Obrazy na stronie
PDF
ePub

et dummodo nec amplius nec pluribus crimen manifestetur, quam oporteat ad avertendum damnum, quod in se ipso quis pertimescit. Unde sapienter monet Suarez ex Angelico: Charitas obligat ad subveniendum communi bono cum minimo damno privato; ergo si potest illud defendi et hoc vitari, utrumque faciendum est'. Quare eo in casu per se liberum non erit superiori crimen aperire (0).

741. Q. 11. Quid de iis, qui detractionem audiunt ?

R. Si gravem detractionem audiens ipsi cooperatur, detractorem excitando, laudando, interrogando, etc. peccat contra charitatem et contra justitiam ; cum efficiatur vera causa damni, quod proximus patitur, injusta et efficax. Et hæc differentia est ex d. Bernardo inter detrahentem et detractionem audientem, quod primus dæmonem habet in ore, secundus in aure. Si vero detractionem audiens illi non cooperatur, tunc vel secum ipse de illa gaudet, vel minime gaudet de illa.

Si audiens detractionem secum de illa gaudet, peccat mortaliter in materia gravi contra charitatem, et affectu etiam contra justitiam; cum delectetur de gravi damno proximi sui , et de actu injusto. Unde monet Scriptura : Linguam nequam noli audire : detrahentia labia sint procul a te ; cum detractoribus non commiscearis, quoniam repente consurget perditio eorum 2. Imo peccaret contra justitiam etiam effective, si delectationem suam exterius manifestaret; cum tunc se habeat, uti laudator detractionis. Excipiunt: 1) si quis non delectetur de detractione quatenus est proximi damnum, sed tanquam de auditione rei novæ, seu de curiosa cognitione criminum alienorum; 2) si quis delectetur quidem de ipsa detractione; sed non ex odio vel gaudio de alterius damno, bene vero ex simplici animi vanitate seu curiositate : id deducunt ex s. Thoma, qui tunc tantum docet esse grave pecatum, quando placeat ei detractio propter odium ejus, cui detrahitur 3.

Si vero audiens detractionem de illa non gaudet, non peccat : modo 1) si eam commode impedire nequeat, se haberet modo tantum positivo; 2) modo non sit superior, quia tunc specialis obligatio resistendi ei incumbit.

742. Q. 12. Adestne obligatio detractionem impediendi ?

R. Si gravem detractionem audiens est superior, utique tenetur illam sub gravi impedire ; cum ratio officii peculiariter adstrictus sit ad occurrendum subditorum damnis. Utrum vere obligetur ex

.

1 De charitate, diss. viii, sess. 6a. V. Liguori, Op. Mor., l. 111, n. 969 ; l. iv, 1. 2 47. 3 Eccli. XXVII; et Prov. iv et xxiv. 3 2, 2, q. 73, a. 4. - V. Liguori, Op. Mor., l. 111, n. 979.

[ocr errors]

justitia, ita ut in defectu detractoris, ipse teneatur restituere famam Tiesam, alii affirmant de superiore irfamantis, quia superior tenetur ex officio curare, ne subditus alteri noceat. Alii affirmant de superiore infamati, quia pariter ex officio tenetur damnum subditi impedire. Alii vero forte probabilius cum Lugo, Soto aliisque de utroque negant: et 1) de superiore infamantis, cum non teneatur invigilare bono non subditi licet peccet contra justitiam in ipsum subditum, quatenus eum corrigere debet); 2) de superiore infamati, quia ipsi non incumbit bono temporali subditorum prospicere. Hæc tamen ratio probat illum ex justitia teneri, si ipse in temporalibus esset præpositus.

Quod pertinet ad personam privatam , certum est, quod si detractionem audiens eam non impediat, contra justitiam non peccat; quia nulla ei obligatio ex officio incumbit. Imo neque contra charitatem, si inutiliter corrigeret juxta illud: ubi auditus non est, non effundas sermonem '; vel si non posset sine gravi incommodo, quocum non obligat charitas ; vel si dubium sit, num delictum evaserit publicum ; non enim supponitur malus qui illud patefecit.

Tota ergo quæstio est de casu, quo detractio sit certo injusta : an scilicet peccet graviter persona privata, quæ cum commode possit, tamen detractorem non admonet. Censet sapientissimus Lugo, corrigere sub gravi æqualem raro, inferiorem rarissime teneri; imo absolute dicunt Salmanticenses cum communi Thomistarum , nonnisi leviter peccare privatum, qui ex verecundia, timore, negligentia detractioni non resistit ; quod eruunt ex Angelico, qui id libenter admittit, si ultra infamiam aliud proximi damnum non timeatur 3. Hæc communissima sententia (quæ occurrit plurimorum angustiis) rationabiliter sustineri potest, tum quia in hac materia difficillime constat monitionem fore profuturam ; tum quia facillime offenduntur detrahentes coram aliis corripi, et periculum est quod potius augeant vel confirment detractionem. Excusantur autem etiam a veniali illi, qui advertendo detractionem vel discedunt, vel sermonem ad alia industrie divertunt, vel faciem tristem ostendunt, vel referunt bona de illo cui detrahitur. Ratio est quia istä actiones sunt veræ correptiones juxta illud : dissipat... facies tristis linguam detrahentem ; per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis :.

