Obrazy na stronie
PDF
ePub

(R) Pag. 709.

10531. Q. 1. Ad quid corporis tegumenta?

[ocr errors]

R. Corporis tegumenta (ait Stapf, § 296) fuerunt adhibita: 1) ut illæ corporis partes oculis subducerentur, in quibus prava concupiscentia præcipue ferocire, et ex quarum intuitu libido etiam in aliis excitari solet; 2) ut perniciosus influxus aeris aliaruinque casuum magis arceretur et mitigaretur; 3) ad distinctionem utriusque sexus, id quod honestas ipsa et natura urgere videtur, et in veteri Testamento Deuter. xxi. Quanquam d. Thomas (2, 2, q. 169, a. 2), ait id in Deuteronomio ideo fuisse specialiter graviterque prohibitum, quia gentiles tali mutatione habitus utebantur ad idololatria superstitionem: et tale præceptum utpote cæremoniale cessasse, tanto magis quia et periculum idololatriæ cessavit. Ideo hoc dijudicandum est ex circumstantiis quæ talem usum comitantur. Sub quo respectu, etsi per se non videatur graviter increpandus mos, quo nempe mulieres (idem de viris) larvatæ incedunt cum veste etiam virili ad choreas ducendas (vulgo ballo maschere); non ita tamen res innocens est in praxi: nam præter quam quod de facili tactus habeantur impudici (ad invicem) ad sexus diversitatem dignoscendam, si prudens confessarius interroget, aperte dignoscet, eas mortaliter deliquisse, et non tantum ob malas cogitationes quibus consensum dedere, et inhonesta verba prolata; sed etiam ob id quod sine scrupulo festa violaverint, laborando nempe, ut vestes pro dictis choreis pararent: et debita contraxerint supra vires, quæ solvere est impossibile. Quare hæc omnia removenda sunt, ut id valeat tolerari. V. Franco, Delle veglie ed amoreggiamenti nelle campagne. Modena, 1862.

Accedit distinctio status et conditionis externæ, quam unusquisque in humana societate tenet. Hinc Angelicus (2, 2, q. 169, a. 1): Illi qui in dignitate constituuntur vel etiam ministri altaris, pretiosioribus vestibus quam ceteri induuntur; non propter sui gloriam, sed ad signifi candam excellentiam sui ministerii vel cultus divini: et ideo in eis non est vitiosum. Quod valet, data proportione, de ceteris. Adde: hic etiam decor et pulcritudo corporis intendi potest, in quantum talem placendi studium rectæ rationi haud adversatur. Si permettono alle fanciulle più ornamenti, affinchè possano desiderare lecitamente di piacere a molti, benchè ciò sia per guadagnarne un solo a un legittimo matrimonio. Sales, Filotea, 1. 111, c. 25.

[ocr errors]

1055. Q. 2. Quid observandum in condemnandis ornamentis ac novis moribus in christianis?

[ocr errors]

R. Nel condannare gli ornamenti e le mode indecenti un Parroco, un Predicatore, un Confessore debbe evitare di comprendere nella sua censura, e riprensioni le mode che non hanno nulla di contrario colla modestia; ma hanno solo l'inconveniente di essere nuove. È questo uno scoglio, contro cui i preti ancor giovani o poco istruiti non si guardano sempre sufficientemente. Gousset.

Una donna mondana venne a consultare monsignor La Motte, sull'uso del rosso (belletto) esponendogli quante inquietudini eccitassero nella sua anima le diverse decisioni de' casisti. Io v'intendo, madama, dissele monsignore: gli uni ve lo interdicono assolutamente, ed eglino il credo, sembrano molto severi; gli altri ve lo permettono, e voi, come è giusto, li trovate molto rilassati. Per me che amo si conservi il giu

sto mezzo, vi consento di usarlo da una parte sola del volto. ▾ scolo: La divozione riconciliata collo spirito, t. II, c 4.)

1056. Q. 3. Quid de luxu maxime ætatis nostræ?

(Opu.

