Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

B. Ad 2: Quod attinet ad socordiam et negligentiam, quæ discendi laborem refugit, adolescentes sciant: 1) gravi se culpa inquinare, si a parentibus ad studia missi ætatem studiis aptissimam in ludis nugisque vel quod pejus, in morum depravatione terant; 2) sine vitio esse non posse ipsam temporis jacturam; cum tempus, dicente Seneca, sit thesaurus, cujus unius avaritia honesta est; 3) futurum esse ut se aliquando poeniteant, sed frustra et irreparabiliter .

S04. Q. 5. Quid de eutrapelia, ornatu et simplicitate?

R. Ad : Eutrapelia est virtus omnium jucundissima, quippe quæ tota in amanitate versatur, temperans videlicet jocos et ludos secundum rectam rationem 2: animum enim cum aliqua jucunditate, et liberali joci festivitate relaxare debemus aliquando, ut ad majora vitæ officia promptior fiat atque paratior. Sed cum facile omnino sit in jocis et festivitatibus recta rationis violari præcepta, requiritur iccirco virtus aliqua, quæ modum iis valeat accomodare: hoc facit eutrapelia.

R. Ad 2: Ornatus atque simplicitas est virtus, quæ externum corporis cultum ad decoris et honestatis regulas moderatur ac regit. Videmus sæpe illud in humanæ vitæ consuetudine vitium, quo aliqui vestitu obsoletiore, corpore inculto et horrido, aspectu foedo, barbaræ potius et belluinæ naturæ formam præseferunt, quam mores civili societati idoneos. Alii ex adverso ita nitidi et compti conspiciuntur, ut dignitati naturæ obliti turpem animi mollitiem luxu foemineo diffluentem insani amasiunculi expromant. Ornatus porro et simplicitas vitia hæc extinguit, et medium inter utrumque sapienter docet.

Quia tamen hac in re facilius per excessum, quam per defectum in adolescentibus præsertim peccatur, tria iccirco iisdem præcepta tradit s. Thomas: 1) ne cultum nitidiorem affectent, quam ferat status et dignitatis conditio; 2) ne exquisitas et effoeminatas in cultu delicias sectentur; 3) ne temporis nimium ac diligentiæ in id conferant, quod ad corporis cultum pertinet: Vorrei che le persone divote fossero le più pulite e le meno ambiziose, ait Salesius 3. 805. Q. 6. Quid castitas et quotuplex?

R. Castitas, quæ veneream delectationem temperat, triplex est: conjugalis, vidualis et virginalis. Prima abstinet a voluptatibus carnis illicitis, et utitur moderate licitis in matrimonio. Hæc est de præcepto a conjugibus servanda: Omnis autem fornicator aut immundus... non habet hæreditatem in Regno Christi et Dei, ait Apostolus. Secunda post solutum matrimonium abstinet in posterum ab omni etiam licita voluptate: est de consilio ex eodem Apostolo 6; nam adhuc liberum est novum inire matrimonium. Tertia ab omnibus tam licitis quam illicitis venereis delectationibus perpetuo abstinet, carnisque integritatem semper servat. Qui peccarunt mente contra castitatem, virginitatem per poenitentiam recuperant; non tamen qui carnis integritatem culpabiliter (v. g. per fornicationem, vel pollutionem volun

1 Mirum in modum ad inflammandos adolescentum animos in scientiarum studia loquitur s. Pagina (Eccl. vi): fili a juventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam: quasi is qui arat et seminat, accede ad eam, et sustine bonos fructus illius. Quam sententiam expendens d. Hieronymus sic Nepotianum suum hortabatur: senectus eorum, qui adolescentiam suam honestis artibus instruxerunt, et in lege Domini meditati sunt, ætate fit doctior, usu tritior, processu temporis sapientior et veterum studiorum dulcissimos fructus metit.

A græco eu bene, et trepò se vertere, ex facili nempe et eleganti sermonis copia et flexibilitate. Vide Stapf, § 313. Regulæ servandæ vide de ludo. Filotea, p. 3a, c. 25, 28 ecc. V. Častelvetere, Direttorio ecc., c. iv, p. 11. 4 Plura de castitate Stapf, $$ 299 et seqq. 5 Eph. v. 6 11, Cor. VII. — V. Sales, Filotea, c. XL: Avvisi per le vedove.

-

tariam) amiserunt, quæ de facto non amplius recuperatur, etiam remisso peccato, nempe quoad laureolam virginibus in cœlo præparatam 1.

