

2 S. Thomas, 1, 2, q. 57, a. 2. Prudentia licet sit virtus inteilectualis-moralis, quia et mentem perficit in veritatis speculatione, et voluntatem dirigit in boni prosecutione; communiter tamen inter morales virtutes adnumeratur, quia opus et praxim potissimum respicit.

3 Moralium, I. 11, c. 36.

4 S. Thomas, De Virt. card., a. 1. 5 D. Thomas, 2, 2, q. 81, a. 6.

[blocks in formation]

3. Q. 2. Quid est Religio?

R. Religionis nomen a religando ducit d. Augustinus: quia nempe hæc virtus cum Deo nos ligat, eique plane devincit 1. Triplici autem sensu nomen Religionis accipi solet: 1) pro societate hominum. Deo cultum exhibentium, et sic dicitur Religio catholica; 2) pro cœtu quorundam, qui per observantiam Consiliorum Evangelii sub certa regula ab Ecclesia approbata Deo specialiter inserviunt, et sic dicitur, v. g., Religio s. Dominici; 3) pro virtute quæ hominem inclinat ad Deum colendum, ut in præsentiarum accipitur. Ea autem a d. Thoma definitur: Virtus moralis hominem inclinans ad exhibendum cultum Deo debitum tanquam omnium Creatori et Domino 2. Dicitur: 1. Virtus; nam habitus, qui ad cultum Deo exhibendum inclinat, honestus est et laudabilis, ideo ad virtutem pertinet.

2. Moralis, non supernaturalis nec theologica; nam Religio per se spectata neque in divina revelatione fundatur, neque habet Deum. pro objecto immediato; sed fundatur in ipsa ratione naturali, cujus lumen satis est ad cognoscendum et Deum existere, et omnia ab ipso pendere, et cuncta illi subjecta esse debere, cum reverentia. Unde Religio recte dicitur virtus moralis; quia in Dei cultu dirigendo ac fovendo tota occupatur: unde patet eam perficere mores.

3. Ad exhibendum cultum Deo, ut innotescat Religionem versari circa eos actus, quibus Dei cultus exercetur. Dicitur autem Deo; nam per Religionem licet etiam Sancti colantur, adhuc ipse colitur Deus in Sanctis, quibus sanctitatem communicavit. Quo sensu Apostolus: soli Deo honor et gloria 3.

4. Debitum tanquam omnium creatori et Domino: in quo quidem consistit ratio hujus cultus; illud enim Religionis est proprium Deum contemplari uti rerum omnium ac totius existentiæ nostræ principium et dominum, cujus nutu regimur, et in cujus ditione cuncta nostra sunt posita.

4. Q. 3. Quid est Religionis objectum?

R. Objectum materiale Religionis sunt actus omnes qui valent significare divinam excellentiam nostramque submissionem; nam objectum materiale alicujus rei est illud circa quod ipsa immediate versatur; atqui Religio versatur circa actus quibus debitus Deo honor et cultus exhiberi potest: qui porro actus plurimi sunt, v. g. oratio, adoratio, votum, juramentum, etc. (nos de præcipuis agemus). Objectum vero formale est moltiplex: nam possum canere divinas laudes vel quia hoc acceptum est Deo, vel propter ejus infinitam sanctitatem vel ad gratias agendas pro beneficiis, etc. Sane qnid est objectum formale alicujus rei est speciale illud motivum, propter quod quis objectum materiale prosequitur.

1 De vera Rel., c. v. 22, 2, q. 81, a. 2.

31, Tim. 1.

5. Ex his patet etiam quid sit cultus Deo debitus: est complexio illorum actuum, quibus infinitam Dei excellentiam testamur, eidemque famulatum exhibemus. Quare hæc cultui inhæreant necesse est: 1) testimonium excellentiæ illius, qui colitur; 2) submissio illius, qui colit: nempe cultus est honor cum submissione.

Duplex autem cultus distinguitur: internus unus, qui intus in animo perficitur, uti sunt actus interni devotionis ac cordis oratio; externus alter, qui interno addit externam corporis habitudinem, ut est genuflexió, cantus, etc. Quæ divisio ex eo deducitur, quod homo sicuti constat anima et corpore; ita animo et corpore Deum suum colere tenetur (B).