R. Quoad luxum ad rem faciunt hæc verba Stapf (§ 298): « Etas nostra de insano vestimentorum luxu et splendore justissime reprehenditur. Vesana æmulatio, qua homines tum ejusdem, tum diversæ conditionis vestimentorum ornatu semet mutuo assequi aut antecellere conantur, adeo omnium animos corripuit, ut tota fere Europa motu celerrimo et cum communi omnium vertigine circa eundem semper vanitatis axem rotetur. Et quod pessimum, hoc vanitatis studium parvulis jam cum ipso lacte nutricis instillari solet. Effectus hujus inordinati luxus, sub omni consideratione, perquam dolendi sunt; nam, ut paucos tantum commemorem, animus taliter fascinatus officia altiora, et ipsum denique vitæ præsentis finem negligit; cumque media honeste ad tot expensas haud sufficiant, tum virginalis pudicitia, tum ipsa fides conjugalis venales fiunt omnique flagitiorum generi latissima porta aperitur. Denuo ad experientiam Pastorum provoco, an non una cum ingravescente luxu vestium etiam luxuria et luctuosa morum corruptio ingravescere soleant! V. Pensieri di una dama sopra il moderno vestire; - Cesar, Orazioni sul vestire disonesto; Roberti, Sul lusso; Muzzarelli, Della vanità e del lusso del vestir moderno; Felix, Conferenze; Conf. 6a, anno 1857; La moda, appello alle giovini donne cristiane, di Maria Di Genlleles Roma, 1868 Taparelli, Saggio di diritto ecc., n. 754, luxum definit: l'eccessivo dispendio fatto per ostentazione nei mezzi di decente conservazione. Et n. 757: I Say (nel 1 volume della sua Economia politica ai capi 4 e 5) fa delle belle osservazioni parlando delle spese utili e delle inutili; e stabilisce quattro canoni economici che ben possono entrare, parlandosi di economia, in un trattato di morale. Le spese meglio intese, dic' egli, sono:

[ocr errors]

1) Quelle che soddisfanno bisogni reali, ch'egli riduce alla sussistenza, sanità, beneficenza. Perciò più comodi e meno splendore, più biancheria e meno trine, più cibo e meno salse, più abiti e meno ricami, ospizi più vasti e meno pomposi, strade buone e non lussureggianti, pochi palazzi, ma case pulite, ecc.; 2) le spese durevoli ed in merci di buona qualità. I pranzi, i fuochi, i giuochi sprecano in un momento dei capitali da cui potrebbe trarsi stabile utilità; le merci cattive esigono per molti capi le stesse spese che le migliori; 3) le spese fatte in comune; di qui l'economia delle comunità religiose, civili, militari: un solo cuoco e un sol fuoco può preparar i cibi per venti persone come per quattro o sei; 4) finalmente, le spese fatte sotto le norme della probità, della morale: le contrarie finiscono ordinariamente colla rovina cosi dei popoli come dei privati. V. Gerdil, Sul lusso; Martinel, Soluzione di gran ploblemi Probl. III, c. 40; Civiltà Catt., ser. 3. t. 11: Le due economie, eterodossa e cristiana. 1057. Novum seandali genus: In segno di vittoria Satana ha ricollocato le sue statue ne'giardini, ne'passeggi, sulle piazze delle grandi città, per tutta Europa; e ficcatosi fin ne'domestici penetrali delle famiglie, ne ha bandite le immagini del Verbo incarnato e stituite le sue. Non v'è Cristo in casa (esclamava un eloquente predi catore, Felix); non v'è più Cristo pendente dalle pareti; non v'è più Cristo manifestantesi nei costumi. E che! voi avete sottocchi i ritratti de' vostri grandi uomini; le vostre case s' adornano di statue e quadri profani! Che dico: voi tenete esposti alla vista dei vostri figliuoli e all'ammirazione della gente di casa gli Amori del paganesimo, le Ve

768

LIB. II. TRACT. VIII. neri del paganesimo, gli A pollini del paganesimo; si, tutti i vituperii del paganesimo trovano posto nella casa de'cristiani ; e sotto quel tetto, che accoglie tanti umani eroi e pagane divinità, non v'ha più un cantuccio per l'immagine di Gesù Cristo, che lo stesso Tiberio non ricusava di ammettere coi suoi déi nel Panteon di Roma 9 , Gaume, Ori. gine ed errori dello spiritismo.

Huc facit quod habet idem Felix: « Leibniz ha detto in qualche luogo delle sue opere: Un Europeo scellerato è più scellerato di un selvaggio, poichè si perfeziona nel male. E noi possiamo aggiungere: ed è anche più formidabile, conciossiacchè moltiplica col suo genio la sua potenza di nuocere, ed arma la sua barbarie di tutte le forze della civilizzazione. »

(S) Pag. 715.

1058. Cooperatio : dubia quoad cooperationem quotidie sunt ad manus, sed explicatu dificillima. Quoad plura habentur declarationes S. Sedis a nobis refertas Lib. 1, nn. 343 et 613, et præcipue Lib. iv Append. ubi agitur de regnorum usurpatione. Tunc nulla difficultas; sed alia non pauca adhuc tradita sunt disputationi TheologorumNostrum sensum aperient in adeo salebrosa quæstione et quotidianæ praxis, sequentia, præter jam disputata, in textu.

