Obrazy na stronie
PDF
ePub

quod præsumitur juxta Lessium, si furtum jam sit consumptum, nec ideo filius ditescerit.

Quod si filius sit solus, neque habeat cohæredes, Sanchez eum liberat ab omni onere restitutionis, quia pater in hoc casu censetur minus invitus, et aliunde filius est aliquid patris.

768. Sed (quæres) quænam summa erit in furtis filiifamilias censenda notabilis?

B. Dicunt Lessius, Navarrus et Filliucius, etc., non peccare graviter filium, qui patri diviti furatur duo, aut tria scuta; imo dicit Bannez, quod a patre valde opulento non est mortale furtum, nisi ascendat ad 50 scuta; sed hoc rationabiliter respuunt De-Lugo et La-Croix, nisi esset filius principis. Et idem dicit Holzman, qui contra admittit esse grave surripere decem scuta a patre nimis divite; Sanchez admittit usque ad sex. Si vero pater mitteret filio, qui alibi studeret, centum scuta, dicunt probabiliter Sotus, Navarrus, Layman, etc., filium posse impendere quinque eorum in honestas recreationes.

Ex lege civili non datur actio patri vel marito in filiorum furtis, uxorum, et vicissim: neque in furtis inter fratres et affines in eodem gradu, si simul convivant. Cooperatores tamen extranei puniuntur 1.

769. Q. 10. Quid sentiendum de famulorum furtis?

R. Si famuli esculenta et poculenta domo exportent in materia gravi, aut divendant, graviter peccant et tenentur ad restitutionem; cum domini graviter et jure sint inviti. Si vero domi consument, facilius excusantur, nisi sint pretii extraordinarii; quia dominus, maxime si non sit ita tenax, in his, ut plurimum, esse solet magis invitus circa modum illum occultum, quam circa rerum substantiam. Sciunt enim domini id communiter evenire, attenta humana fragilitate ad modum quo operarios in vineam conducens scit, uvas ab iis esse comedendas ad saturitatem; nam quis bovi trituranti os alligabit ?

Si famuli furentur pecuniam aut res sedulo custoditas, peccant mortaliter; nec major quantitas requiritur, quam in aliorum furtis. Imo eorum furtum jure civili gravius punitur ; cum domini in hoc sint maxime inviti, et famuli ipsorum abutantur confidentia.

770. Q. 14. Quid si famuli non impediant furta in rebus dominorum? R. Tenentur ipsi restituere, si furtum fiat ab extraneis; nam ex officio tenentur rem dominorum tueri: ac ideo valde probabiliter omnes obligantur etiam in solidum. Si vero furtum fiat ab aliis do

1 Cod. pæn., art. 635.

1 Cod. pæn., art. 607.

mesticis, adhuc tenentur, si res sit illis commissa specialiter, vel se obligaverint, vel teneant præsidentiam totius domus; nam tunc habent determinatum onus. Si secus, licet alii ite m affirment cum Bouvier generali ratione famulatus; alii tamen negant communius et probabilius cum Lessio, Lugo, Holzman, Salmanticensibus, Vogler, etc., quia res domini tueri a domesticis ex justitia non obligantur, sed solum ex præcepto generali charitatis; justitia enim respicit extraneos (S) 1.

771. Q. 12. Quænam excusant a malitia furti?

R. Duo excusant: necessitas et compensatio.

Primo necessitas: nomine necessitatis a furto excusantis non intelligitur necessitas ordinaria, quam communiter patiuntur pauperes hostiatim viventes; alioquin nihil esset magis commune, quam furtum. Neque gravis, si grave nempe ex restitutione damuum timeatur, v. g., gravis infamia, dedecus, aut e proprio statu juste acquisito decidendi periculum; hanc enim facile quisque fingere potest. Hinc damnata est ab Innocentio XI hæc sub n. 36 propositio: Permissum est furari non solum in extrema necessitate, sed etiam in gravi.

Tantum extrema necessitas hic intelligitur, et est quando vita ipsa periclitatur; quod tamen raro evenit. At si quando eveniat, eum qui tali laborat necessitate, posse per se alienum surripere quantum satis est ad se liberandum ab illo mortis discrimine (quin teneatur petere), docent communiter cum Lugo, innixi auctoritate et ratione d. Thomæ. Sane tunc omnia bona sunt communia; Jus enim gentium, quo bonorum divisio facta fuit, non potest derogare Juri naturali, quod cuique competit vivendi in extremis de quibuscunque bonis 2. Et idem dicunt de necessitate proxima extremæ, aut illi æquivalenti; qui enim in ea constitutus est, potest sibi mediis, quibus valet, providere: cum in moralibus parvi non habeatur æstimatio. Talis esset necessitas illius, qui vel est in probabili mortis periculo, aut amittendi membrum aliquod principale, aut aliquem sensum, puta oculum; vel est in proximo periculo incidendi in perpetuam captivitatem sive pœnam triremium, in gravissimam et perpetuam infamiam.

Id autem quod licitum est auferre pro necessitate propria, licet quoque pro necessitate suorum, nempe uxoris, parentum et filiorum.

1 V. Liguori, Opus Mor., 1. 1, n. 344 et 545.

2 Quæ sunt Juris humani non possunt derogare Juri naturali, vel Juri divino. Secundum autem naturalem ordinem ex divina Providentia institutum, res inferiores sunt ordinatæ ad hoc, quod ex his subveniatur hominum necessitati. Et ideo per rerum divisio nem et appropriationem ex Jure humano procedentem non impeditur, quin hominis necessitati sit subveniendum ex hujusmodi rebus. Angelicus, 2, 2, q. 66.

Quidam addunt fratres et sorores, si adhuc isti sint in tenera ætate, et sibi aliter providere nequeant '.

Secundo compensatio impropria, quæ definitur: acceptio rei alienæ sibi debitæ, inscio debitore 2. Hæc licita est sub debitis conditionibus; sic enim redditur unicuique suum. Conditiones sunt: 1) ut debitum sit ex justitia; si enim esset ex charitate vel gratitudine, non esset rigorosum et strictum debitum ; 2) ut nequeat recuperari neque via juris, neque alio modo sine notabili damno et molestia, aut sine gravi offensione aut inimicitia; secus bono publico expedit, ut nemo sibi jus dicat. Hoc tamen omittere est tantum veniale; quia defectus non esset nisi in modo; 3) ut sit liquidum, nempe clarum, certum et sine exceptione; alioquin semper melior est conditio possidentis; 4) ut compensatio fiat in re debitoris. Secus esset cum damno tertii: uti contingeret, si fieret in re deposita vel commodata; 5) ut debitor, si fieri potest, moneatur de debiti sui extinctione, ne ipse vivat in conscientia erronea; 6) ut non sit cum damno ipsius debitoris, ut esset si plus creditor accipiat quam sibi debeatur.

[ocr errors]
[ocr errors]

Attamen cum hæc res sit plena periculi et allucinationis, bonum erit, si nunquam fiat sine consilio directoris vel confessarii, cui innotescant singulæ circumstantiæ personarum et rerum.

772. An (quæres) possit famulis permitti, ut sibi occulte compensent in bonis domini, si non satis sibi tribui prætendant ?

R. Negative generatim loquendo; hoc enim semel admisso, furta passim inducerentur. Unde Innocentius XI hanc sub n. 37 damnavit propositionem: Famuli et famula domestica possunt occulte heris suis surripere ad compensandam operam suam, quam majorem judicant salario, quod recipiunt. Quare non facile famuli audiantur, qui fere semper solent conqueri ac propriam miseriam exaggerare.

Diximus generatim loquendo; nam Salmanticenses hanc Pontificis condemnationem explicando docent: 1) quod famulus, artifex, operarius, agricola, non potest sibi occulte compensare, si absque necessitate libere convenerit cum domino de stipendio minori: tunc dominus illi dicere potest: nonne ex denario convenisti mecum? Potest tamen aliquid, si ex necessitate, id est si ad levandam miseriam convenerit de salario notabiliter minori, quod injustum sit; non enim

1 V. Liguori, Op. Mor., l. 1, n. 31; 1. ш, nn. 520 et 701. Probabilius hac extrema necessitate non laborat qui ob inopiam est in periculo prostituendi filiam: quia potest alia via, v. g., mendicando sua necessitati subvenire. Si vero vir honoratus puderet laborare vel mendicare, an possit de alienis surripere, disputant; videtur probabilius posse, si pudor esset tantus, ut potius mortem subiret; etsi in foro externo non audiretur.

2 Quoad compensationem propriam vide dicta de Restitut. in genere, n. 690.

2) quod famulus

Pontifex intendit obligare contra justitiam 1; si ex sui electione operas augeat, nihil possit sibi compensare: tunc censetur operam suam condonare ad domini benevolentiam conciJiandam. Si vero operas augeat ex domini certa voluntate expressa vel tacita, compensatio erit concedenda: quia dignus est operarius mercede sua.

MONITA pro confessariis circa furta.

773. Inquirant quoad furtum omni studio, ac diligentia confessari a fure: 1) quantitatem; 2) intentionem plus furandi, si habita fuerit; 3) damnum extrinsecum, seu lucrum cessans et damnum emergens; 4) si revocavit intentionem furandi, et adhuc furatus sit; vel Si revocavit intentionem rem alienam retinendi, sed adhuc retinere voluit ac retinet; 5) ex Billuart, an a paupere, vel divite furatus sit. At non præsumant directores individuales casus certo resolvere, hoc est mortale, hoc veniale, nisi id constet aperte; sed plerunque expedit cam s. Augustino suam ignorantiam fateri. Et dum ea de re a poenitentibus interrogantur, prudenter responsionem absolutam et decretoriam declinent, illisque omnium peccatorum etiam venialium horrorem incutiant.

An autem sit explicanda circumstantia filii, si ille a patre furatus sit, negandum cum Lugo, quia furtum non opponitur regulariter contra id quod filius debet peculiariter patri, id est non opponitur graviter et directe contra virtutem pietatis, reverentiæ et amoris paren. tibus debitæ, sicut opponitur contumelia, vulneratio, odium et similia. Diximus regulariter; nam aliquando potest utique graviter opponi, v. g., si filius auferret a patre tantam substantiæ partem, ut pater reduceretur ad egestatem, vel si pater pateretur multum hac de causa circa statum et conditionem suam.

774. Graviter reprehendant confessarii illos perditos genitores, qui aliquid domum deferentibus eorum filiis, leviter acquiescunt ipso rum futilibus rationibus: principiis fortiter obstent, neque sinant, ut vel quid minimum surripiant quocunque prætextu. I furti (ita liber, Metodo per la direzione delle anime ecc.), che i figli di fami glia fanno a' loro genitori sono non solamente peccati d'ingiustizia, ma dispongono pure a gravissimi mali: d'ordinario si commettono per farli servire di mezzi alla vanità, all' intemperanza, al giuoco, a banchettare e stravizzare: il Parroco ne inspirerà abborrimento ai giovani; cercherà di preservarneli. Si dee inveire con forza contro quelli che comperano, o che ricettano le cose rubate dai figli di famiglia..

775. Confessarii ne facile compensationem suadeant; nam etsi omnes ab auctoribus propositæ conditiones adsint, notat Stapf n. 449,

1 Quod tamen ita accipiendum est, tum quod dominus alios famulos pro eodem parvo pretio juste non invenerit, tuin quod famulus seipsum ultro non obtulerit pro pretio illo, eumque dominus non susceperit ex pietate, et ex bona quadam animi indulgentia: unde in hac re caute procedendum est. Etsi autem satis sit probabile, quod famulus ipse, si prudens et timoratus, vere aptus sit ad recte judicandum de justitia compensationis, hoc tamen non ita subito ac facile admittendum. V. Liguori, Op. Mor., 1. 1, nn. 522 et seqq.

quod leges civiles tali compensationi parum favent, utpotequod ordo juris negligitur, atque discussio causæ ad privatum exactoris judicium defertur. Unde etiam in confessionali, ubi hujus generis casus exponuntur, nos cautissimos esse oportet, ita ut eam vix unquam consulere et raro permittere expediat. At vero compensationi jam facta; si quidem nullæ ex necessariis conditionibus desiderentur, eatenus connivere licet, ut pœnitens ad restitutionem haud obstringatur..

[ocr errors]

776. Ex Frassinetti, dissert. vI, q. 3: Qualora si tratti di furti o danni cagionati, non molto rilevanti, avvenuti da molto tempo, per mano dei figliuoli o dei congiunti, degli amici, dei domestici o dei fanciulli non ancora bastantemente giudiziosi, tante volte è da supporre che il padrone della roba rubata o danneggiata non esigerebbe restituzione, ma condannerebbe il furto e il danno....

[ocr errors]

Ora qualora il confessore veda, che la supposizione della condannazione sia veramente ragionevole, non dee tuttavia obbligare il penitente a restituire: e ciò può fare sicuramente ogni volta che il penitente ben disposto e giudizioso lo assicuri che il congiunto, l'amico, ecc. non esigerebbe da lui restituzione nè per furto nè per danno... Per esempio: avrei difficoltà che il mio domestico mi rubasse uno scudo, ed egli peccherebbe rubandomelo; per altro se venissi a sapere che una persona che era al mio servizio venti anni fa, mi ha rubato uno scudo, non ne esigerei la restituzione, ma lo condonerei agevolmente. Ceterum talis facilis dispositio non ita supponi potest in tanta hominum tenacitate, ac quotidie crescentibus necessitatibus. Quoad infirmos qui ad restitutionem tenentur vide Lib. IV, App. 8.

[blocks in formation]

777. Q. 1. Quid pietatis et observantiæ nomine?

R. Ad 1: Pietas late sumpta idem sonat ac vitæ bonitas et morum integritas, ita ut ille pius dicatur, qui probitate et innocentia præstat: est etiam Spiritus Sancti donum, quo prompte movemur ad Dei cultum. Si vero pietas stricte accipiatur, ex d. Thoma est virtus moralis qua bene animo afficimur in parentes, atque in patriam nostram in parentes, a quibus gignimur et gubernamur; in patriam, in qua nati sumus et educati (patria dicitur quasi terra Patrum). Ad paren

1 V. Orsini, I Fiori del cielo.

« PoprzedniaDalej »