Obrazy na stronie
PDF
ePub

5. Si fama aliis modis sit recuperata, v. g., judicis sententia, veritatis evidentia, testimonio prudentum; nam tunc nullum damnum.

6. Si auditores mihi alterius crimen narranu fidem non adhibuerint; eo in casu damnum non fuisset illatum (P). Quæ causæ continentur hisce versiculis:

ART. II.

Impos, publicitas, oblivio, cessio, fama
Si reparata fuit, si data nulla fides.

De modo quo læditur et reparatur honor.

747. Q. 1. Quid est contumelia?

R. 1: Contumelia est læsio honoris alterius absque justa causa, quæ fit in ipsa ejus præsentia; vel in ejus absentia, sed eo fine, ut alter resciat. Differt a simplici detractione non solum quod illa honorem, hæc famam respiciat; sed etiam quod contumelia fiat aperte instar rapinæ contra præsentem, detractio e contrario instar furti occulti contra absentem.

Contumelia autem multipliciter fit: 1) omissione, si, v. g., cultus superioribus debitus denegetur; 2) factis, si, v. g., superiorum imago conculcetur; 3) dictis: hoc vero contingit vel objiciendo alicui naturales defectus, et dicitur convicium; vel defectus morales, et simpliciter appellatur contumelia; vel ejus indigentiam, et habetur improperium. Si vero quid jocando ei objiciatur, ut erubescat, dicitur derisio vel irrisio vel illusio. Quæ omnia sub uno contumeliæ nomine accipi solent, et eandem speciem habent, si excipias derisionem, qui sane modus ab aliis specie differt ex parte motivi; nam ex Angelico alii modi intendunt honorem deprimere, hic vero pudorem et verecundiam causare 1.

R. 2: Contumelia est peccatum ex genere suo mortale, sicut detractio; nam quemadmodum detractio proximum lædit in fama, ita contumelia lædit eundem in honore, qui est bonum præstantius divitiis quibuscunque: hinc Apostolus contumeliosos a Regno Dei excludit ; et Christus dicit illos reos gehennæ 3. Erit autem multo gravior contumelia, si fiat in superiorem, cui certo detraheretur non parum.

cipe, un magistrato, la condonazione non dispenserebbe dall'obbligo di far cessare lo scandalo che risulta dalla diffamazione. Gousset, n. 1080. V. Liguori, Op. Mor., 1. 11, nn. 334, 966 et 984. ? Mattb. v.

1 2. 2, q. 75, a. 1. 2 Rom. I.

[ocr errors]

Sed erit aliquando tantum veniale, et aliquando nullum peccatum: 1) venialis erit contumelia , tum ex imperfectione actus, tum si sit leve convicium non multum hominem dehonestans, et proferatur ex aliqua animi levitate, vel ex levi ira absque firmo proposito aliquem dehonestandi, ut ait S. Tomas 1; -- 2) nullum erit peccatum ex eodem Angelico, si convicium aliquod leve proferatur causa delectationis ac joci, si debitæ circumstantiæ serventur; id enim pertinet ad eutrapeliam. Idem est, si convicium dicere proficiat ad correctionem : hoc modo Dominus discipulos vocavit stultos, et Apostolus Galatas insensalos; sed raro expedit, quia ex Augustino sæpius subditos ad iram excitat %.

718. Q. 2. An et quomodo reparandus honor contumelia ablatus ?

R. Ad 1: Honor ablatus sub gravi, si graviter læsus, reparandus est; est enim vera læsio et juris alterius violatio, gravior ipso furto; nam bonum nomen magis permanebit, quam mille thesauri magni et pretiosi 3. Excipe: 1) si recte credi possit læsum reparationem recusare, ne memoria acceptæ injuriæ renovetur; 2) si adsit periculum, ne renoventur odia in actu illo; 3) si manifesta appareat injuriæ condonatio, ut si offensus sponte ad offensorem accedat, cum eo familiariter loquatur, jocose conversetur; 4) si offensus jam sibi vindictam sumpserit, offensorem percutiendo, injuriis afficiendo, etc.; tunc censetur sibi jam satisfecisse: hac ratione eximuntur rustici, si inter ipsos habita fuerint ferme æqualia convicia et improperia. Idem dicit Lago, si pro honore ablato a judice pana inflicta fuit (quæ in conscientia erit solvenda); nam in communi æstimatione tunc videtur satis honor reparatus.

R. Ad 2: Si honor fuit publice ablalus in præsentia aliorum, restitui debet coram illis; vel saltem per modum, quo satisfactio ad illorum notitiam queat facile pervenire: alioquin non restitueretur integre. Sufficit autem id agere etiam per aliam personam: qui enim per alium facit, per se facere censetur. Si vero ablatus fuit in præsentia tantum contumelia affecti, tunc satisfactio privata sufficit; nam pro modo peccati fit restitutio.