DISPUTATIO PRIMA

DE RELIGIONIS ACTIBUS.

CAPUT PRIMUM

DE DEVOTIONE ET ORATIONE.

6. Q. 1. Quis est devotio?

R. A verbo devovere devotionem deduxit Angelus: devoti dicuntur qui seipsos quodam modo Deo devovent, ut ei se totaliter subdant 1. Definitur autem devotio: voluntas prompte faciendi quæcunque pertinet ad Dei famulatum. Dicitur: 1) voluntas, quia non magis ipsa volendi facultas indicatur, quam ejusdem actus et exercitium; 2) prompte; ea enim est indoles sinceræ devotionis, ut animum faciat alacrem et expeditum in omnibus, quæ sunt ad Deum, juxta illud: paratum cor meum, Deus, paratum cor meum 2; 3) faciendi etc.; nam probatio amoris exhibitio est operis. Ex his deducitur:

a) Licet vera devotio plerumque adjunctam habeat interiorem quandam animi lætitiam; non tamen effectus iste ad devotionis naturam ita pertinet, ut sine illa devotio stare nequeat. Animi promptitudo etiam cum summa sensuum ariditate consistit, ut patet exemplo ipsius Christi, qui cœpit pavere et tædere 3. Sic plures Sancti in summa ariditate fuerunt, ita Deo permittente, vel ad eos in humilitate conservandos, vel ad ipsorum fidem firmandam.

b) Errant qui contendunt, devotionem pertinere tantum ad monachos, moniales et ecclesiasticos, quasi promptitudo in Dei famu

1 2, 2, q. 82, a. 1.

2 Ps. XXXVI.

Marc. xiv. Devotio in simplicibus et mulieribus magis abundare solet; quia qui scientia et ingenio præditus est, nimis confidens da se ipso, non totaliter se subdit Deo. Si tamen scientiam et quamcumque aliam perfectionem homo perfecte subdat, ex hoc ipso devotio augeretur, ait Angelicus, 2, 2, q, 82, a. 3.

latu non sit etiam sæcularis hominis. Et ideo fortiter redarguendi qui devotos irrident, atque de imprudentia accusant confessarios devotionem suis pœnitentibus suadentes, quasi nempe studium et alacritas sit tantum ponenda in iis quæ sunt mundi 1.

7. Finis devotionis in eo situs est, ut anima facilius possit pervenire ad illam perfectionem, quam sic Christus commendat: estote... perfecti sicut et Pater vester cœlestis perfectus est 2.

8. Q. 2. Quid est christiana perfectio et an omnes obliget?

R. Ad 1: Christiana perfectio est consecutio nostri ultimi finis, inchoative in hac vita per gratiam, complete in altera per gloriam; res enim quælibet dicitur in genere suo perfecta, quando finem ad quem facta est, consequitur. Jam vero quisnam est, ex christianæ Religionis dictamine, ultimus noster finis? Deus ipse; qui ergo Deum amat, perfectus est: qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo 3. Hinc charitas vocatur vinculum perfectionis 4.

R. Ad 2: Dupliciter potest attendi perfectio; vel prout tantum excludit quod est charitati contrarium, et est solum peccatum mortale: quo sensu omnibus perfectio est de necessitate salutis; quia secus nemo salvari potest. Vel prout etiam excludit quæ impediunt, quominus affectus totaliter dirigantur in Deum (quantum vitæ imfirmitas patitur): et hoc sensu obligat eos solum, qui se totos Deo manciparunt in aliquo peculiaris perfectionis statu; non vero ceteros, quasi nempe ea necessaria sit ad salutem, nam etiam sine illa charitas esse potest 5 (C).

9. Q. 3. Quid sentiendum est de quibusdam exterioritatibus, quas aliquando videre est in devotis ?

R. Vel exterioritates hujusmodi respiciunt actiones communes et ordinarias, quæ nempe non indicant, nisi pietatem communem et ordinariam, qualem habere omnes christiani deberent: uti sunt Sacramentorum frequentia, modestia in habitu et gressu, peccati odium, Ecclesiæ reverentia, obsequium erga Altaris ministros, studiosa præceptorum Dei et Ecclesiæ observantia, etc. Vel tales exterioritates respiciunt actiones particulares atque extraordinarias, quæ indicant pietatem particularem et extraordinariam, uti sunt ciliciorum usus, jejunia specialia, singultus in Ecclesia, etc.

