Obrazy na stronie
PDF
ePub

minime periculosis, ut sic displicentiam suam atque constantiam ostendat, et aggressor facilius discedat, nec revertatur. Id porro (modo fiat immediate post acceptam injuriam et nunquam ad vindictam) non tantum permittendum, sed etiam consulendum est. Ad rem Chrysostomus: Percute vultum ejus, sanctifica manum tuam (L).

718. Q. 4. An liceat occidere invasorem honoris ?

R. Negative, si invasio honoris verbis tantummodo fiat, ut si viro honorato contumeliose dicitur mentiris; aliter enim repelli injuria potest, debet et solet, nempe verbis potest responderi verbis ; ideo tunc vulneratio aut percussio non defensionis, sed vindictae ratio nem haberet. Item negative, si honor impetatur factis, v. g. calcibus, colaphis aut similibus injuriis gravibus; sed facta jam evenerint; læsio enim aggressoris post jam illatas injurias (nisi agatur de moderata correptione cum pueris et aliis hujusmodi adhibenda) ultio esset, non autem defensio. Huc spectat propositio 30 ab Innocentio XI damnata, etiam utpote nimis generalis: Fas est viro honorato occidere invasorem qui nititur calumniam inferre (ubi non distinguit, an id verbis tantum fiat, an etiam factis), si aliter hæc calumnia vitari nequit ; idem quoque dicendum, si quis impingat alapam vel fusto percutiat, et post impactam alapam vel fustis ictum fugiat.

Si vero res de illo sit qui factis honorem hinc et nunc lædere conatur, viro nobili licebit omni modo injuriam propulsare. Neque enim illi imponi posset obligatio passive se habendi, dum alter in contemptum conetur, v. g. impingere alapam, aut vestes conspurcare; sed licebit ei sane, servato moderamine inculpatæ tutelæ, injuriam repellere. Et si quidem pervicax aggressor ad præstitutam injuriam inferendam vim adhibeat ac repulsus etiam arma arripiat, fas profecto erit alteri vim vi repellere et armis arma opponere, ad tuendum bonum, quod melius est quam divitiæ multæ 1. Ita plurimi cum s. Antonino, Lessio, Laymano, Lugo, Molina, Navarro, etc. contra plures qui acriter tuentur contrarium; sive honor sumatur radicaliter, qui est excellentia illa, ob quam unus alteri præfertur; sive sumatur formaliter, prout nempe est bona æstimatio, quam homines concipiunt de aliquo ob dictam excellentiam, ac foris signo aliquo manifestant. Porro primo mode honor, nobis invitis non amittitur; secundo modo, utpote vanus et fragilis non tanti habendus, ut ad illum tuendum invadere hominis vitam. Alasia, Concina, Antoine, Carrière, Patuzzi, etc.

Diximus: viro nobili; quia hoc non licet neque plebeis, quibus probrum non est fugere: neque clericis et religiosis quibus pariter

1 Eccl. XLI. V. Ballerini, In adnot. ad Gury, t. 1, n. 398. 1. 1, nn. 381 et 391; Homo Apost., tract. vin, n. 14.

Liguori, Op. Mor., Croix, ., p. 1a, n. 803.

non dedecet fugere, cum armorum usum non profiteantur; semper ac sine vitæ periculo possunt. Ceterum quoad praxim prima sententia parum aut nihil deserviet etiam respectu sæcularium nobi-. lium; ut enim sapienter ajunt Sylvius, Lessius ac Viva, impossibilis aut valde rarus est casus, quo id liceat si de solo honore agatur, nisi forsan cum Principe res sit; cum generatim fuga videatur in casu potius prudens dicenda, quam ignominiosa: et de facili honor ordine justi judicii recuperari possit.

719. Q. 5. An liceat occidere aggressorem bonorum fortune?

R. Antoine, Billuart et Collet cum aliis bene multis negant, licere occidere injustum aggressorem bonorum fortanæ, cum nulla sit proportio inter rem, quæ defenditur et vitam invasoris.

