Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

Officium taciturnitatis generatim prudentem verborum parsimoniam et præcipue justam curam in celandis tum nostri tum aliorum arcanis designat. Etsi candor animi et sinceritas plurimum commendari mereantur; in præsenti tamen hominum corruptione, multa simul circumspectio requiritur. Non loquimur tamen de vitiosa illa taciturnitate, quæ honestam conversationem fastidit, socios fugit, difficilis, tenax; melancholia nimis tristes effectus habet, maxime in juvenibus; hing Philippus Nerius: Ne scrupoli nè melanconie. Et Apostolus: Gaudete in Domino, semper, iterum dico gaudete, et pax quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras in Christo Jesu Domino nostro 2. Quod facile consequitur qui sua sorte contentus, continuo meditatur cum Augustino in mundo nihil fieri sensibiliter et visibiliter quod de interiori illa aula (cœli) aut non jubeatur aut non permittatur, ad sui gloriam, nostramque salutem: bona_et mala, vita et mors (legitur Eccle. XI), paupertas et honestas a Deo sunt, qui nihil odit eorum quæ fecit.

Ceterum, ut nostra conversatio bona sit et vita nostra perjucunda, sæpe de Deo, bene de proximo, nihil de nobis ordinarie loquendum. Il parlar di sè è cosa tanto pericolosa quanto il ballare sulla corda, per cui ci vogliono e contrappesi e somma circospezione per non mettere piè in fallo. Sales.

ART. II.

De gratitudine, benevolentia, amicitia, liberalitate,

affabilitate, urbanitate et comitate.

789. Q. 1. Quid de gratitudine et benevolentia?

R. Ad 1: Gratitudo seu gratia est virtus, quæ tum beneficiorum quibus affecti sumus, memoriam retinet, tum iisdem remunerandi voluntatem habet. Sane post Deum, parentes, patriam et superiores nostros natura illis peculiariter animo adstrictos esse docet, qui nos beneficiis suis exornaverunt: Si ab aliquo benefactore aliqua peculiaria beneficia percipimus, ait Angelicus, illi per hæc peculiariter obligamur ex débito honestatis... ideo justitiæ adjungitur gratitudo 3. Hanc virtutem commendabat Paulus inquiens: grati estote 4. Duplex est gratitudinis præceptum: 1) ut cum possumus, paria et etiam majora beneficia referamus; 2) ut cum referre non possumus, saltem gratias agere et constanter habere satagamus 5.

Gratitudini opponitur ingratus animus et egoismus, cujus est acceptum beneficium dissimulare, vel non æstimare satis, vel vituperare, vel habere pro maleficio. Hoc tu cave tanquam maximum crimen, inquit Seneca 6. Et Aristoteles ait nihil pejus de aliquo dici posse, quam

1 V. Stapf, §§ 375, 376, 626. 2 Phil. IV.

Lombez, Dell'allegrezza cristiana.
V. De-Sarasa, L'arte di goder sempre; tradotta dal p. Bresciani.
4n, Tessal. vi.

82, 2, q. 106. 5 Scilicet habemus gratias, cum habemus voluntatem remunerandi: agimus vero gratias, cum verbis et aliis significationibus externis, quo animo in benefactorem nostrum affecti simus, libenter et aperte pandimus.

Ad excitandam nostram gratitudinem et amorem erga Deum a que sunt omnia bona, præstat, ut consideremus (cum Augustino) quæ accepimus a Domino Deo communia cum omnibus, particularia cum aliquibus, singularia nobis.

6 L. IV de Benef.

ipsum de ingratitudine accusare et arguere: dixeris cuncta maledicta, si ingratum dixeris.

R. Ad 2: Benevolentia, ut nomen indicat, est illa animi affectio, qua aliis bonum volumus et optamus. Ad eam nos impellit tam natura, quæ homines considerat quasi communis ejusdem civitatis incolas, et ejusdem corporis membra; quam Religio, cujus sane illud est præceptum diliges proximum tuum sicut te ipsum 1. Huic opponitur malevolentia seu odium proximi, de quo vide n. 990.