806. Q. 7. Quomodo definitur virginitas, et an bona sit?

R. Ad 1: Virginitas recte definitur: firma voluntas perpetuo abstinendi ab omnibus venereis voluptatibus. Dicitur firma voluntas, ut indicemus nos hic non definire virginitatem materialem, quæ consistit in quadam carnis integritate; sed moralem, qua in animo sita est et in ejus proposito. Ex quo patet differentia virginitatis a castitate; nam ista esse potest etiam in conjugatis et poenitentibus; non autem illa. Et ideo propositum servandæ integritatis usque ad tempus nuptiarum non est virtus virginitatis, sed castitatis.

R. Ad 2: Virginitatem esse rem valde bonam in se, licitam et laudabilem, tenent omnes catholici adversus Lutherum. Et merito: nam nihil sub consilio cadere potest in Scripturis, quod non sit in se bonum, licitum et laudabile; atque virginitas in Scripturis sub consilio cadit: De virginibus præceptum Domini non habeo, inquit Apostolus 2; consilium autem do; et postea: Solutus es ab uxore? Noli quærere uxorem: Iterum: Dico non nuptis et viduis: bonum est illis, si sic permaneant. Idipsum probatur exemplo Christi, B. M. Virginis multorumque Sanctorum, qui virginitatem secuti sunt. Vel ipsas barbaras gentes consentientes habemus; virginitas enim semper in honore habita fuit apud Indos, Peruvianos, Mexicanos, etc. 3. Hinc Nazianzenus sic extollit eam:

Salve, virginitas, divino tradita dono,

Mater inoffensæ vitæ, bona maxima furdens,
Christi pars, et spiritibus sociata supernis!

807. Q. 8. An virginitas melior sit quam matrimonium ?

R. Elvidius ac Jovinianus contra quos scripsit s. Hieronymus, docebant statum virginitatis nullimode meliorem statu matrimonii: Protestantes moderni huic doctrinæ subscripserunt. At facillime refutantur vix consulendo Paulum, qui controversiam expresse sic definivit: Qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit; et qui non jungit, melius facit...; beatior erit, si sic permanserit secundum meum consilium: puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam. Hinc Tridentinum: Si quis dixerit statum conjugalem anteponendum esse statui virginitatis vel cælibatus, et non esse meli s ac beatius manere in virginitate aut cælibatu quam jungi matrimonio, anathema sit 5. Qui error confoditur etiam a Pio IX Literis Apostolicis Multiplices, 10 junii 1851. Ratio suffragatur: matrimonium ex se convenit homini secundum par

1 S. Thomas, 2, 2, q. 132. Atque hinc sequitur, quod quæ virgo manet, citra miraculum possit esse mater; si nimirum omnino invita constuprata concipiat et pariat. Aliter esset, si virginitas sumatur non pro speciali virtute morali, ut hic; sed simpliciter pro integritate carnis seu membrorum generationi inserventium. Tournely. 21, Cor. VII. V. Balmes, Il Protestantismo paragonato al Cattolicismo, c. XXVI. V. Scotti, Teoremi, p. 2a, t. vi, § 3. — L'Amico Cattolico, vol. xi. S. Joannes Chrysostomus, De virginitate. D. Ambrosius, 1. m De virginitate. 41, Cor. vii. V. Bouvier, Instit. Theol., hic.

[ocr errors]

* Sess. XXIV, c. 10. — V. Liguori, Selva di materie predicabili. Discorso alle zitelle. La forza di un libretto. Del celibato: Dei diversi stati che le donzelle possono abbracciare, e principalmente del celibato, del motivo di applicarvisi e del modo di vivervi santamente anche in mezzo alla società. Candela, Del bene della santa verginità, discorsi XIV. Lupello, Tractatus de castitate. Paris. 1859. Frassinetti, Manuale pratico del Parroco novello, n. 413. It. vide Lib. 1, dicenda de cœlibatu.

tem inferiorem, qua similis est brutis; virginitas autem convenit ei secundum partem superiorem, qua similis est Angelis. Illud, ut ita dicam, in terris conversatur, et de terra pascitur; ista in cœlis habet sedem, et tota quæ sursum sunt, sapit. Unde pulcre d. Bernardus: nuptiæ terram replent, virginitas paradisum; et in paradiso virgines sunt qui propius sequuntur Agnum quocumque tieri, candidiores nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, saphiro pulcriores.

Hæc tamen accipienda sunt de ipso statu virginitatis pro Deo electo: 1) de ipso statu virginitatis, quo sensu statui matrimonii præstat; nam licet matrimonium in actu gratiam producat, si tamen consideretur in suo statu permanente, certe virginitate est inferius; - 2) pro Deo electo; certum est enim statum hunc non præcellere, si eligatur malo fine; quia tunc non esset bonum virtutis.

ADNOTATIONES

AD TRACTATUM SEPTIMUM.

(A) Pag. 435.