1 Eccli. XXXII. - V. Liguori, Homo Apost., tract. xi, n. 17. ? 2, 2, q. 73, a. 4. 3 Prov. xxv; Eccl. vii. Expedit raro detrahentem ab initio sermonis abrumpere, quia sæpe nonnisi communia et publica facta asseruntur; aliunde talis interruptio ad attentionem detrectantibus conciliandam inserviret. Lyonnet. Vide Stapf, $ 403. SCAVINT, Theologia etc. T. II.

33

713. Q. 13. An sub gravi facienda sit restitutio famo?

R. Sub gravi fama restituenda est, si graviter læsa : si enim gravis est obligatio reparandi damnum grave in divitiis, a fortiori urgebit hæc obligatio, quando agitur de recuperanda fama; nam melius est bonum nomen, quam divitiæ multæ 1. Hinc ad rem Gregorius IX: Si culpa tua datum est damnum, vel injuria irrogata... jure super his satisfacere te oportet. Nec juvat dicere bono publico expedire, ut delicta delegantur: id verum est, si directe in damnum vergant communitatis. Secus non ; sic enim et pax et tranquillitas turbaretur, frenum tolleretur ad alia crimina vitanda, ac cædes inveherentur sæpe. Imo confessarius curet, ut hujusmodi restitutio ante absolutionem fiat; quia ceteroquin difficulter postea implebitur, quamvis hæc ordinarie sit minoris difficultatis, quam restitutio pecuniæ.

Hic tamen advertendum est facile evenire, quod audientes nullam fidem habeant detractori, quia loquitur ex ira vel alia passione non probando delictum ; tunc nulla proprie esset læsio.

44. Q. 14. Quomodo fieri debet restitutio famæ ?

R. Vel restitutio famæ facienda est ob revelationem criminis veri, sed occulti; vel ob imputationem criminis falsi:

Si 1, debet infamans, quoad potest, opinionem de eo ab audientibus conceptam abolere, dicendo, v. g.: se male dixisse, injuste diffamasse. Quia tamen hic modus vix hodie sufficiens est apud rusticos et simplices, qui adhuc crederent vera esse que a detractore dicta fuerunt; ideo convenientius erit dicere: se falsum dixisse, errasse, se deceptum vel mentitum fuisse. Neque hæc verba mendacia sunt (uti cum bene multis docet Lugo), sed vere amphibologica; nam ipsa peccata, inquit Angelicus, falsitates dicuntur in Scriptura secundum Psalmum: ut quid diligitis vanitatem et quæritis mendacium 2 ? Ego soleo hoc consilium dare, ait s. Alphonsus, ut dicant : ex capite meo hoc erui (vulgo: me l’ho cavato dal capo) æquivocardo nempe; quia omnia verba a mente, pro qua accipitur caput, procedunt. Verum si prudenter judicetur restitutionem sic factam potius fore noxiam, quam utilem, maxime apud nasutos et intelligentes, qui talem modum jam sciunt, melius erit ut eam detractores, tacendo de primo delicto, indirecte et industrie agant, videlicet offensum pluries serio et data occasione honorando, vel de eo bene loquendo. Et tunc pro præteritis detractionibus cum illis confessarius se gerat, uti solet cum vero paupere, a quo nulla potest restitutio exigi.

1 Prov. XXII. Si fama leviter tantum sit læsa, sub levi reparanda est; nam justitia sive in magnis sive in parvis vult æqualitatem. In praxi tainen difficile est obtinere, ut restitutio famæ, si leviter sit læsa, fiat directe per retractationem : unde sufficit si restitntio fiat indirecte, videlicet bene loquendo de persona læsa, etc.

V. Li. guori, Op. Mor., 1. m, n. 991 ; Homo Apost., tract. xi, n. 18.

91, p. q. 17, a. 1. – V. Liguori, Op. Mor., I. i, n. 992; Ho. Apost., tract. xi, n. 18. 1 V. Liguori, Op. Mor., l. I, n. 991.

Si 2, infamans tenetur crimen falsum aperte retractare, adhibito etiam, ubi sit opus, juramento; nam qui intulit damnum, ad totum id tenetur, quod necessarium est ad injuriam reparandam, si adeo difficile non sit, uti non est juramentum. Neque obstat, quod ipse tunc diffametur; potior enim esse debet conditio innocentis quam nocentis. An vero teneatur etiam testes adhibere, si juramento fides non habeatur, videtur negandum, nisi in aliquo casu raro; nam id uti valde arduum habetur. Aliunde quid magis agere debet detractor, quam Deum vocare in testem? unde restitutio nimium tunc damnum excederet, ut tenent Dicastillus, Navarrus, Salmanticenses et Trullenchus contra Bonacinam et Lugo, qui etiam testes requirunt.