790. Q. 2. Quid est amicitia, et quotuplex ?

R. Ad 1: Amicitia dici potest mutuus, manifestus et gratuitus amor inter aliquas personas que sibi invicem bene volunt, et se mutuo bonis cumulare desiderant 2. Quibus patet: 1) discrimen maximum inter amorem proprie dictum et amicitiam; ille enim esse potest non mutuus, imo etiam non notus personæ, quæ amatur; et ideo fit ut in amicitia semper sit amor, sed non semper in amore amicitia ; — 2) ad amicitiam requiri mutuam honestorum bonorum communicationem, sine qua amicitia esse nequit: imo corruptela potius dicenda foret, quam amicitia 3; 3) mutuum illum amorem gratuitum esse debere; qui enim privatam utilitatem respiceret, mercenarius esset, non amicus: Non debemus amare, ait Augustinus, quomodo audimus gulosum: amo turdos quæris, quare amat? ut occidat et consumat... amicitia est quædam benevolentia, ut aliquid præstemus eis, quos amamus 4.

R. Ad 2: Cum amicitia oriatur præsertim ex bonorum communicatione, tot erunt assignandæ amicitiæ species, quot sunt species bonorum, quæ inter amicos communicantur. Iccirco amicitiæ divisio erit in veram et falsam, in corporalem et spiritualem, in sensibilem et sensualem, prout bona quæ communicantur, vera vel falsa sunt, temporalia vel spiritualia, sensibilia vel sensualia. Porro solum amicitiæ veræ, quæ fundatur in communicatione bonorum (quæ talia sint, non apparenter), convenit illud amicitiæ sanctum ac venerabile nomen.

Quo autem bona perfectiora sunt, eo etiam perfectior erit amicitia: sic si bona, quæ inter amicos communicantur, sunt scientiæ et artes, Iaudabilis erit talis amicitia, quia in bono fundatur. Si invicem communicentur virtutes, v. g. fortitudinis et temperantiæ, erit laudabilior, quia fundatur in meliori. At si communicentur pietas, religio, charitas in Deum et proximum, eximia tunc erit amicitia, et omnium præstantissima; cum Deum habeat pro suo principio et fine, ideoque fundetur in optimo. De hac Salesius: Quest' amicizia sarà eccellente, perchè viene da Dio; eccellente, perchè tende a Dio; eccellente, perchè il suo legame è Dio; eccellente, perchè durerà eternamente in Dio. 791. Q. 3. An liceat amicitias contrahere, et contractas fovere ?

R. Vel agitur de amicitia falsa, aut sensuali, aut sensibili; vel agitur de amicitia vera, spirituali et sancta:

1. Amicitias sensuales nec contrahere licet nec fovere; cum fundentur super peccato: et dicente s. Ambrosio, non potest homo homini esse amicus, qui Deo fuerit inimicus. Amicitiæ sensuales repro bantur ab omnibus utpote inhonestæ, et vulgo innamoramenti appel.

1 Matth. XXII.

2 Ex vulgari usu etiam illos amicos dicimus, quorum generatim favorem et prom ptitudinem experimur; etiam quibuscum familiariter aliquando conversati sumus, et hoc maxime evenit collegialiter viventibus. Hic tamen stricte nomen sumimus: quo sensu Tullius, multi modii salis simul edendi sunt, ut amicitiæ munus expletum sit. De amicitia egregie Stapf in sua Theologia passiin, ac præsertim §§ 469 et seqq. V. Liguori, Sermoni: Del fuggire i mali compagni. Sales, Filotea, c. xvii, ecc. 4 Tract. vin in Joann. V. Rosignoli, L'elezione dell'amico.

lantur, de quibus Salesius: Io grido ad alta voce a chiunque è legato dentro le reti dell' innamoramento: tagliate, troncate, rompete; non bisogna fermarsi a scucire queste sciocche amicizie, bisogna schiantarle; non bisogna snodare questi legami, bisogna romperli e tagliarli ?.