Verum in sententia nostra, si bona fortunæ sint magni momenti, et non possent aliter defendi aut recuperari, potest dominus omni modo resistere et vim vi repellere etiam usque ad latronis necem. Tunc enim consideratur vis illata domino rem suam custodienti; quia quando quis ita defendit sua, regulariter defendit simul propriam personam, quam periculo pro suarum rerum defensione exponit. Ita passim docent Cajetanus, Croix, Elbel, Ferraris, Lessius, Lugo, Roncaglia, Salmanticenses, Sylvester, Sylvias, Sotus, Stapf, Suarez et Viva freti auctoritate ss. Antonini et Raymundi. Ratio generalis et decretoria est quod præceptum charitatis (quod unice movet adversarios) tunc tantum obligat præferre bona proximi altioris ordinis, quando proximus est in extrema necessitate; non vero quando ipse de se et sponte et ex malitia propria periculo mortis occurrit, prout in casu nostro 1.

Neque facessit, quod nulla sit proportio inter bona fortunæ et bonum corporis et persona hominis superet omnem æstimationem pecuniæ. Nonne longe superioris ordinis est vita spiritualis proximi nostri respectu vitæ propriæ corporalis? nonne vita animæ superat omnem æstimationem vitæ corporis? Attamen licet vitam spiritus. injusto aggressori adimere etiam in adversariorum sententia pro nobis servanda vita corporis. Quare? quia non necessitate, sed voluntate aggressor in illud discrimen se committit: unde per ipsum tantummodo stat, si velit perire. Hujus autem sententiæ communis ac probabilissime est certe s. Thomas, qui eam supponit ex illo

1. Quest'opinione (ait doctissimus Gousset) ci sembra più probabile dell'opinione contraria; perchè, lasciato stare ogni altro motivo, ciò sarebbe un rendere arditi i ladroni a commettere i più grandi disordini, se si ponesse un uomo nell'obbligo di lasciarsi rubare ogni volta che gli venisse chiesta o la borsa o la vita. È necessario che uno scellerato sappia che si ha diritto di resistergli, e che, anche nel caso ch'ei non teme nè la giustizia di Dio, nè quella degli uomini, non possa impunemente intraprendere di spogliare un onest'uomo. Etiam Cod. pen. regni, art. 560 in hoc casir nullam in occisorem pœnam decernit.

Exodi Sive effringes fur domum sive suffodiens fuerit inventus, et accepto vulnere, mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. Hinc subdit: Sed multo magis licitum est defendere propriam vitam, quam propriam domum 1.

Diximus si bona fortunæ sint magni momenti; etenim non expedit pro conservandis vilibus et transitoriis rebus tam acriter in alios excandescere: hæc sunt verba Juris canonici, quibus damnantur duo Religiosi, quorum unus interfecerat duos latrones vestes tantum ipsis eripere conantes 2. Porro generatim loquendo bona illa censentur magni momenti, quibus ablatis, deficeret alicui sustentatio pro se et suis. Gravis autem notæ Theologi, inter quos Lugo, docent etiam hoc nomine donari posse illa, quorum jactura damnum notabile afferret domino juxta qualitatem personæ.

Hic tamen notamus propositiones sub Innocentio XI proscriptas: 1a regulariter possum occidere furem pro conservatione unius aurei; 2a non solum licitum est defendere defensione occisiva quæ actu possidemus, sed etiam ad que jus inchoatum habemus, et quæ nos possessuros speramus; 3a licitum est tam hæredi quam legatario contra injuste impedientem, ne vel hæreditas adeatur vel legata solvantur, se taliter defendere; sicut et ejus habenti in cathedram vei præbendam contra earum possessionem injuste impedientem (sub nn. 31, 32 et 33).

