detur quasi tacita approbatio mali operis, cujus gratia talia aguntur. Cui Dei honor et Religionis zelus cordi est, tunc plorat in cubiculo, non autem per plateas hilaris discurrit. Bibant ali mortiferas voluptates; sed quisque cordatus illud potius Psalmi LI debet usurpare: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine...; quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate. Q. 6. An liceat pecunia, hortationibus, etc., concurrere ad publica monumenta erigenda talibus qui eorum auctoritate et ingenio abusi sunt ad aliorum jura pessumdanda et usurpanda? vel ob sacrilega tentamina et impia opera sunt tantum famosi? R. Negative per se; nam quid hoc est aliud, nisi facto nostro pu blice et palam eorum principiis subscribere, eorumque iniqua molimina probare? Neque dicant se id tantum probare quod boni egerunt; si enim patratum ab illis malum superabundat. et palam ob eorum usurpationes vel impietates maxime extollantur, intentio nostra neque aufert publicum scandalum, neque mutat opus jam publice determinatum. Neque addant, se id etiam intendere, hominis ingenium admirari, non vero facta personalia dijudicare. Si hoc esset admittendum, vel ipsi Lucifero peringens monumentum erigi posset, qui omnes homines doctrina et scientia antecellit. Sed potius magis vituperandi sunt, cum peregrinis fuerint dotibus male usi: Noi abbominiamo quello stupido feticismo alla gentilesca, il quale adora ciecamente i pregi che vengono all'uomo dalla natura, senza alcun riguardo morale all'uso che quegli seppe farne; quando pure solo da questo può la ve race laude umana originarsi. La persona che certo non si foggiò il temperamento dell'animo e la qualità dell'ingegno, non merita di es serne lodata più di quello che meriti la rosa che non dipinse essa le sue foglie, od il giglio che non si profumò esso di tanta soavità il proprio calice L'Autore solo e il Dator supremo di quei doni ne me. rita laude ed ammirazione; e l'uomo che ne abusò ad opera d'ini quità (come la rosa ed il giglio non possan far dei loro), non può me. ritare altro che bias mo e biasimo tanto maggiore, quanto che furono più pellegrini i pregi, e furono più immani le nequizie, e più univer. sali le calamità, di cui quelli divennero strumenti. Civiltà Cattolica, ser. 4a, t. 11. (T) Pag. 717. 1063. Quoad propositiones a S. Sede damnatas, notamus: 1. Quamvis omnis propositio damnata falsa sit, non tamen semper hæc nota adjicitur expresse, nisi aliqua ad sit peculiaris circumstantia. Præsertim cum proprie falsitatis nota usurpari soleat ordina rie ad designandam illam quæ adversatur alicui facto, cujus rei exemplum habemus in propositione 4 Jansenii damnata ab Innocentio X: Semipelagiani admittebant prævenientis gratiæ interioris necessitatem, et in hoc erant hæretici, quod vellent eam talem esse cui posset humana voluntas resistere vel obtemperare. Quæ quidem propositio proscripta est uti falsa et hæretica: nempe falsa quoad factum seu partem histo ricam; hæretica quoad jus seu partem doctrinalem. 2. Aliquando propositiones a RR. Pontificibus damnantur singillatim, si sua cuique propositioni specialis tribuatur nota; aliquando vero damnantur in globo, et est quando singulis propositionibus singularis censura non assignatur; sed omnes generatim reprobantur. Hoc non facit ad substantiam, si unus et alius modus a legitima au ctoritate procedat. « Les condamnations générales sont utilement pratiquées dans l'Église, pour donner comme un premier coup aux er reurs naissantes, et souvent même le dernier, suivant l'exigence de cas et le degré d'obstination, qu'on trouve dans les esprits. • Ita Bossuet in Opere Second écrit sur le livre de Fénelon. 3. Sunt qui de facili inducuntur ad reprobandas cunctas opiniones, quæ aliquam similitudinem habent cum propositionibus damnatis, inepte putantes eas ita generaliter proscribi, ut nullam patiantur exceptionem vel interpretationem. Quod est contra naturam propositionum damnatarum; juxta enim Doctorum consensum non sunt clausis oculis rejiciendæ omnes opiniones, nisi expresse aut virtualiter in proscriptis contineantur. Ceterum regulariter propositiones dampatæ intelligendæ sunt, ut jacent, et in sensu rigoroso, ab auctoribus illazum intento; præterquam quod quædam opiniones damnatæ sunt, quia nimis generaliter loquebantur, et ideo non sunt extendendæ ad omnes casus particulares, qui propter aliquam momentosam circumstantiam ab illis distinguuntur. (Liguori, Opus Mor., I. III, n. 760.) 