2. Amicitiæ sensibiles, quæ fundantur in bonis corporis sensibilibus: v. g., pulcritudine, benevolentia, tractu, voce, etc., licet non sint aperte inhonestæ, sunt tamen valde imperfectæ et periculosæ, maxime si contingant inter personas diversi sexus: ideo reprobandæ a Moralista et rejiciendæ 2. A sensibilitate ad sensualitatem parva distantia: imo experientia teste, una ad aliam marte suo ducit (T).

3. Amicitias sanctas, spirituales, ad virtutem directas etiam personis, quæ in sæculo vivunt et bonum animæ diligunt, perutiles pro nuntiamus. En verba Salesii: Quanto alle persone che vivono tra i mondani, e che abbracciano la vera virtù, è lor necessario l'unirsi le une colle altre, mediante una santa e sacra amicizia, perchè col mezzo di questa si ajutano e si eccitano vicendevolmente al bene. Nonne inter se junguntur, hac ætate, filii tenebrarum ad malum? cur non fili lucis ad bonum 3. Hic Scriptura: Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma: amico fideli nulla comparatio 4.

792. Q. 4. Quid de liberalitate et affabilitate?

R. Ad 1: Liberalitas est virtus, quæ nos docet ordinem ad recte rationis tramites servandum in largiendis pecuniis et rebus omnibus, quæ solent pecunia æstimari. Differt a misericordia, quæ tribuit indigen. tibus, hæc omnibus: a magnificentia, quæ respicit sumptos egregios, hæc mediocres. Liberalitatis conditiones præcipua sunt:-1) ut quod datur, honestatis et benevotentiæ causa detur: nam qui dat aut majoris lucri reportandi causa aut turpi consilio, a liberalitate longissime abest; 2) ut largitiones ad facultates nostras accomodemus; prodigus enim non liberalis est, qui adeo largitur, ut ipse redigatur ad egestatem 5; 3) ut quisque caveat quibus dandum, quantum et quo tempore: omnia enim secundum ordinem fieri debent; 4) ut libenter et hilariter elargiamur; nam ut ait Poeta: cum properat gratia, grata nimis.

-

Liberalitati opponitur tenacitas seu avaritia, in quantum quis nimis amat vel desiderat divitias, in eisque delectatur, quin tamen id sit cum damno alterius.

R. Ad 2: Affabilitas est virtus, qua quis in convictu et in omni vitæ consuetudine facilem se aliis exhibere, et iisdem, ut decet, obsequi studet. Homo, inquit Angelicus, tenetur ex naturali debito honestatis, ut aliis delectabiliter convivat 6. Hanc virtutem Hieronymus Nepotiano suo enixe commendans sic eam descripsit: Virtus est lenis, blanda, tranquilla et omnium bonorum apta consortio; invitans ad familiari

1 Sales, Filotea, c. xvin et XXII. Stapf, § 471.

2 V. Scaramelli, Direttorio ascetico, tract. 11, c. 9. Pinamonti, Il direttore, c. XVI. Castelvetere, p. 2, c. 7. Frassinetti, Riflessioni agli ecclesiastici.

4 Eccli. vi; et Prov. xvm. In divinis libris plura habentur de amicitia vera. 5 V. Eccli. xu, ubi dotes liberalitatis notantur.

6 2, 2, q. 124, a. 2. Affabilitas mire in Christo elucebat, in cujus labiis ita diffusa erat gratia, ut omnes mirarentur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius (Luc. Iv); et Apostolus obsecrat Corinthios per mansuetudinem Christi (u ad Cor. x). Ubi non attingimus quæstionem, an Jesus fuerit aspectu decorus, ut censent Hieronymus, Nicephorus, Bernardus, Laurentius Justiniani, etc.; vel an vultu inglorius, ut docent Origenes, Clemens Alexandrinus, Cyrillus, Tertullianus, Augustinus, etc., vel potius quid medii, nempe neque deformis neque pulcher nimis, sed forma ordinaria, ut pluribus maxime ex modernis placet. — V. Bibbia di Vence, dissert, vol. v: Sopra la bellezza di Gesù Cristo.

