Obrazy na stronie
PDF
ePub

detur quasi tacita approbatio mali operis, cujus gratia talia aguntur. Cui Dei honor et Religionis zelus cordi est, tunc plorat in cubiculo, non autem per plateas hilaris discurrit. Bibant ali mortiferas voluptates; sed quisque cordatus illud potius Psalmi LI debet usurpare: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine...; quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.

Q. 6. An liceat pecunia, hortationibus, etc., concurrere ad publica monumenta erigenda talibus qui eorum auctoritate et ingenio abusi sunt ad aliorum jura pessumdanda et usurpanda? vel ob sacrilega tentamina et impia opera sunt tantum famosi?

R. Negative per se; nam quid hoc est aliud, nisi facto nostro pu blice et palam eorum principiis subscribere, eorumque iniqua molimina probare? Neque dicant se id tantum probare quod boni egerunt; si enim patratum ab illis malum superabundat. et palam ob eorum usurpationes vel impietates maxime extollantur, intentio nostra neque aufert publicum scandalum, neque mutat opus jam publice determinatum. Neque addant, se id etiam intendere, hominis ingenium admirari, non vero facta personalia dijudicare. Si hoc esset admittendum, vel ipsi Lucifero peringens monumentum erigi posset, qui omnes homines doctrina et scientia antecellit. Sed potius magis vituperandi sunt, cum peregrinis fuerint dotibus male usi: Noi abbominiamo quello stupido feticismo alla gentilesca, il quale adora ciecamente i pregi che vengono all'uomo dalla natura, senza alcun riguardo morale all'uso che quegli seppe farne; quando pure solo da questo può la ve race laude umana originarsi. La persona che certo non si foggiò il temperamento dell'animo e la qualità dell'ingegno, non merita di es serne lodata più di quello che meriti la rosa che non dipinse essa le sue foglie, od il giglio che non si profumò esso di tanta soavità il proprio calice L'Autore solo e il Dator supremo di quei doni ne me. rita laude ed ammirazione; e l'uomo che ne abusò ad opera d'ini quità (come la rosa ed il giglio non possan far dei loro), non può me. ritare altro che bias mo e biasimo tanto maggiore, quanto che furono più pellegrini i pregi, e furono più immani le nequizie, e più univer. sali le calamità, di cui quelli divennero strumenti. Civiltà Cattolica, ser. 4a, t. 11.

(T) Pag. 717.

[ocr errors]

1063. Quoad propositiones a S. Sede damnatas, notamus:

1. Quamvis omnis propositio damnata falsa sit, non tamen semper hæc nota adjicitur expresse, nisi aliqua ad sit peculiaris circumstantia. Præsertim cum proprie falsitatis nota usurpari soleat ordina rie ad designandam illam quæ adversatur alicui facto, cujus rei exemplum habemus in propositione 4 Jansenii damnata ab Innocentio X: Semipelagiani admittebant prævenientis gratiæ interioris necessitatem, et in hoc erant hæretici, quod vellent eam talem esse cui posset humana voluntas resistere vel obtemperare. Quæ quidem propositio proscripta est uti falsa et hæretica: nempe falsa quoad factum seu partem histo ricam; hæretica quoad jus seu partem doctrinalem.

2. Aliquando propositiones a RR. Pontificibus damnantur singillatim, si sua cuique propositioni specialis tribuatur nota; aliquando vero damnantur in globo, et est quando singulis propositionibus singularis censura non assignatur; sed omnes generatim reprobantur. Hoc non facit ad substantiam, si unus et alius modus a legitima au

ctoritate procedat. Les condamnations générales sont utilement pratiquées dans l'Église, pour donner comme un premier coup aux er reurs naissantes, et souvent même le dernier, suivant l'exigence de cas et le degré d'obstination, qu'on trouve dans les esprits. Ita Bossuet in Opere Second écrit sur le livre de Fénelon.

3. Sunt qui de facili inducuntur ad reprobandas cunctas opiniones, quæ aliquam similitudinem habent cum propositionibus damnatis, inepte putantes eas ita generaliter proscribi, ut nullam patiantur exceptionem vel interpretationem. Quod est contra naturam propositionum damnatarum; juxta enim Doctorum consensum non sunt clausis oculis rejiciendæ omnes opiniones, nis: expresse aut virtualiter in proscriptis contineantur. Ceterum regulariter propositiones damnatæ intelligendæ sunt, ut jacent, et in sensu rigoroso, ab auctoribus illaum intento; præterquamquod quædam opiniones damnatæ sunt, quia nimis generaliter loquebantur, et ideo non sunt extendendæ ad omnes casus particulares, qui propter aliquam momentosam circumstantiam ab illis distinguuntur. (Liguori, Opus Mor., l. 1, n. 760.)