1059. Consilium petendum: nempe quoties agatur de re gravi et publica, præstat ut nemo nedum hac de re marte suo expediat, si largitur tempus; sed fideles adeant sacerdotes , qui sunt magistri in Israel; sacerdotes suam a Parochis mutuent vocem; Parochi ab Epi. scopis quid agendum sit, exquirent. Episcopi autem omnes id ipsum sentienies normam tempestive præscribant, oraculum etiam Pontificium exquirentes, si opus; tunc regulam habebimus uniformem, subitam, opportunam, firmam ac tutam. Quod ideo magis præstat observare, quia nec semper nec de facili doctrinam generalim traditam ad casus particulares applicare valemus; el nonnunquam res lot circumstantiis vestita est, ut ipsa nequeat licite in praxim deduci, etsi speculative loquendo non videatur posse damnari; quia nempe vel non satis scandalum, quod timetur, reparatur, vel de publico Ecclesiæ bono agitur, cui aliler provideri nequit, et ita porro.

1040. Regulæ generales : ut absque culpa alicui iniquiler agenti cooperemus; necesse est:

1. Ut nostra cooperatio non sit ad rem intrinsece malam, uti esset malum intrinsecum idolis sacriScare, blasphemare, veram pietatem irridere (quod neque ad vitandam mortem agere liceret). Sed ut sit ad rem in se indifferentem, adeo ut ipsa actio valeat etiam ad bonum finem referri.

2. Ut rem istam indifferentem non ponamus intentione mala ; sed tantum quia externa vi, ac gravi respective necessitate coacti: uti es. set armarii claves dare expoliatori, qui alioquin vult portas exscin. dere; chartas, documenta et similia tradere ei, qui nobis fortior ea per apertam yim capere contendit; vel si non tradere expresse, cere (ut ait Gobbat) claves pendent seu jacent in tali loco; si vultis rupere, ipsi videte ; non ego resistam, quia non possum. Item solvere injustum tributum, et taxam, cum publicanus paratus est illam violenter exigere: tunc enim hæc cedimus, non ideo ut gravi peccato furis cooperemus, sed ut ipsi nos ab ejus injusta vexatione liberemus : ideo coope

ratio nostra non esset nisi materialis; neque enim peccat viator, qui latroni marsupium tribuit gravi metu compulsus.

3. Ut materialis nostra cooperatio non sit aliis scandalo, quasi nempe putent nos ex animo ad actionem illam concurrere. Quousque scandalum non amovetur, cooperatio est graviter prohibita; amovetur autem, v. g., contra coactionem iniquam protestando, illam ægre exterius ferendo, ei quoad potest resistendo, et alia similia plus minus externé agendo pro circumstiantiarum aut personarum varietate. Neque ideo sumus a nobis ipsis dissentientes, postea dando quod prius negavimus: negamus ac resistimus primo, ne videamur iniquiter agentibus lubenti animo connivere, et ita scandalum a fidelibus amovetur; damus ultimo, quia non possumus ullo modo retinere, atque ad ma jora damna evitanda. Hinc etsi velimus ab omni culpa absolvere, v. g., qui externa lætitiæ signa præbent pro aliquo reprobato opere faces noctu incendendo; vexilla pandendo; domum ornando; campanas aut instrumenta musica pulsando; adhortationes hac de re ab operariis prælo subjiciendo vel vulgando vel affigendo, gestando signa pecu. liaria ac mali operis distinctiva, etc., etc.; ideo quia secus mali multa eis revera graviter minantur; non sunt certo excusandi qui talia præ. stant subito, non repugnantes, nulloque periculo imminenti, neque remoto scandalo: quod scandalum esset certe majoris damni, si illud tribuerent ecclesiastici viri.

[ocr errors]

4. Ut possimus cooperari damno proximi, requiritur, ut damnum quod timemus nobis, sit ordinis superioris: v. g., cum fur minatur tibi auferre bona tua, nisi coopereris ut ille surripiat bona alterius, non potes furto cooperari. Secus esset si illi non cooperando ad sur. ripienda illa bona, tu subiturus esses vitæ aut famæ dispendium; quia tunc cum in extrema sis constitutus necessitate, tenetur proximus ad permittendam tibi illam cooperationem in suorum bonorum jacturam, utpote ordinis inferioris, ne tu vita aut fama pericliteris. Liguori, Ho. Apost., tract. Iv, n. 32.

Sporer, Tract. v in_ quintum præceptum Decalogi plura disputat ad praxim nostram: Ipsa ratio (habet) famulatus seu servitii est sufficiens causa, ut excusentur famuli et ancillæ; item filiifamilias et uno verbo subditi, si jussu dominorum aut Prælatorum faciant opera ex se indifferentia et remote tantum ad peccatum se habentia (non item propinque et proxime ad peccatum ordinata). Ut esset: 1) si famulus jussu heri usurarii pecuniam ad usuram dandam numeret, deferat ac recipiat tantummodo, in librum referendo: absque alia mala intentione vel complacentia ad peccatum; 2) si famuli et ancillæ, seu coqui et coquæ dominis jejunium violaturis coenam et carnes coquant vel ministrent; quia hæc actio natura sua non ordinatur ad peccatum, sed solum ad substantiam actus commestionis spectantis ad nutrimentum dominorum, quod famuli et ancillæ impedire non tenentur, sed funguntur suo officio sicut aliis diebus; 3) si famulus jussu domini, quem scit ire ad adulterandum, sternat equum, ipsum mere comitetur mereque expectet, more solito ante fores servitii causa (id est non ut custodiat, securum vel animosiorem ad peccatum reddat; tunc enim peccaret). Item si fœmina cum qua dominus peccaturus est, in domum admittat, facem præferat, lectum sternat, cibum vel potum ministret. Item si ancilla heram suam meretricem ornet et similia. › 1061. Quæstiones practica: pro modo exempli:

Q. 1. Quid si quis a Capitulo absens mihi mandet, ut ejus nomine suffragium feram pro Titio certe indigno ?

R. Non possum mandatum acceptare et votum ad ejus mentem tri

buere; esset enim illius peccato cooperare. Aliter est si indignitas non ita certa sit, sed agatur de majori vel minori dignitate in aliorum concursu; cum hæc ab omnibus non uno modo apprehendatur. Et ideo tunc mandans supponitur habere justas rationes in judicio suo ferendo.

Q. 2. Mævius alioquin juvenis pius, vocatus ad sonos edendos in domo Livii, ubi inhoneste instituuntur choreæ, quærit a Pancratio suo confessario, un id possit tuta conscientia?

R. Si Mævius sine gravi damno potest a sono in tali domo abstinere, debet abstinere; quia etsi (ex quo sit vir pius) ejus sonus supponatur non esse per se directivus chorearum inhonestarum, et ipsum in earum aspectu haud turpiter delectari; adhuc tamen (cum quilibet ex lege charitatis teneatur, quantum in se est, malum proximi avertere) vi ejusdem legis tenetur se a prædicta domo retrahere, ne per sonos a se editos aliorum impudicitiis cooperetur. Si vero prudenter timeat grave damnum sibi imminere, v. g., si gravem inde injuriam aut vitæ læsionem timeret (quod tamen raro contingit), in hoc singulari prorsus casu, ille potest tuta conscientia sonos in dicta Livii doma edere; cum ex una parte choreæ ex aliorum tantum malitia turpes evadant, ex altera nemo teneatur in magno proprii damni periculo aliorum peccata ex charitate impedire. Suarez, Palaus, Giribaldus. Sunt tamen qui id nullimode permittunt, quia sonus nimium influit, et intimius incendit ad choreas inhonestas.

Q. 3. An christiani vel catholici apud turcas vel hæreticos bellantes contra christianos vel catholicos, licite remigent, fodiant, sarcinam et arma devehant, propugnacula adificent, etc.?

R. Affermative, quia ex una parte magna necessitas et gravissimus metus verberum et mortis eos cogit: ex altera parte cooperatio non adeo propinqua est, sine qua nihilominus damnum inferendum est: ita probabiliter Sanchez, Suarez, Layman contra aliquos, qui negant, quia non licet opem ferre iis qui alios injuste occidere nituntur. Quod si captivi talia auxilia negantes, illos magno periculo eripere possent vel victoriam ipsis causare, omnino ex charitate videntur obligari ad bonum commune Reipublicæ christianæ vel Ecclesiæ anteponendum propriæ vitæ. Item excusantur, si inferant damna christianis in rebus externis auferendo, destruendo, comburendo simili metu mortis coacti; quia tunc sunt in extrema necessitate ad tuendam vitam, et domini non debent esse inviti rationabiliter; sed potius ex charitate consentire. At vero minime excusantur mortis etiam metu actu pugnantes, contra insontes christianos vel catholicos, eos occidentes, mutilantes tormenta explodentes, applicantes ignem navibus, etc.; quia hæc sunt intrinsece mala, nec illis ullo modo patrocinari potest consensus ipso rum innocentium.

Q. 4. Quid si rex ob bellum injustum præcipiat publicas preces?

R. Tenet Lessius, metu gravis damni, licitum esse intendendo orare non pro victoria causæ injustæ, sed pro successu felici justæ causæ. Attamen non ita facile scandalum auferri potest; videtur enim publica deceptio, et abusus apertus Sacrorum. Ceterum cum publicas preces indicere sit suprema auctoritatis ecclesiasticæ (non sæcularis), privatus nemo neque clericus neque Parochus, eas proprio marte indicere debet, inaniter tergiversando. V. Lib. 1, n. 613.

1062. Q. 5. An liceat interesse spectaculis quibus invasiones, usurpationes et similia celebrantur ?

R. Nisi adsit ratio officii vel alterius gravis causæ, et tunc amoto scandalo, id dedecere videtur, maxime quoad ecclesiasticos; nam vi

« PoprzedniaDalej »