tatem sui, dulcis alloquio, moribus temperata. Sunt autem affabilita. tis officia: 1) omnes benigne audire, eosque hilari vultu alloqui; -2) interroganti bumaniter respondere, etsi importunus aliquando videri possit; 3) obvios salutare et salutationibus respondere, ea honoris et benevolentiæ significatione, quam vel locorum consuetudo vel amicitiæ ratio vel dignitas vel urbanitas exigit; 4) vocem, verba, gestum et vultum ita componere, ut quidquid incidit in oculos eorum quibuscum conversamur, præseferat suavitatem et sit argumentum charitatis vere christianæ, ita ut dicere possimus cum Apostolo: per omnia omnibus placeo 1.

Duo opponuntur affabilitati, assentatio et asperitas. Assentatio est propria illorum, qui omnia ad alterius voluntatem sive vera sive falsa, sive bona sive mala, et loquuntur et faciunt et laudant. Quod viro ingenuo et christiano indignum est, et parit etiam vilissimam blan ditoris existimationem. Asperitas est in iis, qui habitum habent perversum nihil uuquam dicendi ad cujuscunque voluptatem, improbandi semper aliena facta et dicta, omnia ægre ferendi, semper conten dendi, singulis in re quacunque contradicendi. Hoc in quibusdam superbissimis hominibus cernere est, ac sæpe adolescentibus, qui omnium sunt derisores, detractores, susurrones, a quorum defectu Timotheum caute removebat Apostulus: Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita, sciens quia generant lites. Et ad Colossenses scribit: Sermo vester semper in gratia sale sit conditus 2.

793. Q. 5. Quid de comitate et urbanitate?

R. Ad 1: Comitas est virtus, quæ servat decorem in jocis. Patet discrimen affabilitatem inter et comitatem: prima tenet modum in suaVitate sermonis; altera in conversationibus et in ludis. - Adversatur comitati scurrilitas et rusticitas: est scurrilitas insulsa quædam et molesta dicacitas sæpe etiam odiosa, qua ordo et modus omnis in jocis ludisque pervertitur. Rusticitas vero est vitium, quo nec festivitate jocorum nec conversationis jucunditate quis delinitur, ita ut nec facelum quid unquam dicat, nec qui dicunt, ferre possit. Quod sane reprehendendum; nam adversatur homini ad societatem nato 3.

Ad 2: Licet affabilitas et comitas ad urbanitatem quodammodo re ferantur; tamen differunt, quod hæc latius pateat, atque omnes ferme hominis actiones et mores respiciat, ut boni sint ac decori. Toto ergo coelo errant qui urbanitatem collocant in corporis forma et vestium elegantia; nam est in animo bene constituto, et exculto Religionis præceptis et exercitatione virtutum, sine quibus hominum mores neque vere boni, neque vere decori esse poterunt (U).

CAPUT SECUNDUM

DE CETERIS VIRTUTIBUS CARDINALIBUS.

ART. UNICUS.

[ocr errors]

de prudentia, fortitudine et temperantia.

794, Q. 1. Quid est prudentia et quot ejus species?

R. Ad 1: Ab Aristotele definitur prudentia: animi habitus vera cum ratione actiones dirigens in iis, quæ sunt homini bona vel mala 4.

1 1, Cor. x.

D. Thomas, 2, 2, q. 168, a. 4.

t. 1: Virtù sociali dell'ecclesiastico.

2 Ep. 11, c. 2; ad Coloss. IV.

V. Dieulin, Il buon Pastore nel secolo XIV,

4 Non loquimur de terrena prudentia, quæ suum finem constituit in carne vel diSCAVINI, Theologia etc. Tom. II.

35

Dicitur: 1) vera cum ratione, ut a prudentia excludatur temeritas et præcipitatio; 2) actiones dirigens, ut secernatur ab habitibus mere theoreticis; nam potest quis esse doctissimus, et eruditus artibus et disciplinis omnibus, quæ in mundo sunt, quin tamen item sit prudens; 3) in iis quæ sunt homini bona vel mala, ut indicetur prudentiæ objectum in cavendo a malo, et inquirendo bono consistere. Eximia sane ac necessaria virtus! neque enim opera nostra laudari possunt, nisi fiat electio eorum, quæ conveniunt ad finem. Hæc ex Angelico adjuvat omnes virtutes et operatur in omnibus. Et ab Augustino vocatur rerum agendarum et fugiendarum scientia. Et d. Bernardus: tolle prudentiam, et virtus vitium erit.