Si 1, exterioritates illæ permittendæ sunt, imo commendandæ et fortiter injungendæ; de his enim Christus Dominus ait: videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cœlis est 6. De his sic Philoteam alloquebatur Salesius: Filotea, fate professione apertamente di voler essere divota, e non vergognatevi delle azioni comuni, e che sono a proposito per condurci all' amor di Dio; confessate ar

Ségur,

1 V. Il Cattolico, Giornale religioso. Lugano, vol. v, art. Il bigottismo. Risposte brevi e familiari alle objezioni più diffuse contro la Religione, §§ 5, 39, 54; liber propagandus, legendus. Rodriguez, Scaramelli, etc.

2 Matth. v.

3 1, Jo. IV.

5 S. Thomas, 2, 2, q. 184, a. 2.

4 Col. 11.

6 Matth. v.

ditamente, che voi procurate dt meditare, che voi vorreste piuttosto morire che peccar mortalmente, che voi volete frequentare i Sacramenti, seguire i consigli di colui che vi guida.

[ocr errors]

Si 2, tunc si illæ exterioritates particulares et extraordinariæ in publico contingunt, plerumque prohibendæ sunt; tum quia animam exponunt periculo vanitatis propriæ; tum quia spiritum Domini absque ulla causa subjiciunt profanorum irrisionibus. Hæc sunt opera illa, de quibus dixit Christus: nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua... intra in cubiculum tuum, et, clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito. Si vero contingant in privato, neque noceant corporis sanitati nec officiis propriis (quod maxime attendendum), nihil prohibet quominus concedantur ad devotionem fovendam. At si nocent, ut si caput aggravent, prohiberi debent; siquidem anima fieret minus apta ad ordinaria pietatis ac status exercitia.

10. Q. 4. Quid est oratio?

R. Oratio late sumpta est elevatio mentis ad Deum, seu quivis pius animi affectus in Deum. In sensu vero stricto est quoddam veluti mentis nostræ colloquium cum Deo, in quo rei alicujus obtinendæ desiderium eidem patefacimus eamque flagitamus.

Communiter autem oratio cum Damasceno solet definiri: petitio decentium a Deo. Dicitur: 1) petitio decentium, id est eorum quæ honesta sunt, quæque non dedecet neque homines a Deo petere, neque Deum hominibus elargiri; 2) a Deo, tum ut pateat orationem verum esse Religionis actum, quatenus homo per eam Deo reverentiam exhibet, in quantum scilicet ei se subjicit, et profitetur orando se eo indigere sicut auctore suorum bonorum 2; tum ut ostendatur orationem, proprie loquendo, soli Deo faciendam esse quamvis enim ea dirigatur etiam ad Sanctos, semper tamen directe tendit in Deum, a quo solo quod per Sanctos Dei amicos petimus, consecuturos nos esse speramus.

11. Q. 5. An oratio sit necessaria ad salutem?

R, Nullum est dubium, quin oratio adultis sit necessaria de Jure divino ad salutem: illud enim de Jure divino adultis necessarium est ad salutem, quod in Scripturis tum a Christo tum ab Apostolis uti tale præcipitur; atqui ita est de oratione. Oportet semper orare et nunquam deficere: vigilate et orate, ut non intretis in tentationem, ait Christus 3. Sine intermissione orate: volo viros orare in omni loco... similiter et mulieres, ait Apostolus. Adde populorum consensum: vel apud idolorum cultores opinio semper fuit, Divinitatem esse invocandam tum ad mala propulsanda, tum ad felicem rerum suc

1 Matth. vi. V. Castelvetere, Dirett., n. 3, 1. xi, c. 27; Liguori, Homo Apost., append. 1, n. 27. Sales, Filotea ecc. Bouix, De Jure Regularium, pars 1a.

2 S. Thomas, 2, 2, q. 83, a. 3.

3 Luc. XVI et xxiv.

41, Tess. v; et 1, Tim. n. Ferraris; V. Oratio.

« PoprzedniaDalej »