Ceterum non sufficit prout verius dicunt Concina, Croix, Lessius, Roncaglia, Salmanticenses, etc., ut retractatio fiat apud auditores immediatos; sed ea est facienda, quantum moraliter est possibile, etiam apud mediatos, quibus nempe crimen revelatum est ab auditoribus immediatis, si præviderit detractor, hos crimen esse aliis revelaturos, et simul videat eos retractationem negligere. Ratio quia ipse fuit prima et efficax causa damni; at secundis causis deficientibus, semper remanet obstricta causa prima 1. Hinc videant in quantas se conjiciunt angustias illi qui tam facile aliorum famam dilacerant!

745. Q. 15. An simul cum redintegratione famæ adsit obligatio reparandi celera damna, si quæ ex detractione secuta sint ?

R. Si ex læsione famæ ob delicti falsi propalationem ortum est alteri damnum fortunarum, ut si læsus privatus est famulatu, officio, pensione, si excidit spe matrimonii divitis, si dotem amisit, etc., tunc et fama reparanda est, et omnia damna illa juxta æstimatio

, nem prudentum compensanda sunt, si saltem in communi fuerint prævisa, ut ordinarie prævidentur; qui enim aliquam liberam causam posuit, tenetur de illius effectibus. Adde, quod hæc damna compensandi obligatio ad hæredes detractoris transit; cum habeat respectum ad illius bona ?.

Quæstio esse potest, si manifestatum sit delictum verum, occultum tamen; quo quidem semel cognito, aliquis fuerit, v. g., a lucroso officio a suo superiore expoliatus. Sotus docet non esse in hoc casu ex integro damna resarcienda, sed tantum quoad partem,

[ocr errors]

2 Non tamen transit ad hæredes obligatio compensandi famam; nam hæc consistit in actione pure personali, quæ cum ipsa persona tota extinguitur.

judicio viri prudentis; quia revera præcipua damni causa est ipsum crimen, non vero revelatio, quæ est solum conditio sine qua non. Verum hic allucinatur doctor oculatissimus, ait Billuart; ut quid tunc Theologi omnes laborant in assignando modo restituendi famam ob occultum sed verum crimen revelatum? satis esset, ut detractorem pæniteat. Crimen utique patratum est, sed quando occultum (nec publico perniciosum), idem est ac si non esset perpetratum; et ideo tunc tota ratio damni est sinistra opinio quam injuste detractor ingessit in audientinm animos sua iniqua propalatione.

Ideo omnino tenendum cum Croix, Laymano, Lugo, Salmanticensibus aliisque etiam in eo casu integre damnum secutum esse reparandum ; quia hic et nunc injusta (ut supponitur) revelatio est causa vera et unica damni, dum sine ipsa illud omnino abfuisset 1.

746. Q. 16. Quænam causæ excusant a famue restitutione ? R. Quinque causæ excusant a famæ restitutione:

1. Si adsit impotentia physica vel moralis : physica, ut si nulla ratione possit quis restitutionem peragere; moralis, uti si eam peragere nequeat sine damno longe majori, ceteris paribus : hæc nempe physicæ comparatur; at impossibilium nulla obligatio. Qui autem restituere non potest totum, tenebitur saltem ad partem, quam potest ; neque enim restitutio consistit in indivisibili.

2. Si crimen quod erat antea occultum, alia via evadat publicum; jus enim ad famam jam esset amissum.

3. Si prudenter judicetur res jam oblivione deleta ; nam longe periculosius est renovare memoriam per retractationem, quam retractationem ipsam omittere 2.

4. Si adsit infamati expressa, ve! tacita condonatio: imo quandoque sufficit præsumpta, sive interpretativa ejusdem voluntas, si, V. g., ita sit bonus animo affectus, ut si rogaretur, certo condonaret; tunc non est invitus, et quilibet est suæ famæ dominus. Attamen aliquando læsus illicite condonat, si ejus fama videlicet inserviat ad proximi ædificationem ; ex charitate tunc illam curare tenetur. Aliquando etiam invalide, si quando fama ei necessaria sit ad damnum alterius præcavendum, quod avertere tenetur ex justitia, ut si esset superior; nam strictu m jus habent subditi, ne sui infamia ipsorum bonum impediat 3.

I V. Liguori, Op. Mor., 1. 111, n. 991. Lugo, De resi., diss. XV, n. 22.

Quid (quæres) in dubio, utrum oblivio illa existat necne ?

Si agitur de crimine vero, non est facile in memoriam revocandum : cum potius attendatur ad delictum, quam ad retractationem; nisi adsit periculum evidens, ne infamia illa ex alia via in hominum memoriam sit reditura. Si de crimine falso, re. vocanda est infamatio, nisi certo constet de oblivione ; cum enim res vera baud sit, nullam proprie dictam infamiam per se importare poterit.

3 « Se si trattasse, per esempio, d'una calunnia portata contro un Pastore, un Prin.

« PoprzedniaDalej »