R. Ad 2: Tres sunt prudentiæ species: monastica sive privata, economica sive domestica, politica sive civilis. Dirigit prima hominem in actionibus, quæ eum directe et solum afficiunt, ut nihil inconsiderate operetur. Altera eundem moderatur in actibus, qui respiciunt domum el familiam. Tertia regit actiones, quæ pertinent ad rempublicam 2. Quo magis optandum in adolescentibus studium prudentiæ monastica et œconomicæ, eo magis a politica arcendi; nam juvenilis ætas nova et inexpers non bene politicis rebus peragendis accomodata est . 795. Q. 2. Quænam prudentiæ munera et dotes ?

R. Ad 1: Prudentiæ munera, quæ dicuntur partes prudentiæ potentiales, tria sunt: nempe bene consultare, bene judicare et bene præcipere; nam actionis humanæ probitas, in quo situm est prudentiæ objectum, importat mediorum ordinationem ad finem consequendum. Hæc autem tribus perficitur: 1) recta eorum inquisitione, el super iisdem consultatione; ideoque prudentia comites habet rationem, considerationem, meditationem, diligentiam, ingenium, solertiam et sagacitatem; 2) recto judicio de eorum aptitudine atque natura, ad quod concurrunt æquitas, docilitas, animi candor, memoria præteritorum, intelligentia præsentium et prævidentia futurorum; - 3) præcepto, quo mens vult, ut ea perficiantur, quæ judicata sunt: hucque pertinent dexteritas, circumspectio, cautio et industria. Ex quo patet quam difficilis, sed pretiosa virtus prudentia sit; neque mirum iccirco esse debet, si multi inveniantur vere docti, pauci vere prudentes.

R. Ad 2: Dotes, quas prudentia præseferre debet, ut finem suam consequatur seu partes prudentiæ integrantes, sunt ex Angelico: 1) memoria seu recordatio præteritorum præterita nos docent; 2) intelligentia seu diligens rerum agendarum consideratio ac cognitio, ne dicamus malum bonum et bonum malum; 3) docilitas sive animi prompti tudo ad aliena capessenda consilia: nemo enim sufficit sibi; 4) solertia seu animi sagacitas ad media, quæ ad finem nostrum spectant, illico dignoscenda, ne accidentia nos animo dejiciant; 5) ratio sive recta ratiocinatio, ut quid ex antecedenter cognitis sit agendum di

vitiis; hæc stultitia est apud Deum imo animalis, diabolica (1 ad Cor. 1; Jac. x). Huc revocatur modernus ille moderantismus, qui sub fucato prudentiæ nomine, a nonnullis prædicatur; at in ruinam Religionis ac societatis inductus est. V. DellaMargarita, Avvedimenti politici, capp. vi et xx.

1 1, 2. q. 58. V. Scaramelli, Direttorio ascetico, tract. m, a. 1. 2 V. Bousset, La politica tratta della sacra Scrittura.

· Scotti, Teoremi ecc.

Hinc tradit historia apud Cretenses fuisse legem, ut si quis adhuc juvenis accederet ad regendam rempublicam, nunquam auderet in disceptationem vocare, essentne æquæ leges an iniqua? senex vero si quid excogitasset, principibus aut æqualibus quidem referret, juvenum tamen audiente nemine. Quapropter stomachum movent scituli quidam æfate nostra adolescentes, qui manibus vix a ferula scholastica subductis, de rebus politicis quasi ex cathedra non loqui, sed effutire et blaterare audiuntur sesquipedales sententias efferentes.

« PoprzedniaDalej »