Obrazy na stronie
PDF
ePub

Exceptis hisce casibus, erit mortale contra charitatem et justitiam legere literas alienas (sive sigillo clausas sive non), si existimetur in iis contineri res gravis momenti; veniale vero, si contra; ideoque semper peccatum est. Sane quilibet ita jus habet ad suum secretum, ut ipse solus sciat, vel communicet cui voluerit 1. Quod si ille, a quo vel ad quem literæ mittuntur, prævideatur id pro gravi sibi injuria habiturus, erit adhuc mortale contra charitatem, etiamsi res in literis illis sic lectis non sint nisi levis momenti, idque ra tione gravis tristitia inde orituræ. Dicimus contra charitatem, quia materia utpote in se levis, non est apta ex natura sua, nisi ad levem injuriam afferendam contra justitiam.

754. Q. 5. Quid de illo dicendum est, qui furtim scripta aliena legit, invito domino?

R. Sic legens peccat duplici ex capite: 1) peccato curiositatis, etiamsi faciat animo discendi et sine ulla damni suspicione; cum hic discendi appetitus non sit secundum ordinem ; - 2) peccato injustitiæ; quia quilibet habet jus secreti suis in scriptis, quæ aliis non vult esse communia. Peccatum autem erit mortale, si contingat cum notabili proximi damno (quod erit reparandum quoad potest) vel cum magna ejusdem animi conturbatione.

Sed quid (inquies), si dominus literas dilaceravit, in publicum abjecerit, et alter colligat, jungat et legat?

R. Quæ sic in publicam viam dejiciuntur, pro derelictis habentur; eaque tunc legere quisque potest, et convertere in sui utilitatem, absque injustitia; si enim dominus ea legi noluisset, debuerat comburere, non in publicum dejicere (erit tamen veniale si id fiat ex curiositate): ita plures cum Lugo et Roncaglia. Sed Croix et alii probabilius contradicunt; hoc enim ipso, quod dominus illas minutatim dilaceravit, satis ostendit haud velle, ut legantur; ex industria ergo colligere est agere fraudulenter (Q).

755. Q. 6. Quid est libellus infamatorius?

R. Libellus infamatorius seu famosus est scriptura vel signum ad aliquem publice infamia aspergendum. Dicitur scriptura, sub quo nomine venit quidquid aut manu exaratur aut typis imprimitur. Signum, sub quo nomine veniunt quæcunque emblemata, imagines, figuræ hominem dedecorantes (vulgo caricature, pasquinate). Additur publice, ut enim reatus habeatur, scriptura vel signa publice sunt affigenda aut distribuenda et diffundenda. Varios diffusionis modos notat versus:

Signa, manuscripta, atque emblemata, schedula, imago.

1 Coder pæn., art. 296, decernit mulctam pecuniariam et carcerem in eos qui alienas epistolas aut involucra sigillo signata aperiunt vel subtrahunt.

Libelli famosi auctores et complices graviter peccant, si occulta fratris publicent, licet vera; gravissime vero, si falsa, quia tunc detractioni superadditur calumnia. Ceterum etsi vera promulgent, semper gravius peccant quam alii, qui verbis tantum detrahunt; nam scripta ac signa evulgantur facilius et manent diutius: unde tunc ut restitutio sit efficax atque ad æqualitatem, fieri debet per publica scripta, vel publica revocatione.

In auctorem autem, et complices libelli famosi animadvertit tum Lex civilis mulcta pecuniaria ac carcere; tum Lex canonica, ex qua pœna est excommunicatio ferendæ sententiæ, si tamen clare indicetur injuriatus, libellus fiat publicus, considerabile delictum contineat, et animo injuriandi publicetur, sine nomine injuriatoris. Excommunicatio autem est latæ sententiæ, non reservatæ, si libellus sit contra Papam aut Cardinalem; latæ vero sententiæ et reservatæ, si libellus famosus sit contra Ordines religiosos, Prædicatorum aut Fratrum minorum; non vero si sit tantum contra aliquem religiosum particularem 1.

[blocks in formation]

756. Q. 1. Quid est et quotuplex furtum?

R. Ad 1: Furtum communiter definitur: ablatio occulta et injusta rei aliena, domino rationabiliter invito.

Dicitur 1. Ablatio, ut distinguatur a simplici damnificatione, quæ fieri solet absque ablatione rei, uti contingeret in eo, qui domum alienam incenderet. Ceterum sub nomine ablationis intelligitur etiam iniqua retentio; nam detinere id, quod alteri debetur, eandem rationem nocumenti habet cum acceptione injusta 2.

1 V. Constitutio Alexandri IV. Ex alto; item Jus canonicum, caus. 5, 9, 1, cap. 2 et 3; et cap. 1, habetur: Qui in alterius famam publice scripturam aut verba contumeliosa confixerit, et detectus scripta non reprobaverit, flagelletur (quot hodie et quoties flagellandi ); et qui ea prius invenerit, rumpat, si non vult auctoris facti causam incurrere. — V. Liguori, Op. Mor., 1. 111, n. 995. Ferraris; V. Libellus famosus. Cod. pæn., art. 570.

2 S. Thomas, 2, 2, q. 66, a. 3. Ex qua parte non videmus, quomodo a furti macula se valeant purgare tum illi qui finito opere, inanibus subterfugiis de pacta mercede fere semper aliquid subtrahunt operariis, qui non consentiunt, sed consentire debent; tum illi, qui modo apud unum, modo apud alterum cauponem divertunt edentes et bibentes, nihil tamen solventes; ac inde gloriantur, cum male fecerint; tum illi, qui pensionis solutionem, quam collegiis, seminariis vel aliis contubernariis

2. Occulta, ut distinguatur a rapina, quæ cum ipsa rei ablatione includit violentiam domino scienti et invito irrogatam.

3. Injusta, aliquando enim qui alienum accipit, non furatur, imo actum virtutis exercet esset si uxor auferat a marito pecunias, ne ludis indulgeat; aut vinum, ne ebrietur; aut librum perniciosum, ne pervertatur. Prudenter tamen hic agendum est, ne dum unum peccati genus impedire quærimus, aliud gravius excitemus nimium provocantes alterius indignationem.

4. Rei, quo nomine non corporales tantum res, sed etiam incorporea jura intelliguntur, ut census, credita, etc.

5. Aliena, etenim in re propria furtum non committitur. Nihil autem refert sive res sit aliena absolute et perpetuo; sive sit talis ad tempus tantum, uti in commodato et usufructu determinato.

6. Domino rationabiliter invito: ratio furti in eo posita est, quod alterius jus violetur per ejusdem rei ablationem; atqui jus hujuscemodi non violatur, quando dominus rationabiliter tenetur in ablationem assentiri. Sic nemo furem diceret qui gladium ab ebrio, vel mente capto, seipsum aut alium interfecturo surriperet 1.

757. R. Ad 2: Furtum aliud est simplex, nempe modo descriptum; aliud qualificatum, si nempe aliquid furto simplici superaddat. Et multiplex distinguitur: 1) rapina, id est usurpatio rei violenta, seu facta præsente et contradicente domino; 2) sacrilegium, seu furtum rei sacræ, vel rei profanæ patratum in loco sacro; 3) peculatus, quo aufertur pecunia vel res ad Fiscum principis aut reipublicæ pertinens; 4) plagium, quo surripitur servus seu mancipium a domino: sic dicitur quia de hoc crimine convictus damnabatur ad plagas; 5) abigeatus a verbo abigere, quo abducuntur animalia e grege alieno.

Iterum ex lege civili furtum uti qualificatum habetur, et ideo gravius puniendum: 1) ratione valoris, si excedat libellas 500; 2) ratione persona, v. g., si persona quæ furatur sit famulus, hospes, caupo, 3) ratione temporis, si, v. g., noctu sit commissum in habitatione; 4) ratione loci, v. g., si fiat in Ecclesia vel regiis dominiis: ut tale etiam habetur furtum animalium e stabulis vel agris: imo erit abigeatus, si valor illorum excedat 500 libellas; 5) ratione mediorum, si adhibeantur arma, claves adulterinæ, etc.; 7) ratione rei, ut esset res sacro cultui dicata surrepta in ipso loco sacro: item dicendum de pecunia regia 2.

debent, recusant: vel ne solvant, infinitas prætexunt causas, propria auctoritate rem definientes, nec parsimoniæ student, nec aliquid sibi subtrahunt, ut valeant propriæ obligationi facere satis, quasi agatur de supervacanea illis facta donatione, non de stricto debito justitiæ. Liguori, Op. Mor., 1. m, n. 518.

1 Ajunt plures illud rationabiliter invito satis contineri in verbo injusta.

2 Cod. poen., art. 605 et 622; it. Cod. milit., art. 199. Ferraris; V. Peculatus.

758. An varia illa furta specie differant inter se, adeo ut eorum diversitas sit necessario aperienda in Confessione, negant communiter, si excipiatur tum furtum rei sacræ vel in loco sacro, quod addit furto malitiam sacrilegii; tum rapina, ex qua injuria fit non solum circa res, sed etiam circa personam.