4. Omnes propositiones a Pontificibus damnalæ, licet non omnes sint hæreticæ, sed aliæ temerariæ, aliæ scandalosæ, etc., tamen accedente Pontificis definitione, tenendum est de fide, quod illæ propositiones vere mereantur illam erroris notam, quam Pontifex inurii; et ideo es. set quidem hæreticus, qui easdem tanquam veras et licitas sequere. tur, aut propugnaret, ui bene ait Viva in Quæst. prop. damn. Non tamen hæreticus esset, si propositiones damnatas in globo sejungeret, contenderetque notam hæresis his aut illis non applicari; cum ideo non vere censuraret Ecclesiæ hac de re judicium; nam fidei catholicæ stricte sumptæ non adversaretur, cum singulæ propositiones non ut hæreticæ sint damaatæ. Attamen illius conditio non ideo melior esset; rebellis enim erga Ecclesiam, et reus peccati mortalis semper fieret. (Liguori, Opus Mor., 1. i, n. 104.) Ita Pius Papa IX 80 propositiones damnavit in celeberrimo Syllabo edito una cum catholica Encyclica Quanta cura 8 dec. 1865. Cum illæ sint quidem singillatim commemoratæ, sed nonnisi in globo reprobatæ, esto quod possit adhuc defendi, sine errore in fide, quod una vel al. tera propositio non mereatur hanc vel illam specialem censuram; at certum omnino est, quod utique omnes illæ propositiones aliquam merentur notam; adeo ut qui catholico nomine adhuc gloriatur, te. nealur illas et omnes et singulas reprobare, proscribere, damnare. Itaque (ait Pontifex e cathedra loquens) omnes et singulas pravas opi. niones ac doctrinas singillatim hisce literis commemoratas, auctoritate Nostra Apostolica reprobamus, proscribimus atque damnamus easque ab omnibus catholicee Ecclesiæ filiis veluti reprobata:, proscriptas atque damnatas omnino haberi volumus et mandamus. - V. Sordi, Il 11 Sillabo di S. S. Pio Papa IX esposto in forma di catechismo. – Fal coni, Il Sillabo pontificio, ossia confutazione degli errori in esso con. damnati. Roma. Pio IX e gli errori moderni, per Fr. Lodovico di Castelpiano. Velletri, 1865. – Keller, Encycle du 8 dec. 1864, et les . , principes des 1789 ou l'Eglise, l'État et la Liberté. Paris, 1865. Lib. iv ad Append. 26 plures notantur damnatæ propositiones. TRACTATUS QUINTUS. DE VIRTUTE RELIGIONIS. DISPUTATIO PREAMBULA. De virtutibus, ac de Religionis natura et actibus DISPUTATIO I. De Religionis actibus CAP. I. De devotione et oratione. Art. unicus. De meditatione, contemplatione et oratione $ unicus. De Oratione Dominica et Jaculatoria, et Horis ca- nonicis . N. 1. De tempore, loco, ordine, forma et modo recitationis. CAP. II. De adoratione et voto. Art. 1. De voti divisione ac requisitis Art. 2. De voti obligatione et interpretatione CAP. III. De juramento. Pag. D 19 Art. 3. De voti extinctione CAP. IV. De sanctificatione Festorum Art. 1. De natura et vi hujus præcepti. Art. 2. De operibus quæ diebus festis vetantur, et de causis CAP. II. De variis obligationum speciebus Scholium. Communismus CAP. II. De dominii objecto, subjecto, ac modis illud acqui- Art. 1. De dominio infidelium et peccatorum, parvulorum Art. 2. De dominio filiorumfamilias, de patria potestate et DISSERTATIO I. De occupatione, accessione et traditione. CAP. II. De accessione et traditione DISSERTATIO II. De hæreditate. CAP. I. De hæreditate testamentaria . Art. 1. De testamenti forma et hæredis institutione Art. 2. De testatore, de legitima et hærede Art. 3. De hæreditatis aperitione, renuntiatione, divisione Corollarium. De legatis, substitutionibus, executore testa- mentario et testamenti caducitate . CAP. II. De hæreditate ab intestato et hæreditate jacente. DISSERTATIO III. De præscriptione. DISSERTATIO IV. De obligationibus et contractibus. CAP. I. De obligationibus generatim. Art. 1. De contractibus in genere. § 1. Necessaria ad validitatem contractuum CAP. III. De contractibus in specie Art. 1. De emptione et venditione Corollarium. De venditione ad creditum, crediti, per proxe- netas, sub regressu, de contractu mohatra, de monopolio, de venditione sub hasta ac permutatione TRACTATUS SEPTIMUS. DE RESTITUTIONE. DISPUTATIO I. De restitutione in genere CAP. I. De subjecto restitutionis Art. 1. De eo qui ad restitutionem tenetur 1. De eo qui culpabiliter damnum infert immediate Scholium. De fraudatoribus tributorum ac gabellarum § 2. De eo qui culpabiliter damnum infert mediate N. 1. De mandante seu jubente et consulente N. 2. De consentiente, palpone, receptatore et participante N. 3. De muto, non obstante et non manifestante Art. 2. De eo cui restitutio facienda est, de restitutionis or- CAP. II. De causis a restitutionis obligatione excusantibus 3. De vitæ, pudicitia, honoris et bonorum aggressione Art. 2. De stupro et adulterio Art. 1. De læsione et reparatione famæ 508 Art. 2. De modo quo læditur et reparatur honor Scholium. De secreti manifestatione, et libello infamatorio CAP. I. De præcipuis justitiæ filiabus Art. 1. De pietate, observantia, obedientia et veracitate Art. 2. De gratitudine, benevolentia, amicitia, liberalitate, affabilitate, urbanitate et comitate CAP. II. De ceteris virtutibus cardinalibus Art. unicus. De prudentia, fortitudine et temperantia § unicus. De modestia, humilitate, studiositate, eutrapelia, ornatu, simplicitate et castitate conjugali, viduali et vir- CAP. I. De fidei nomine, natura ac divisione ib. |