808. Possessor bonæ fidei, si rem donavit aut vendi. dit: : qui rem alienam donando rebus suis pepercit, id est si quid aliud certe dedisset, casu quo rem illam non habuisset, utique debet restituere id, in quo suis pepercit. Secus ad nihil tenetur ratione justitiæ: attamen ratione charitatis, si commode id præstare poterit, tenetur monere donatarium, ut rem domino suo reddat; vel domi num, ut ita rem suam recuperare valeat. Quoad eum autem, qui rem alienam bona fide vendidit, hæc habet civilis Codex: Chi ha venduta la cosa ricevuta in buona fede, non è tenuto che a restituire il prezzo ricavato dalla vendita, od a cedere l'azione per conseguirlo, si nempe illud nondum solutum sit (art. 1149; C. A. 923; C. G. 1389; - C. S. 1334; C. P. 2083; C. M. 1391; C. T. 720).

Quid (dices) si ille qui bona fide vendidit rem alienam, contractum rescindendo, non possit amplius recuperare pretium, quo et ipse rem illam emit? v. g., pretio emisti ab ignoto homine equum alienum, quem postea tertio vendidisti; si huic tertio restituatur pretium et domino equus, tu amittis tuam pecuniam, quam ignoto solvisti.

R. Distinguendum: si proprietarius suum equum evincat a tertio, tertius iste tenetur equum domino tradere, quia ad ipsum clamat, et tu illi teneris solutum pretium reddere; quia vendidisti rem vitiosam: per accidens autem est, quod non possis recuperare pecuniam tuam. Si vero proprietarius rem suam non evincat, alii cum Lyonnet asserunt venditorem adhuc restituere debere pretium ex venditione rei alienæ perceptum, modo pretium illud bona fide non consumpserit; nam tunc non reddendo, ex bonis alterius compensaret damnum sibi per furem illatum; ideo ditesceret de re aliena non restituens. Attamen alii cum Salmanticensibus tuentur, quod si res a domino non postuletur, nulli tenetur venditor restitutionem facere: neque

eliam tenetur monere dominum, ut dicit Lessius, aut indicare em ptori, quod res sit aliena, si post venditionem bona fide peractam id venditor resciscat, et non possit amplius pretium, quo ipse rem emit, recuperare; quia cum rem alienam ampliùs non habeat, nec sit causa cur dominus re sua privetur, non tenetur cum magno suo damno curare, ut dominus illam redipiscatur. V. Liguori, Opus Mor., . III, 1. nn. 569, 570, 600, 601 et 800. Carrière, De Justitia et Jure, nn. 1041 et seqq.

809. Possessor malæ fidei quoad augmentum rei : ante omnia 1) fingatur casus de augmento intrinseco. Titius furatur pullum equinum valentem quinquaginta libellis; apud furem fit equus habilis ad rhedam valens libellis centum; postea labore fractus et senio, macrescit vel interiit; 2) casus fingatur ex augmento extrinseco. Titius furatur dolium vini valens libellis decem; acta ex inopinata frequentia emptorum et vini caritate, idem dolium acquirit valorem libellarum viginti: tum cessantibus his circumstantiis, iterum redit ad valorem decem libellarum, et in hoc statu vinum consumitur. In hisce casibus quæritur, utrum supputatio valoris equi et dolii vini repeti debeat a tempore, quo dominus illis rebus fuit inique privatus, an vero a tempore majoris incrementi, scilicet a tempore, quo equus valebat libellis centum, et vini dolium viginti libellis ?

Sunt, qui ita distinguunt: si dominus fuisset rem conservaturus usque ad tempus majoris incrementi, seu usque ad statum rei optimum, fur tenetur compensare dominum juxta pretum majus, quod illa res habuit, saltem ratione lucri cessantis, vel damni emergentis. Si vero dominus fuisset certo venditurus, vel consumpturus rem in statu ejus minore, juxta hunc statum sentiunt esse faciendam damni illati supputationem et tanquam fructum meræ industriæ habendum. esse incrementum, quod apud furem accepit, nec non iterum postea amisit. (Molina, Vasquius, Layman, Lessius.)

