Obrazy na stronie
PDF
ePub

detractor; neque maledici... Regnum Dei possidebunt. Et d. Hieronymus: Non putent religiosi se esse securos dicentes: grandia crimina non facimus, non adulteror, non furtum facio, non homicidium: grande scelus est quando detrahis fratri tuo 2. Videlicet unico ictu detractio tres interficit lethaliter ex d. Bernardo, detractum, detrahentem et audientem detractionem. Quod peccatum ideo etiam grande est, quia difficulter fama semel læsa, ex toto restauratur: hinc illud axioma vere satanicum: calumniare audacter, aliquid semper hæret.

Porro si alicui detrahatur, crimen verum aperiendo, dicitur simplex detractio: si aperiendo falsum, dicitur calumnia, quæ est gravior et differt specie a simplici detractione, quia detractioni mendacium superaddit proximo perniciosum ac lethale: os autem quod mentitur, occidit animam 3. Attamen sive detractio sive calumnia potest esse tantum venialis, vel ex levitate materiæ, si grave damnum non inferat; vel ex defectu deliberationis: Peccata quæ committuntur in proximum, ait Angelicus 4, sunt pensanda per se quidem secundum nocumenta, quæ proximo inferunt, quia ex hoc habent rationem culpæ: tanto autem est majus nocumentum, quanto majus bonum demitur 5. 785. Q. 5. Quot modis fieri potest detractio?

R. Octo modis hisce versibus ab Angelico expressis:

Imponens, augens, manifestans, in mala vertens,
Qui negat aut reticet, minuit laudatve remisse 6.

Primus omnium gravissimus est falsi criminis impositio, et dicitur calumnia vel contumelia, si contingat in præsentia illius cui falsum crimen imponitur, vel eo fine ut id alter resciat. Secundus est criminis veri amplificatio, quæ quoad augmentum calumnia est. Tertius est revelatio criminis occulti. Quartus sinistra interpretatio boni operis: si quis, v. g., dicat, eleemosynam mulieri pauperi fuisse quidem datam a Titio, sed ad pravum seductionis finem, vel ex hypocrisi. Quintus boni operis negatio. Sextus reticentia et silentium in iis circumstantiis, in quibus facile intelligi queat proximum vel non esse laude dignum, vel non tantam sibi mereri 7. Septimus

1 Eccli. x; Prov. XXIV; 1, Cor. vi.
2 In Ps. CXLIX.
5 Non excusaretur a gravi culpa qui sine animo lædendi, sed ex levitate graviter
detraheret, si id deliberate agat. Non enim officit quod detractio directe non inten-
datur; nam est implicite volita, si dicantur ea, ex quibus illa provenit.

Cod. pæn., art. 370 detractores punit.
3 Sap. 1.
42, 2, q. 73, a. 3.

6 Quatuor primi detrahunt directe, alii indirecte: omnes autem hi modi per se sunt ejusdem speciei: quia omnia respiciunt unum bonum famæ. Attamen novam possunt speciem addere ex accidenti, ut si detrahas alicui in ejus præsentia, esset enim et contumelia, vel si inde prævideas detractum esse amissurum sua bona, etc., tunc accipiet aliam speciem injuriæ in bona fortunæ, quod ideo in Confessione de necessitate explicandum est. Lugo. V. Ferraris; V. Detractio.

7. Un servitore, per esempio, osserva il silenzio, allorchè in sua presenza si loda o si biasima il suo padrone: egli si fa chiaramente intendere con ciò, che il suo pa

1

alienæ virtutis extenuatio. Octavus frigida commendatio, ex qua adstantes intelligant sic laudantem, non bene sentire de illo, quem ipse laudat (N).

736. Q. 6. Quid susurratio, et quale peccatum ?

R. Susurratio est verbum seminans inter amicos discordias. Convenit cum detractione ex parte materiæ, quia utraque malum de proximo dicit; sed specie differt ex parte finis, quia susurratio insuper dissolutionem amicitiæ intendit. Et ideo est ex genere suo mortalis, specie diversa ac gravior detractione: unde in Confessione est exprimenda, ut notat Angelicus 1. Quot malorum sint causa susurrones in familiis, in communitatibus, in universa societate, haud dici potest. Hinc illud Ecclesiastici: Susurro et bilinguis maledictus; multos enim turbabit pacem habentes; verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima ventris 2.