[blocks in formation]

720. Q. 1. Quid hic intelligitur nomine stupri ?

R. Stuprum quamvis, si proprie sumatur, sit illicita defloratio virginis invita; attamen quoad moralium quæstionum resolutiones sumitur pro illicita virginis defloratione sive virgo consentiat sive non 3. Illicita, id est extra legitimum conjugium.

Lege autem civili stuprum accipitur pro concubitu violento cum persona alterius sexus; et violentia semper supponitur si persona stuprata, nondum compleverit annum duodecimum, vel non fuerit compos sui. Hoc autem punitur pœna triremium; ceteri autem actus libidinis juxta circumstantiarum varietate plectuntur.

1 2, 2, q. 64, a. 7. Neque obstant verba, quæ post allata leguntur in eodem Exodo (cap. XXII ), nimirum: quod si, orto sole, hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Nam bene respondet hic Cornelius A-Lapide, quod id non dicitur ibi, quia post lucem abest periculum mortis; sed quia alto jam meridie fur melius agnosci potest, et sic facilius bona recuperari possunt in judicio, quin a se jus faciat: et insuper quia, orto sole, melius potest fur repelli, invocato vicinorum auxilio. Alia, que ex Jure et Patribus opponuntur, facile resolvuntur si totus legatur contextus; res enim est vel de occisione animo vindictae suscepta, vel de quacunque re etiam parva defendenda, vel de excessu in defensione, etc. V. Liguori, Op. Mor., 1. m,

n, 383;

[ocr errors]

Sylvius, In 2, 2, q. 46, a. 6, d. Thomæ.

2 C. Suscepimus, de homicid.

[ocr errors]

3 Cod. poen., art. 420 et 489. De gravitate stupri. V Lib. 1, n. 775.

721. Q. 2. Ad quid tenetur stuprator, qui puellam defloraverit consentientem; sed absque ulla matrimonii promissione ?

R. Stuprator, qui defloraverit puellam consentientem, absque ulla matrimonii promissione, in foro conscientiæ ad nihil tenetur erga puellam ipsam; nam volenti et consentienti non fit injuria. Dictum est in foro conscientiæ; quia aliquando in foro externo stuprator cogitur puellam dotare, quia præsumitur seducta, sicut præsumitur virgo, nisi contrarium probetur.

Utrum vero teneatur ad aliquam satisfactionem erga parentes violate puellæ, si illa sub eorum potestate adhuc sit, negamus cum stuprum est eis occultum; nam tunc eos exterius non dehonoravit, neque tenetur prodere turpitudinem suam. At si stuprum notum sit parentibus, utrum illis satisfacere debeat pro dehonoratione in ipsos redundante, puta per veniæ petitionem, humilem sui submissionem, honoris exhibitionem, etc., adhuc negant Lugo, Lessius, Suarez et alii; quia nullum eorum jus strictum fuit violatum cum puella libere cessit juri in corpus suum. Affirmant vero Navarrus et Salmanticenses cum s. Antonino et d. Thoma; stuprato (sicut et puella) non tantummodo castitatem, sed violavit etiam jus custodiæ quod habent parentes circa illam puellam, justam doloris causam eis præbuit, familiam dedecoravit, si crimen vulgetur, etc.; hæc, igitur omnia meliori quo possunt modo resarcienda sunt.

722. Quid vero (dices) si ob secutum stuprum teneantur parentes augere dotem ad filiam in matrimonio collocandam?

R. Antoine, Habert, Collet et alii obligant stupratorem ad damnum reparandum aliquid tribuendo; violavit enim jus strictum, quod parentes habebant, ut filia sua decenter nubere posset. Sed communissime negant cum Billuart, Laymano, Lugo, Navarro, Roncaglia, Sanchez, Soto, Suarez et Vasquez; nam sicut puella cum libere possit quascunque nuptias respuere, nullam parentibus injuriam irrogat, si ad illas se reddat minus idoneam consentiendo in sui deflorationem, ita iis nullam irrogat injuriam deflorator. Excipe tamen:

1. Si stuprator facinus ipse propalando puellam infamaverit; tunc tenetur ex justitia omne damnum ex tali infamatione proveniens compensare tum puellæ ipsi, quam ejus etiam parentibus; cum illa iniqua manifestatio vera sit et efficax causa damnorum.