Verum alii probabilius censent (nulla facta exceptione sive fuerit sive non fuerit dominus conservaturus rem suam usque ad majus pretii incrementum) justam æstimationem rei restituendæ esse desumendam a statu meliori, quam res habuit intra tempus injustæ detentionis, quia res quælibet crescit, augetur in bonum solius domini sui; dum e contrario in damnum solius malæ fidei possessoris res perit et deterior efficitur. Dominus autem retinet semper rei saæ dominium, quo nequit expoliari iniqui detentoris injuria, et ea etiam temporis periodo, qua res existebat in statu meliori, et plurimi æstimabatur, clamabat ad dominum, urgebatque injustum detentorem ad restituendum. Enimvero fingamus, quod in allatis hypothesibus injustus detentor vendiderit tum equum, tum vini dolium in meliori eorum statu: percepisset sane ex equo centum libellas, ex vini dolio libellas viginti, cujus porro erit hoc pretium? an injusti detentoris ? nequa quam, quia fur non debet ullo tempore ditescere ex re aliena. Ergo erit domini, deductis tamen, quæ sunt deducenda, nempe expensis necessariis factis a fure. V. Liguori, Opus Mor., l. 11, n. 621.

810. Q. 1. An fur teneatur in conscientia rem alienam restituere, etiam quando rem ipsam consumpsit eodem loco et intra idem tempus, quo jam præviderit rem apud dominum æque perituram: esset si sumas vinum alienum jamjam incendio periturum ac dissipandum, illudque statim cum amicis bibas?

R. Lugo, Layman, Lessius, Tamburini, Molina et Vasquez contra alios merito probabiliter putant non teneri ad restitutionem ; quia revera nullum damnum pretio æstimabile domino illatum est, cum res

in statu certi imminentis interitus nullius pretii sit. Quis enim rem jamjam certo perituram communi incendio, naufragio, aliisque similibus, nullique usui sibi futuram emere pretio vellet? Adde: dominum tunc non posse censeri invitum, sed tacite consentire in consumptionem rei suæ; quis enim non vellet a te concive panem vel vinum, v. g., consumi potius, quam absumi ab imminenti domus incendio, a cujus interitu servari nequit? Liguori, Opus Mor., l. 11, n. 620.

SII. Q. 2. An possit emptor malæ fidei, ut emptor bona fidei, rem iterum tradere furi, ut pretium recuperet, et se servet indemnem?

R. Communius docent illum non posse rem furi reddere; nam mala fide emendo, idem esset ac si de novo eam furaretur, sicque in se transtulit furis obligationem. Imo qui id ageret, gravem pœnam ex Codice pœnali non effugeret (art. 640 et seqq., ubi plura quoad res quæ emuntur a suspectis personis).

Sed Lugo appellat, hoc non obstante, forte probabiliorem sententiam, quæ docet etiam in hoc casu posse emptorem rem furi resti tuere, ut proprium pretium recuperare valeat; licet enim iste peccaverit rem illam mala fide sibi comparando, tamen post emptionem habet jus, non secus ac emptor bonæ fidei, contractum suum rescindendi. Neque dicas, actionem emptoris in hoc casu fuisse domino injuriosam; nam ad restitutionis obligationem requiritur, ut actio non solum sit injuriosa, sed etiam ut realiter influat in damnum alterius, quod in casu nostro non evenit; cum jam ab alio fuerit consumatum, neque de uno in alium furem, re transeunte, melioris conditionis evaserit. V. Liguori, Opus Mor., l. 11, n. 570.

(B) Pag. 439.

812. Casus: Didacus vas cristallinum valde pretiosum sub nocte reponit in angulo domus, qua nemo erat proxime transiturus, intendens illud summo mane in tuto loco collocare. Sed Basilius hac eadem nocte domum sine lumine ingreditur, in vas offendit illudque frangit. Quid? R. Neque Didacus, neque Basilius ad restitutionem tenetur, quia ex utriusque parte exulat culpa theologica; neuter enim cogitavit de damno, vel ejus periculo. Imo nec tenetur alteruter, si periculum aliquod valde remotum prævidisset, quia in moralibus non attenditur ad meram possibilitatem. Vogler, Gury, etc. V. Ferraris; V. Damnificatio. Liguori, Homo Apost., tract. x, n. 40; et Opus Mor., I. 111, nn. 550 et seqq.

CASUS: Quirinus pannum furari intendens_officinam de nocte ingreditur, lumen accendit, adhibita diligentia ad omne periculum incendii vitandum: sed inopinato casu, candela in paleas dejicitur, et brevi tota officina incenditur, vixque arrepta fuga, incolumis fur evadit. Quid de Quirino dicendum ?

R. Ad nihil tenetur, quia minime periculum prævidit. Imo, nec te netur de panno quem furari voluit, etiamsi hunc apprehendisset; quia etiam illud damnum est involuntarium: nec apprehensio panni est causa damni, nec gestatio caudelæ proximum periculum incendii, adhibita sufficienti cautela, creabat. Si tamen pannum non tantum apprehendisset fur, sed furtum consumasset illum e potestate et custodia domini subducendo, quando casu, v. g., candela accensa, comburitur, de illo teneretur, sicut dicitur de qualibet re furtiva, quæ

« PoprzedniaDalej »