737. Q. 7. An peccet peccato detractionis qui grave crimen revelat; sed uni vel alteri tantum, qui illud sub secreto continebit?

R. Cum distinctione: vel revelatio fit ad leniendum offensæ dolorem; vel revelatio fit ex levitate et sine causa.

Si 1, communissime docent revelationem delicti factam uni vel alteri tantum non esse peccaminosam; durum enim videtur, ut quis prohibeatur solatium quærere suum dolorem amico manifestando. Neque tunc malum proximi intenditur; imo medium hoc institutum est ab ipsa natura, a qua habemus, ut dolor communicando dimidietur: atque id fieri per amicorum compassionem docet Angelicus 3. Hinc excusant saltem a mortali famulos, qui referunt injurias sibi a do mino illatas, uxores quæ referunt improperia mariti, matres quæ referunt offensas filii, etc.

Si 2, alii cum Busembaum censent esse mortale uni etiam crimen revelare quisquis enim ægre fert, quod apud virum cordatum dehonoretur. Adde in omnium sensu judicium temerarium est mortale, licet unus tantum illud concipiat de aliquo. Multi tamen cum Cajetano, Covarruvia, Lessio, Navarro, etc., satis probabiliter negant esse grave; nam fama consistit in opinione multorum: unde non est infamatio, si crimen uni vel alteri viro prudenti reveletur. Huic sententiæ adhæret aperte Angelicus: ita tamen, addit, ut non proveniat inde aliud vel infamia vel vituperium proximo delinquenti, id est, nisi alter alteri sit crimen manifestaturus (quod observatu difficile est), et dummodo semper excludatur animus nocendi 4. Nec tenet paritas judicii temerarii, quia in hoc habetur falsi criminis impositio; sed in nostro casu est tantummodo nuda veri criminis manifestatio.

738. Q. 8. An sit grave, si detrahatur coram pluribus, sed reticita persona, dicendo, v. g., in tali loco esse qui male vivunt ?

drone non merita le lodi dategli, o meriti i biasimi che gli fanno. Nulladimeno per ciò che riguarda i biasimi, il silenzio d'un servitore, d'un amico, o di qualunque altra persona, può in certi casi attribuirsi alla timidezza, alla prudenza, o`al timore di un maggior male. Gousset.

1 2, 2, q. 74, a. 2. V. Liguori, Op. Mor., 1. v, n. 72.

2 Cap. xxvin; et Prov. xxvi, v. 20 et 22; et Eccli. vi.

3 1, 2, q. 38, a. 2.

4 Quodl. 11, a. 13.

[blocks in formation]

R. Grave peccatum non est generatim loquendo hic dicendi modus; in omnibus enim locis ordinarie sunt homines mali: unde per se proprie dicta infamia nulli inuritur. Verum aliter esset, si inde aliqua infamia alicui redundaret: sic peccat qui detrahit Ordini religioso, vel nominat Monasterium, in quo quis grave peccatum occultum commiserit; id enim toti Ordini graviter nocet; nisi, excipit Concina, agatur de aliquo Ordine amplo, neque sit strictioris observantiæ, cum in quolibet amplo loco ferme semper sint aliqui discoli. Hic venit. graviter reprehendenda prava illorum consuetudo, quæ hisce temporibus adeo invaluit, ut nempe, si quis fortasse de Clero scandalose deliquerit, universus Clerus traducatur uti criminosus: hoc injustitiam simul et odium in Religionis ministros plane ostendit1.

Quid (addes), si nominetur persona, sed non notentur ejus peculiares defectus, ut si dicas: multa scio de illo, sed patefacere prohibet charitas, scit me illum posse ad tacendum cogere, etc.?

R. Id per se videtur mortale; nam sic gravis suspicio ingeritur in audientium animis, Si tamen nominentur defectus, sed in genere dicendo talem esse avarum, iracundum, etc., ex se non videtur mortale; quia, ut plurimum, audientes id interpretari solent de quadam propensione tantummodo naturali ac quasi involuntaria. Ceterum ipsa personarum qualitas est attendenda: etenim erit mortale de optimi nominis Prælato dicere, mendaciis esse assuetum; aut de ecclesiastico, quod duellum commiserit vel sit amans puellarum. Non est autem ordinarie grave id asserere de milite, aut de juvene mediocris famæ; nec dicere de puella, quod sit garrula, elata, vel impatiens, etc.

Quid (quæres) si nominentur quidem defectus, sed isti naturales sint? R. Per se mortale non est illos defectus nominare; cum enim a voluntate non profluant, animam non afficiunt, neque sunt dedecori. Poterit tamen esse mortale, vel ratione magni moeroris, ut si proferantur in faciem, v. g., si dicas de aliquo, ipsum esse spurium; vel ratione præjudicii quod inde evenire potest, ut si quis dicat de viro honorabili fuisse vile mancipium 2.

Quid (addes) si nominentur quidem defectus morales; sed defuncti jam sint, quibus detrahitur?

R. Detrahere defunctis ultro concedimus, ceteris paribus, non adeo grave esse ac detrahere vivis; cum defuncti non amplius fama indigeant ad recte vivendum. Dicimus tamen adhuc mortale esse ipsis detrahere in re gravi: nam juxta communem hominum æstimationem semper in fama sua vivere censentur. Unde scriptum est mortuo non prohibeas gratiam 3; et Proverbium habet: de mortuis nisi bene. Hinc historiographi ignominiæ notam memoriæ defunctorum sine sufficienti causa inurentes occulta manifestando, cognita exaggerando, nec actam pœnitentiam referendo, graviter peccant, atque ad restitutionem tenentur: neque hæredes condonare id possunt, cum famæ aliorum domini non sint. Idque valet, licet defuncti sint damnati; nam adhuc

1 V. Civiltà Cattolica, t. vm: I complici del regicida; Martinet, La science sociale au point de vue des faits, 1. 11, c. 10; Mura, Il Clero e la società moderna, ossia esame critico di alcune lagnanze della società moderna contro del Clero e contro i suoi diritti. Roma, 1826.

V. Liguori, Op. Mor., 1. v, n. 72.

Eccli. vII. -V. Manno, Opuscoli, articolo: Della libertà dei giudizi storici sopra i morti ecc. Liguori, Op. Mur., 1. 1, n 979. Ad rem Sales: Il dir male de' morti è grande empietà, è un fare come quelle feroci belve, che disotterrano i corpi per divorarli.

sunt nostri proximi secundum naturam: ideo neque licet ipsis duplex tormentum desiderare, ut ait Roncaglia.

739. Q. 9. An liceat revelare crimen, quod semel publicum est? R. Triplici modo crimen publicum dici potest:

1. Publicitate juris, cum nempe de eodem publice constat vel per judicis sententiam, vel per ipsam rei confessionem, vel per legitimam testium depositionem in judicio secutam.

2. Publicitate facti, cum id publico loco coram multis patratum est, ita ut non amplius possit ulla neque tergiversatione celari, neque ullo excusari juris suffragio.

3. Publicitate famæ, quando fama criminis pervenit ad majorem partem communitatis, vel ad tot personas ejusdem, ut, spectatis omnibus circumstantiis, fieri nequeat quin ad notitiam majoris etiam partis deveniat. Nos porro dicimus, ad hoc, ut crimen dici possit publicum sufficere, quod si communitas constet octo personis, illud sciant quatuor; si centum, sciant quindecim; si mille, sciant viginti circiter diversarum familiarum 1. Publicum autem erit in aliqua vicinia 40 personarum, si sciant 8 ex diversis familiis; item si in oppido 5,000 civium, sciant 40 per illud dispersi. Addunt autem crimen dici famosum, si illius fama pervagatur per majorem partem oppidi, communitatis viciniæ vel Parœciæ. Item dicunt infamatum in Regno, quia jam est infamatum in Curia principis, vel in alio loco illustri, ex quo facile in Regnum fama dimanat. Hoc posito:

Dicimus nullum peccatum est neque contra justitiam neque contra charitatem, si verum alterius crimen reveletur in loco, ubi sive juris, sive facti, sive famæ publicitate jam est notum: Si palam res est, repetitio injuria non est, ex juris adagio. Imo expedit ad bonum publicum, ut unusquisque cognoscatur qualis publice cognitus est.