2. Si stuprator sit valde dives et puella pauper, aliquam ad minus partem dotis eidem tradere debebit, etsi non promiserit; quia

1 Gli Ateniesi... punivano più gravemente lo stupro di seduzione, che il violento, per la ragione, che il seduttore corrompeva il corpo ed il cuore della donna; mentre colui che adoperava la violenza, non corrompeva che il corpo. Cod. spieg.

[ocr errors]

tunc censetur puella sub hac spe et quasi implicita conditione consensisse. At alii dicunt id esse tantum de æquitate.

3. Si judex defloratorem ad aliquid condemnaverit ob injuriam parentibus illatam, superiori enim obtemperandum est: et bene contra ipsum competit parentibus actio pro injuria.

23. Q. 3. Ad quid tenetur stuprator, si virginem dissentientem seduxerit vi, minis, fraudibus; sed sine matrimonii promissione?

1

R. 1: Si crimen illud manifestum est, tenetur stuprator tam puellæ, quam parentibus omnia reparare damna honoris atque fortunæ ; cum eorum sit vera causa injusta et efficax. Ita est definitum Jure canonico hinc ob dehonorationem debebit veniam petere a parentibus; puellæ vero dotem augere tenebitur ita, ut bene nubere valeat perinde, ac si minime violata fuisset. Non tenetur illam sibi ducere in uxorem, cum id non promiserit, nisi forte damnum aliter reparari non possit, vel nisi intercesserit sententia judicis, quæ ipsum damnaverit ad ducendam in pœnam tanti criminis 2.

R. 2: Si crimen sit occultum, ubi puella æque nubat, ad nihil tenetur seductor: non pro violatione virginitatis, quæ probabilius non est pecunia commensurabilis: non pro damno, quia ex hypothesi nullum adest: non pro periculo nuptias non inveniendi, quia inventæ sunt: non pro injuria parentum, quia deflorationem ignorant. Sunt tamen qui volunt adhuc stupratorem teneri aliquid puellæ suppeditare arbitrio prudentis, propter mororem et periculum vexationis tolerandæ a viro, si ejus turpitudinem cognoscat.

Sed quid (quæres) si stuprator loco fraudis, vis ac metus, adhibuerit preces repetitas et importunas, vel dona et similia ?

R. Communissime dicunt, stupratorem generatim ad nihil teneri ; preces enim, dona et similia non tollunt, quod virgo sponte consentiat, cum facile possit molestias illas excutere. Excipe:

1. Si unacum precibus conjungatur metus reverentialis; attenta sexus fragilitate, contradictio tunc evadit moraliter impossibilis.

2. Si preces adeo essent importunæ et molestæ, ut puella majoris faceret vexationem illam, quam virginitatis jacturam; tunc sollicitatio esset cum ipsa vi comparanda. Id tamen non potest contingere, nisi rarissime, cum fœmina quælibet possit facile, sancta concepta ira, aliquo modo a sollicitatore se liberare, si efficaciter velit. 3. Si seductor jam incipiat vim puellæ irrogare tactibus, oscu

1 C. si culpa, de injur.

V. Ferraris; V. Stuprum.

2 C. 1 de adult. Si seductor puellam ducere velit, sed ipsa renual, tunc eam dotare debebit, ut sic illata damna valeat reparare. Quod tenet etiam in dubio, num puella fuerit ante ab ipso violata, an ab alio; quia semper præsumitur inviolata, donec contrarium probetur. V. Liguori, Op. Mor., 1. 111, n. 642.

« PoprzedniaDalej »