Brevius: ad restitutionem honoris illa satisfactio requiritur, quæ censeatur sufficiens ad integrandam æstimationem juxta conditionem personæ offense. Sic si dehonorator fuit superior, sufficit, si honorabiliter dehonoratum salutet, domum invitet et benevolentia excipiat; si enim amplius ageret, non satis consuleret suæ digni

1 2, 2, q. 72, a. 2. 9 Lib. ii De Serm. Domini, c. XIX. Codex pæn., art. 378 calumniatores punit. s Eccli. XLI. V. Liguori, Op. Mor., 1. in, n. 990.

tati. Unde ajunt raro teneri veniam petere Episcopum a clerico, herum a famulo, virum ab uxore, principem a subdito, ne dum nimia servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas 1.

Si vero dehonorator fuerit æqualis vel inferior, requiritur satisfactio major, v. g., ut locum ei cedat, salutando præveniat et similia peragat, quibus prudenter judicetur satis reddi ablatus honor 2. Etsi autem hic veniæ petitio sit aptior modus; attamen non necessario requiritur. Excipe nisi aliter honor satis reparari nequeat : imo aliquando venia expostulanda est modo extraordinario, v. g., flexis genibus, vel aliam similem humiliationem ostendendo, si injuria fuerit gravissima, uti si subditus superiori alapam impingat.

749. Q. 3. Quomodo se gerere debet contumelia affectus?

R. Omues tenemur contumelias patienter ferre animi præparatione, quatenus abjiciamus omnem vindicta amorem exemplo Christi ac Sanctorum; nam vindicta Domini est.

Diximus: animi præparatione; non enim semper actu contumeliam silentio ferre tenemur: sic ipse Christus cum suscepisset alapam, dixit: Quid me cædis 39 Igitur oportebit contumeliam illatam repellere: 1) propter bonum ejus, qui contumeliam infert, ut ejus audácia repri matur, dicente Scriptura: Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur ; 2) propter bonum aliorum, ut si Prælatus eam tolerando redderetur subditis contemptibilis. Unde Gregorius di cit 5: Hi, quorum vitam in exemplo imitationis est posita, debent, si possunt, detrahentium sibi verba compescere. Idem fere Angelicus 6.

SCHOLIUM.De Secreti manifestatione et Libello infamatorio.

750. Q. 1. Quid est, et quotuplex secretum ?

R. Secretum, quod est notitia rei occulta, triplex distinguitur: naturale, commissum et promissum.

Naturale est illud, quod ab ipsa natura imponitur: ut si quid sciam, quod manifestare nequeam sine gravi alterius læsione in honore vel bonis. Quod si sciam ex alterius levitate vel casu, dicitur naturale simplex; si de industria, naturale extortum 7.

1 S. Augustinus, Epist. ccxi, alias c.

Non autem reparatur honor per communia signa postea ab offensore exhibita; quia hoc est pro præsenti honore, non pro damno præterito, quod tamdiu perseverat, quandiu non reparetur per specialem satisfactionem. Ceterum quoad praxim diligenter advertendum, quod multoties expedit, ut confessarius omittat monere pœniientem in bona fide existentem qui alium inhonora vit, de satisfactione præstanda, si prævideat monitionem non profuturam; imo potius obfuturam, dum experientia constat quod poenitentes facile tales satisfactiones promittunt; sed difficulter in facto adimplent, ob ruborem quem postea in hoc sentiunt vel apprehendunt. Liguori, Opus Mor., I. 1, n. 988.

8 Joann. XVIII.

3 Homil. IX in Ezech.

7 V. Liguori, Op. Mor., I. 1, . 970. ina, De Justitia, t. iv, tr. 4o, disc. 3. It.

[ocr errors]

4 Prov. XXVI.

6 2, 2, q. 72, a. 3.

Lugo, De Jure, diss. XI, Asess. IX.
Billuart, Carrière, etc.

Mo

Commissum seu rigorosum est, quando quis alteri quidpiam inanifestat, eidem committens silentium circa illud. Id autem fieri potest vel expresse, si expressis verbis silentium committatur; vel tacite, si ab ipsa rei manifestatæ natura id deducatur: uti contingit medicis, advocatis, theologis aliisque, ad quos vel pro remedio vel pro consilio fit recursus.

Promissum est quando et qui rem manifestat, silentium exigit; et qui accipit illius rei notitiam silentium promittit.

751. Q. 2. An peccet qui violat secretum sine causa ?

R. Affirmative, quia aperte violat jus alienum: qui ambulat fraudulenter (ait Sapiens), revelai arcana ". Imo per se loquendo id mortale est; nam loquendo de secreto naturali ipsa naturæ lex jubet illud servari sub mortali et ex justitia, quoties ex illius revelatione graviter læditur ille, cujus est secretum : quisque enim jus habet, ut secretum suum nemini manifestetur sine causa. Quod magis valet de commisso et promisso : nam in commisso exigitur; in promisso insuper promittitur secretum non revelari: et revelans tenetur de damnis, si quæ sequantur; cum injusta revelatione fuerit causa vera et efficax.

Diximus: per se loquendo; a gravi etenim peccato excusat parvitas damni in secreto naturali ac commisso; et in promisso excusat etiam, si promittens tantum sub levi se obligaverit ad silentium.

752. Q. 3. Quandonam sine culpa manifestatur secretum ?

R. Casus, in quibus sine peccato secretum commissum potest manifestari, hoc versiculo continentur:

Res, consensus, inadvertentia, justaque causa.

1. Quando res sub secreto commissa vel est parva, neque ex revelatione damnum timetur; tunc enim non videtur posse saltem gravem obligationem inducere: vel aliunde jam cognita est aut publica; tunc enim non detegitur secretum. Imo Azorius, Lugo, Mazzota et Roncaglia probabiliter tuentur mortale non esse, rem gravem sub secreto commissam revelare sub eodem secreto uni vel alteri probo, sed modo hic sub secreto contineat, nec alteri revelet, secus de uno in alium, res tandem aperiretur omnibus, ut non raro evenit; item modo non detegatur cui specialiter celari voluerit ille, qui secretum commisit.

1 Prov. xi.

V. Coder pænalis, art. 587, ubi qui violant secretum, quod servare tenentur ratione officii, carcere ab uno ad sex menses, et etiam suspensione ab exercitio proprii officii puniuntur. C. a. pen., p. 1", $ 86.

[ocr errors]

2. Quando adest præsumptus consensus ejus, qui illud commisit; consentienti enim nulla injuria.

3. Quando manifestatio contingit ex inadvertentia, ex indeliberatione, vel ex animi persuasione, quod res non sit gravis.

4. Cum adest justa causa, si nempe secretum servare verteret in grave damnum publicum vel innocentis vel ipsius committentis. Imo tunc etiamsi jurasses servare, ex ordine charitatis illud recte revelas: est commune. Et idem probabilius ac communius dicendum, si agatur de proprio damno vitando ; neque enim præsumitur quis se voluisse cum tanto onere obligare, uti dicunt Elbel, Layman, Lessius, Lugo, Roncaglia, Sotus, Sporer, etc. Quod si quis promiserit se etiam cum vitæ dispendio secretum esse servaturum, tunc vel cum gravi suo damno tenetur promittens stare promissis. Imo valde probabile et communius est cum Croix, Molina et aliis teneri etiam cum ipso vitæ periculo; quia hoc non esset sibi mortem directe inferre, sed vitam minime tueri, quod licitum est ob justam causam, v. g., ad fidelitatem promissam conservandam, cum id sit bonum virtutis.

753. Q. 4. An liceat aperire et legere literas alienas ? R. Literas alienas aperire licet :

1. Si sciamus eas in nostrum injustum damnum conscriptas, vel in nostram injuriam cedere, quam intendimus a nobis propulsare; hoc enim ad jus propriæ defensionis pertinet. Sic Princeps potest aperire literas et hostium et aliorum omnium, quæ tempore belli a locis hostium finitimis circumferuntur. Item ministri publici, si tamen bono publico expediat.

2. Si habeatur consensus expressus, aut saltem tacitus illius, a quo vel ad quem literæ mittuntur, neque id speciali lege prohibeatur; ubi enim consensus adest, nequit esse injuria.

3. Si Communitatis vel Instituti regulæ, aut legitima consuetudo id sinunt: sic superior religiosus literas aperit subditorum suorum; id enim valde confert, imo necessarium est ad disciplinam sustinendam. Quod etiam de superiore in collegiis et seminariis affirmandum est ob eandem rationem 1.

4. Si id necessarium sit, vel expediens ad avertendam injuriam alteri imminentem, modo non plus legatur, quam quod ad talem finem necesse sit: atque ille, cui imminet damnum, jus habeat literas aperiendi ad malum illud propulsandum; quia proximo nostro consulere licet contra injustum damnificatorem.

1 y. Liguori, Op. Mor., I. v, n. 70.

Carrière, De Justitia, n. 974,

« PoprzedniaDalej »