4. Omnes propositiones a Pontificibus damnatæ, licet non omnes sint hæreticæ, sed aliæ temerariæ, aliæ scandalosæ, etc., tamen accedente Pontificis definitione, tenendum est de fide, quod illæ propositiones vere mereantur illam erroris notam, quam Pontifex inurit; et ideo esset quidem hæreticus, qui easdem tanquam veras et licitas sequeretur, aut propugnaret, ut bene ait Viva in Quæst. prop. damn. Non tamen hæreticus esset, si propositiones damnatas in globo sejungeret, contenderetque notam hæresis his aut illis non applicari; cum ideo non vere censuraret Ecclesiæ hac de re judicium; nam fidei catholicæ stricte sumptæ non adversaretur, cum singulæ propositiones non ut hæ reticæ sint damnatæ Attamen illius conditio non ideo melior esset; rebellis enim erga Ecclesiam, et reus peccati mortalis semper fieret. (Liguori, Opus Mor., l. 1, n. 104.)

Ita Pius Papa IX 80 propositiones damnavit in celeberrimo Syllabo edito una cum catholica Encyclica Quanta cura 8 dec. 1865. Cum illæ sint quidem singillatim commemoratæ, sed nonnisi in globo reprobatæ, esto quod possit adhuc defendi, sine errore in fide, quod una vel altera propositio non mereatur hanc vel illam specialem censuram; at certum omnino est, quod utique omnes illæ propositiones aliquam merentur notam; adeo ut qui catholico nomine adhuc gloriatur, teneatur illas et omnes et singulas reprobare, proscribere, damnare. Itaque (ait Pontifex e cathedra loquens) omnes et singulas pravas opiniones ac doctrinas singillatim hisce literis commemoratas, auctoritate Nostra Apostolica reprobamus, proscribimus atque damnamus easque ab omnibus catholicæ Ecclesiæ filiis veluti reprobatas, proscriptas atque damnatas omnino haberi volumus et mandamus. V. Sordi, Il Sillabo di S. S. Pio Papa IX esposto in forma di catechismo. Falconi, Il Sillabo pontificio, ossia confutazione degli errori in esso con· dannati. Roma. Pio IX e gli errori moderni, per Fr. Lodovico di Castelpiano. Velletri, 1865. - Keller, Encycle du 8 dec. 1864, et les principes des 1789 ou l'Eglise, l'Etat et la Liberté. Paris, 1865. Lib. IV ad Append. 26 plures notantur damnatæ propositiones.

FINIS LIBRI SECUNDI.

[ocr errors]

CAP. I. De dominii natura

Scholium. Communismus
Corollarium. Radicalismus, Socialismus et Fourierismus sea
Systema Phalansterianum.

CAP. II. De dominii objecto, subjecto, ac modis illud acqui

rendi et amittendi

Art. 1. De dominio infidelium et peccatorum, parvulorum
et amentium, Ecclesiæ et ecclesiasticorum.

Art. 2. De dominio filiorumfamilias, de patria potestate et
uxorum bonis.

.

DISSERTATIO I. De occupatione, accessione et traditione.
CAP. I. De occupatione.

CAP. II. De accessione et traditione
DISSERTATIO II. De bæreditate. .

CAP. I. De hæreditate testamentaria .

[ocr errors]

Art. 1. De testamenti forma et hæredis institutione
Art. 2. De testatore, de legitima et hærede ..

Art. 3. De hæreditatis aperitione, renuntiatione, divisione
et collatione . .

Corollarium. De legatis, substitutionibus, executore testa-
mentario et testamenti caducitate .

CAP. II. De hæreditate ab intestato et hæreditate jacente.

DISSERTATIO III. De præscriptione.

DISSERTATIO IV. De obligationibus et contractibus.

CAP. I. De obligationibus generatim.

Art. 1. De contractibus in genere.

§ 1. Necessaria ad validitatem contractuum

2. De contractuum effectibus et interpretatione

Art. 2. De quasi-contractu, de delicto ac quasi-delicto

CAP. II. De variis obligationum speciebus .

Art. unicus. De obligationum probatione, effectibus et extin-

ctione

CAP. III. De contractibus in specie

Art. 1. De emptione et venditione
Corollarium. De venditione ad creditum, crediti, per proxe
netas, sub regressu, de contractu mohatra, de monopolio,
de venditione sub hasta ac permutatione .
Art. 2. De locatione et conductione, de censu (costituzione
di rendita) et vitalitio

Art. 3. De emphyteusi, pignore, hypotheca, cambio et trans-
actione.

Art. 4. De contractu societatis, bonorum communione, et
contractu trino.

Art. 5. De mutuo (prestito di consumazione) et usura
§ unicus. Tituli, vi quorum licet supra sortem exigere
Art. 6. De donatione et promissione

Art. 7. De deposito, sequestro, fidejussione, commodato, pre-

cario et mandato

Art. 8. De contractibus aleatoriis

DISPUTATIO ALTERA. De servitutibus

CAP. I. De servitutibus prædialibus

[ocr errors]

CAP. II. De servitutibus personalibus, id est de usu, usufru-

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

TRACTATUS SEPTIMUS.

DE RESTITUTIONE.

[ocr errors]
[blocks in formation]

TRACTATUS OCTAVUS.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »