Obrazy na stronie
PDF
ePub

bitur qui decem aut quindecim francos subripuerit apud ditissimos grave etiam apud principes 1.

761. Q. 4. An, et quandonam per plura minuta furta constituatur peccatum ?

R. Ad 1: Certum est etiam per minuta furta mortaliter posse delinqui, si nempe illa ad notabilem quantitatem pervenerit, etsi sint facta diversis dominis (modo inter illa non interponatur magnum intervallum). Esto quod tunc domini non sint graviter læsi formaliter; sed læsi sunt, ut ita dicam radicaliter, scilicet in hoc quod nisi graviter prohibeatur, magnum sequeretur inconveniens contra bonum publicum et indemnitatem singulorum. Si enim liceret unicuique ex industria ditescere de alieno, fraudando mensuras, falsificando merces et similibus, quænam securitas? qui mores?

Sed notandum est, quod ad constituendam gravem materiam major quantitas requiritur in furtis minutis, quam in aliis; minus enim in istis, quam in illis solent certo domini esse inviti. Hinc si minuta furta fiant eidem personæ diversis vicibus, ant personis diversis eodem tempore, ad materiam gravem requiritur et sufficit (nostra quidem sententia) unum simplex cum dimidio: v. g., si sint materia gravis scuta quatuor, per furta minuta requiruntur sex. Si vero hujusmodi furtula fiant diversis personis et vicibus diversis, putamus requiri duplum, scuta nempe octo; quia tunc gravitas non tam exurgit ex damno illato, quam quod ille ditescat de alieno. Item in furtis rerum expositarum, ut sunt fructus secus vias et ligna in sylvis, ad gravitatem major requiritur materia. Quod idem ordinarie docent de furto esculentorum ac poculentcrum; ac de furtis uxorum et filiorumfamilias.

762. R. Ad 2: Minuta furta tripliciter possunt contingere: vel quando unus multum furatur in globo (seu toto simul considerato), sed parum singulis personis : sic mercator, qui utitur statera dolosa, parum a singulis fraudat, sed multum ab omnibus simul sumptis. Vel quando plures furantur uni, singuli parum, sed simul sumpti multum: ut si plures latrones ingrediantur domum alienam, et parum singuli surripientes domum expolient. Vel quando unus pluries furatur uni, sed parum singulis vicibus, ut famulus vel filius, qui quotidie parum a domino vel patre sustulit ad ludum. Hoc posito:

[ocr errors]

1 Respectu regis assignatur summa 40 libellarum; respectu mediocriter divitum tres libellæ sufficiunt; respectu artificum triginta circiter solidi (libella cum dimidia); respectu operariorum una libella: respectu mendicantium decem prope solidi (dimidia libella): ita Talento. Hæc regula potest etiam attendi, si placet; sed furtum excipe respectu regis, quod, nostra sententia, nimis exorbitat. Quoad reges enim non adeo attendenda est materia relativa; secus possent fures ditescere apud principes furando, quin mortaliter peccarent, quod bono publico repugnat, ut scite notat Gury cum communi. V. Carrière, De Justitia, n. 986.

4. Qui pluribus personis furatur, parum quidem singulis, sed multum in globo seu simul sumptum, statim ac pervenit ad notabilem quantitatem peccat graviter; quia dolose ditescit de re aliena gravi. Hinc Scriptura: Non habebis in sacculo diversa pondera: statera dolosa abominatio est apud Dominum 1.

2. Si plerique simul uni furentur pauca, quæ simul collecta damnum grave proximo irrogent, tunc si id agant communi consensu atque consilio, singuli graviter peccant; quia singuli suo consilio atque consensu cooperantur moraliter in totum damnum, ideoque etiam singuli tenentur in solidum ad restitutionem. Quod si agant independenter unus ab alio, nemo eorum peccat mortaliter, neque ullam contrahit restituendi obligationem gravem: quia tunc nemo esset causa formaliter injusta gravis damni. Imo probabilissimum est, neminem eorum peccare graviter, etiamsi sciant per minuta illa furta grave damnum domino irrogari; semper enim verum est neminem esse causam efficacem totius damni, sed per accidens ab aliis obvenit domino. Ita Habert, Lessius, Sanchez, Sotus aliique plures.

3. Qui uni pluries furatur, sed parum singulis vicibus, si non intendat inferre grave damnum, neque paullatim ditescere, in singulis furtis levibus non peccat graviter, quia tunc nulla est ratio, qua latro possit damnari de mortali: non res furtiva quæ, ut supponitur, modica est; non animus furis, qui non habet conscientiam nisi de levi. Excipe casum, quo furta levia simul sumpta pervenerint ad notabilem quantitatem, quin inter illa notabile intervallum intercesserit; tunc simul uniuntur non quidem statim et ex animo, sed ex re accepta: unde fur sub gravi tenetur ad restitutionem, etiamsi illa furtula singulis vicibus consumpserit; tenetur enim eo in casu non quatenus illa retinet, sed quatenus accepit. Ajunt tamen Lugo, Layman, Roncaglia, Sanchez, Viva, etc., furtula moraliter non coalescere, si inter illa notabile adsit intervallum, v. g., saltem duorum mensium, et absit animus amplius furandi; nam tunc ex hominum acceptione non amplius videntur constituere unum et idem objectum in genere moris 2.

763. Q. 5. Quomodo restituenda ablata per minuta furta?

R. Certum est ea sub gravi esse restituenda cum ad notabilem quantitatem pervenerint. Hinc damnata est ab Innocentio XI hæc sub n. 38 propositio: Non tenetur quis sub pœna peccati mortalis restituere quod ablatum est per pauca furia, quantumcumque sit magna

1 Deut. xxv; et Prov. XI. V. Martinet, Filosofia e Catechismo filosofico, 1. in. 2 V. Liguori, Op. Mor., 1. 1, n. 530. Carriere, De Justitia, n. 995.

summa totalis. Porro si domini incerti sunt, ea restitutio sub gravi facienda est pauperibus ant locis piis, juxta præsumptam videlicet dominorum voluntatem 1. Si vero domini certi sint, tunc singulis sua portio sub gravi tribuenda est, si portio singulis ablata per se materiam gravem constituat; nec fieret satis per eleemosynas jam tributas vel tribuendas, cum res clamet ad suum dominum.

Quid (addes) si singuli domini non sint graviter damnificati? Etsi adhuc dominis qui dignoscuntur, videatur facienda restitutio juxta regulam generalem, quod nempe res quælibet sive parva, sive ingens sit, semper clamet ad dominum; nihilominus Alphonsus noster putat probabilius cum aliis doctis, quos consuluit, non peccare graviter qui restitueret pauperibus loci; nam fur in eo casu non intulit damnum grave dominis, sed reipublicæ hæc vero merito præsumitur non ita esse graviter invita, si restituatur partibus magis indigentibus reipublicæ. Hinc licet communissimum sit, quod tabernarii pro minutis furtis per se loquendo, debeant restituere civibus, qui minutas merces ab ipsis emerunt; excusantur tamen a gravi culpa ex dicta ratione, si quod ablatum est sive per Parochum qui suorum indigentiam novit, sive aliter in pauperes loci, ubi furta evenerunt, diffundere curent, vel in alia opera eidem loco utilia insumant. Imo etiam a veniali excusabuntur, si id suggerat rationabilis aliqua causa, puta si urgeat necessitas pauperum, vel aliqua infamia timeatur.

Diximus eidem loco, ubi nempe damnura illatum est; nam etsi non improbabiliter aliqui censeant, quod restitutio fieri possit pauperibus cujuscunque loci, si defraudati pauciores sint (puta tres aut quatuor), ita ut res non ita verosimiliter sit ventura in manus proprii domini; attamen communissimum est et suadendum restitutionem faciendam esse civibus illius loci, ubi fraus commissa est; quia cum existant damnum passi et aliquo modo cogniti, iis quantum fieri potest damnum compensari debet; saltem hæc est eorum præsumpta voluntas, ut restitutio fiat propriis civibus 2.

764. Q. 6. Quid de iis, qui ligna in sylva Communitatis cædunt? R. Certum est Communitati cuilibet fas esse ob bonum publicum sub aliqua pœna vetare, ne quis ligna in sua sylva cædat, dummodo aliunde oppidani possint sibi commode providere. Hac tamen prohibitione data, communiter docent cum Bonacina, Filliucio, Laymano, Lugo, Molina, Salmanticensibus, Sanchez et Soto, quod non

1 Ex Decr. Greg., 1. v, t. xix De usur., c. 5. Distributio fieri debet pauperibus loci, ubi læsio facta est, si verosimiliter speretur res ad dominos perventura. V. Liguori, Homo Apost., tract. x, n. 28; et Op. Mor., 1. i, nn. 595 et 534. SCAVINI, Theologia etc. T. II.

34

peccat, saltem graviter, incola in eadem Communitate contra prohibitionem illam ligna cædens: neque tenetur ad restitutionem, nisi magnam fecerit lignorum stragem, sed tenetur tantum ad pœnam post judicis sententiam 1. Talis enim prohibitio habetur uti pure pœnalis, sicuti fert communis atque recepta consuetudo 2.

Diximus: nisi magnam faciat lignorum stragem; tunc enim excederet in jure suo particulari et restituere deberet Communitati læsæ (nempe pauperibus vel pio instituto loci ipsius, cum restitutio ordinarie alio modo nequeat fieri). Hæc tamen, ut magna dicatur, non est attendenda gravitas materiæ in se, sed damnum quod ipsi infertur Communitati. Hinc videtur non peccare saltem mortaliter qui sibi comparat unam sarcinam singulis diebus pro uso proprio, vel duas singulis hebdomadibus etiam ad vendendum; quia quod dives accipit ad usum proprium, pauper accipit ad vendendum ut vivat (R). 765. Q. 7. Quid sentiendum de furto uxoris?

R. Uxor furti rea non est subducendo aliqua de communibus bonis (etsi habeat bona propria) pro victu, vestitu, ceterisque familiæ necessariis, vel pro ordinariis eleemosynis quæ sæpe mariti non intelligunt, vel nolunt intelligere; et ideo frustra ab illis peterentur, vel nonnisi cum rixarum periculo: etiam consuetudo tale jus eidem concedit 4. Sane uxor non est mancipium, sed socia viri; ergo plane expers esse non debet administrationis domestica; etiamsi viro uti capiti subjecta sit. Hoc tamen esse debet in ea mensura, quam proprius status concedit, et quam communiter tenere solent ejusdem conditionis timoratæ uxores; nam si uxor, marito rationabiliter invito, vel ejus voluntate non satis prudenter præsumpta, frumenta, pecunias et hujusmodi in notabili quantitate impenderet in eleemosynas, donationes, itinera, ex bonis nempe, quæ subjacent administrationi mariti, peccaret graviter; cum præter injuriam, quæ marito ipsi irrogaretur, familiæ etiam præjudicium non leve ex nimia illa liberalitate certo impenderet.

Quid si uxoris pater, mater, vel proles alio matrimonio suscepta egeat? Ubi maritus nolit ipsis opitulari, poterit uxor alere ex com

1 V. Cod. poen., art. 624 et 674; RR. Patent. 16 sept., 1845; et Lex 8 julii, 1854. 2 Id tenet etiamsi quis ligna cædat de sylva alterius Communitatis vicine, ut Filliucius, Lugo et Molina docent; quia illa Communitas videtur esse contenta illius pœnæ, quam a cædentibus exigit: et hoc præsumitur cum læsa silet, neque damni per lignorum cæsuram sibimet irrogati, compensationem curat. Quod autem dictum est de sylvis, quoad scissionem arborum, dicitur etiam de agris ac pratis quoad pascenda animalia. V. Liguori, Op. Mor., 1. 11, n. 529. Ferraris; V. Pascua.

Recte monent, ne confessarius in concedendis ejusmodi expensis, quæ viro nesciente fiunt, facilis sit, eo quod uxores propensæ sint ad jura sua plus æquo extendenda. Stapf, § 445. IV. Carrière, De Justitia etc., n. 272.

Etiam potest cum Abigail moderatas eleemosynas dare ut mariti conversionem imploret, vel ne Deus illum puniat. Vasquez, Bonacina contra Coninck. Liguori, Op. Mor., 1. m, n. 540.

munibus bonis, si propria non habeat; Jure enim naturæ tenetur eosdem alere, et maritus debet consentire; et si renuit, non esset nisi irrationabiliter. Hanc facultatem extendunt ad fratres et sorores Lessius, Lugo, Molina, Sanchez aliique ; adde Jus civile 2. Neque uxor hæc bona in tali necessitate tributa referre debet, cum venerit in mariti hæreditatem, vel cum dotem suam recuperaverit, si sint parvi momenti; quia tunc habentur ut eleemosynæ communes. Si tamen sint alicujus momenti, ipsa tenetur ea recompensare filiis secundi matrimonii.

766. Q. 8. Quid si maritus notabilem partem bonorum uxoris prodige vel male impendat; teneturne ad restitutionem?

R. 1: Si dissipet dotem uxoris, utique in justitiam committit, et tenetur restituere uxori vel ejus hæredibus; quia dotis proprietas est uxoris. Quod magis dicendum si, invita uxore, distrahat bona paraphernalia, quorum et proprietas et administratio et ususfructus est solius uxoris.

R. 2: Si dissipet bona communia, alii obligant ad restitutionem; quia licet maritus habeat administrationem horum bonorum; uxor tamen habet dominium dimidiæ partis illorum, et proinde jus illud violatur, si, ipsa rationabiliter invita, pars illa a marito dissipetur. Secunda sententia etiam probabilis negat generatim, nisi maritus excedat limites juris ipsi a lege concessi 3. Ratio est, quia uxor ex lege non habet jus strictum, nisi ad suam partem bonorum, quæ. soluto matrimonio, extabunt; nec tenetur maritus reddere rationem suæ administrationis. Unde quamvis peccet graviter contra pietatem erga uxorem et filios; non tamen peccat contra justitiam proprie dictam, quæ restitutionis obligationem inducit.

Sed uxor præcavere potest bonorum dissipationem per facultatem, quæ ipsi conceditur a lege, separationem bonorum juridice postulando, et interim bona caute abscondere, ut in utilitatem familiæ illa servet (Cod. Civ., art. 1442).

767. Q. 9. Quid de furtis filiorumfamilias?

R. Filiifamilias graviter peccant, si invitis parentibus, ex bonis domesticis sibi surripiant summam notabilem; non enim sunt bonorum illorum domini. Hinc in Scriptura legimus: Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidæ est 4. Unde si cohæredibus noceant notabiliter, tenentur sub gravi ad restitutionem ex bonis castrensibus vel quasicastrensibus, si quæ habeant; vel quantitatem rei ablatæ conferendo in divisionem hæreditatis post mortem patris, nisi pater ipse expresse aut tacite restitutionem remiserit, et remittere potuerit:

C. G. 206;

-

33; Opus Mor., 1. m, nn. 539 et 546.
C. P. 109; C. M. 152.

[ocr errors]

1 V. Liguori, Homo Apost., tract., x, n. 2 Art. 140. C. S. 192; 3 Habet Cod. civ., art. 1438: Il marito solo può amministrare i beni della communione e stare in giudizio per le azioni risguardanti le medesime; ma non può, salvo che a titolo oneroso, alienare o ipotecare i beni, la cui proprietà cade nella communione. C. G. 1421.

4 Prov. XXVIII. V. Liguori, Op. Mor., 1. m, n. 543; Homo Apost., tract. x, n. 32. Parentes in hac re delinquentes filios graviter puniant, atque ipsis continuo invigilent; pessima enim ac probrosa furandi consuetudo difficile rumpitur, atque tristissimos exitus tandem habet.

« PoprzedniaDalej »