Imo communius videtur non peccare saltem mortaliter neque contra justitiam neque contra charitatem qui crimen in uno loco publicum etiam ex solo facto, in alio loco manifestat ubi nondum notitia pervenit, nec perventum erit ita facile; nam expedit publica delicta, publica execratione notare, ut ab iis caveant omnes. Hoc consuetudo passim confirmat, dum historici nemine reclamante, narrant ubique, præsentibus et futuris, delicta solummodo in uno

1 Notandum est, crimen in una tantum familia vel monasterio notum non posse dici absolute publicum; ac proinde non posse manifestari ne in alio quidem monasterio ejusdem Ordinis, quia est semper privatorum notitia, cum una familia habeatur ut unus homo. V. Liguori, Ho. Apost., tract. xi, n. 12; Op. Mor., 1. 111, n. 974. Billuart id judicio prudentis remittit, si attento communitatis numero, homin m garulitate et aliis circumstantiis, judicet vix possibile, ut res secreta maneat.

loco nota notorietate facti, uti passim videre est apud sacros, ecclesiasticos et profanos historicos.

740. Q. 10. An aliquando liceat alterius crimen occultum revelare? R. Si notitia sit habita ex Confessione sacramentali, in nullo casu licet alterius crimen revelare, quamvis sit levissimum, atque agatur de ipsa morte vitanda; nam semel data contraria suppositione, retraherentur fideles a Sacramento. Si vero notitia aliunde habita sit, illud revelare fas est propter aliquod bonum necessarium, debitis circumstantiis observatis, ut ait s. Thomas 2. Unde dicimus cum Concina, licere revelare verum et occultum alterius crimen :

[ocr errors]

1. Ut proximus emendetur illud deferendo judici aut Prælato aut domino aut parenti, modo ex tali revelatione majus eidem damnum minime contingat. Ideo tanto magis licet crimen revelare ad consilium petendum pro delinquentis emendatione; bonum enim animæ spirituale præferendum est bono temporali famæ, uti habet sanctus Basilius 3.

2. Ut publicum damnum evitetur: quo in casu quisque per se loquendo crimen manifestare tenetur; nam bonum communitatis vincit bonum particularis, ac quælibet pars tenetur ad bonum totius conferre. Hinc detegenda sunt crimina quæ in Religionis aut Reipublicæ ruinam vertunt; si enim unusquisque tenetur de proximo suo, quanto magis si de plurimorum bono curando agatur!

3. Ut salvetur vita hominis innocentis, ut si innocens accusetur de homicidio, erit revelandus homicida; cum potior sit conditio innocentis. Imo licet alterius occultum crimen revelare ad vitandum grave damnum proprium, vel alienum, etiam in bonis fortunæ; quia nocens non habet jus ad famam suam cum gravi damno innocentis, et ex lege charitatis bonum proprium, vel alterius innocentis bono nocentis est præferendum 4.

Hæc omnia tamen tunc tantummodo obtinent, cum damnum non potest aliter evitari, et damnum satis proportionatur amissioni famæ;

1 V. Liguori, Op. Mor., 1. m, n. 974; Homo Apost., tract. xi, n. 13. Frassinetti, nota 83. Et celebris historicus hac de re ajebat: voi vi siete infamati colle vostre azioni, ed io vi infamo co' miei scritti.

22, 2, q. 73, a. 2.

3 In reg. brev.

4 Perciò si può avvisare un padrone, che il suo servitore è infedele; un superiore che il tale o tal altro inferiore non è degno della sua confidenza: spesso anche vi è obbligo per carità. Neppure è maldicenza il dare di alcuno informazioni poco favorevoli, ma conformi alla verità, quando si è consultato intorno a persone interessate a conoscerlo, perchè si tratta o di un matrimonio, o di un altro negozio importante, pel quale si teme d'essere ingannato. Gousset, n. 1070.

D

Hinc (recte addit Lyonnet), a peccato exulant: 1) qui superiores, aut patres familias monent de subditorum, filiorum, aut famulorum vitiis, ut eos reprehendant aut coerceant; 2) qui medici, advocati, confessarii, magistri, aut farnuli inscientiam, aut pravitatem detegit iis quorum interest ista cognoscere; 3) qui juvenes monet de vitiis sociorum, ut periculosam eorum societatem fugiant.

« PoprzedniaDalej »