759. Q. 2. Quale peccatum est furtum?

R. Furtum est peccatum ex genere suo mortale, idque probatur tum Scriptura; Apostolus enim scribit: neque fures, neque rapaces Regnum Dei possidebunt ; tum ratione, quia per furtum violatur justitia, cujus præceptum est, ut nemo lædatur, et jus suum unicuique servetur; atqui justitiæ præcepta obligant per se sub gravi. Adde: per furtum maxime perturbatur atque subvertitur pax et tranquillitas Reipublicæ; unde s. Thomas ait, quod si passim homines sibi invicem furarentur, periret humana societas 2. Hinc Catechismus Romanus: quam grave scelus furtum sit, ipsa naturæ vis et ratio satis ostendit. Imo ne dum furtum, sed vel ipsum furti desiderium graviter prohibetur decimo Decalogi præcepto 3: contra quod proinde peccant tum mercatores, qui rerum penuriam expetunt, ut suas merces carioris vendant et sic aliorum miseria ditescant; tum milites qui bellum exoptant, ut impune aliena diripiant; tum medici qui ideo morbos, judices qui ideo lites, advocati qui ideo contentiones concupiscunt, ut ditescant; est enim concupiscere alienum sine justa causa.

[ocr errors]

Diximus ex genere suo; nam furtum peccatum erit veniale vel ex levitate materiæ, vel ex imperfectione actus. Si furtum grave est, gravis erit obligatio restituendi: si furtum est leve, erit levis obligatio; justitia enim exigit, ut omnibus reddatur usque ad ultimum quadrantem, et pro mensura illatæ injuriæ sit reparationis ratio *. 760. Q. 3. Quænam censenda gravis et notabilis materia furti ? R. Materia furti potest esse gravis vel ratione circumstantiæ specialis, vel absolute et in se, vel relative ad personas damnificatas.

1. Ratione specialis circumstantiæ furtum rei etiam levis erit mortale peccatum, tum ob damnum secutum, ut si acum fureris sartori quem scis alium non posse habere; tum ob scandalum, ut

11, Cor. VI.

Ferraris; V. Fur, Furtum, ubi plura.

2 2, 2. q. 66, a. 6. — V. Liguori, Op. Mor., 1. m, n. 518.

Quod sapienter actum est: -1) ut nemo de sui justitia sibi blandiatur, dum abstinet ab omni exteriori peccato, sed interim peccatum tenet in corde; — 2) ut significetur, Deum esse cordium scrutatorem, simulque demonstretur excellentia divinæ legis supra humanas, quæ non possunt interiora dirigere; - 3) ut peccatum in sua radice destruat: prava enim cupiditas et peccatum est et omnium peccatorum fons, cum ex corde exeant omnia delicta atque scelera.

4 Rustici, præsertim parvuli, inortalia ex errore conscientiæ sæpe reputant furta in se levia, et in Confessione non raro reticent: ideo interrogandi et instruendi.

si noscas ideo alium esse blasphematurum; tum ob intentionem, ut si quis putet et velit rem notabilem auferre; tum demum ob mœrorem quem concepturus est dominus ex furto illo.

2. Furtum erit absolute grave, quando independenter a damno quod patitur dominus, in communi hominum sensu per se censetur sufficere ad costituendum peccatum lethale. Tunc autem censetur constituere lethale peccatum, quando res ablata juxta judicium prudentum potest unicuique afferre gravem utilitatem: id autem censetur talem utilitatem afferre, quod ad quotidianam sustentationem unius honesti operarii, unius honesti viri seu mediocriter divitis requiritur et sufficit.

3. Erit furtum relative grave, quando speciatim attenditur ad damnum quod inde patitur dominus: quod quidem non idem est pro omnibus. Sic respectu quorundam, v. g., pauperum, quibus res furto aufertur, censetur gravis; respectu vero aliorum, v. g., divitum, censetur levis: In amissione unius gallina, ait Angelicus, plus (pauper nempe) gravatur, quam unus multum dives gravaretur in mille marcis 1.

Patet autem, quod determinatio materiæ absolutæ ad judicandum de peccati gravitate, tunc tantum debeat habere locum, quando ignoretur status ac conditio personæ damnificatæ; sed in aliis casibus habenda est ratio materiæ relativa. Porro antiquitus rigidiores erant auctores in assignanda materia furti gravis; cum tunc pecunia esset rarior. At hodie communiter non ita severiores sunt; nam pecunia hisce temporibus utpote in humano commercio abundantior, non ita habetur pretiosa; ideoque Theologi majorem summam requirunt ad mortale furtum constituendum. In hac autem re (quæ magnopere pendet a prudentum æstimatione) major auctoritas majorem constituit probabilitatem.

Si igitur agatur de summa absolute gravi, eam determinant ad quinque aut sex circiter libellas (vulgo franchi). Si vero agatur de materia gravi relative spectata, attentis præcipuis Europæ locis et temporum nostrorum adjunctis, ad eam ex modernis auctoribus requiri videtur: - 1) circiter valor unius franci relate ad pauperes, et non raro minus pro majori pauperis necessitate; 2) circiter duo vel tres franci relate ad operarios, qui labore diurno victum sibi comparant; 3) circiter quatuor, vel quinque franci relate ad,ho

[blocks in formation]
[ocr errors]

4) circiter sex, vel septem franci re5) a peccato gravi nunquam excusa

« PoprzedniaDalej »