Obrazy na stronie
PDF
ePub

expellere semen, etsi ex ejus abundantia mors timeatur, tanto minus licebit expellere foetum qui est propinquior vitæ humanæ. Neque potest dici pars viscerum, cum sit inchoative condistinctum individuum humanum. Neque vitæ aggressor, cum ex se mortem non intentet, sed ea per accidens eveniat.

Hoc tamen intelligendum: 1) de vero foetu; nam si sit corruptus licet expellere, quia potius est massa putrida; 2) de foetu, qui jam sit in uteri possessione. Ex quo resolvitur, quod mulier oppressa poterit se vertere, coitum interrumpere, semen repellere ac prohibere ne immittatur; cum tunc per accidens ex viri malitia effundatur. Non tamen poterit expellere, si jam illud receperit; quia jam tunc esset in pacifica possessione, uti recte ait Croix et alii.

Diximus: directe abortum procurat; nam indirecto tantum procurare seu permittere, subministrando videlicet matri, morbo gravi laboranti, remedia foetui etiam animato nociva, utique licet sub certis conditionibus; nam tunc per accidens et citra intentionem abortus evenit. Sunt autem conditiones:

1. Ut agatur de morbo matris lethali; nam remedia periculosa tantum in extremis sunt tentanda. Ipsa autem remedia non sint per se fœtui nociva, ut esset dilaceratio uteri; tunc enim esset directe abortum tentare, neque intentio mutat medium. Remedium igitur debet esse per se ad morbum curandum directe et immediate efficax: talis esset moderata corporis purgatio, scissio venæ, etc.

2. Ut nulla sit spes foetui illi per Baptismum vitam æternam procurandi: tunc providendo matri non fit deterior salus prolis: neque enim ideo prolis periculum crescit. Quod si foetus sit animatus, et dubium sit, an pereunte matre, proles supervivere possit et baptizari, tunc si medicinam sumendo periculum non fit majus, poterit mater medicinam suscipere; quia sic vitæ suæ juste consuleret sine majori foetus periculo. Si secus, minime poterit; nemini enim fas est ad tuendam vitam suam temporalem exponere positive proximum periculo mortis æternæ 1.

Ceterum etsi medici scrupulis non sint agitandi circa pharmaca, quæ prægnanti præbent, cum rarissime ipsa proles eis supervivat, quia lethalis morbus et humores corrumpit et prolis alimentum contami nat; attamen neque id negligendum est, quia etiam accidit, quod ob peritiam chirurgorum statim ac spiritum exalaverit mater, inciso ejus utero proles viva extracta fuerit et baptizata.

1 Hoc semper intelligendum, si aliqua vera spes adsit salvandi vitam prolis post mortem matris; secus non videtur charitas obligare matrem in extrema necessitate positam ad vitam suam negligendam abstinendo se a remediis ob exiguam spem vitæ prolis. Ceterum de foetu el abortu plura Lib. iv, Append. 42.

714. Q. 8. Quid de pœnis in procurantes abortum?

R. Sixtus V Bulla Effrænatam 1588 omnes scienter procurantes abortum fœtus etiam inanimati, et in eum consentientes, vel mulieribus præbentes venena sterilitatis, gravibus subjecit pœnis. Sunt autem, habita ratione diversitatis personarum:

1. Privatio privilegii clericalis cum degradatione; item cujuscunque dignitatis, officii ac Beneficii ecclesiastici, necnon inhabilitas ad ea in posterum consequenda. Quod pertinet ad privationem, ad eam incurrendam requiritur sententia saltem declaratoria criminis, cum sit expoliatio juris acquisiti; at non ita est de inhabilitate, sed eam statim incurritur, cum non privet nisi jure acquirendi. Hæc autem privatio et inhabilitas (ut omnino tenemus contra plures) non potest auferri ab Episcopis, cum sit lex papalis; inferior autem nihil potest in lege sui superioris 1.

2. Irregularitas et excommunicatio ipso facto in currenda, effectu secuto: utraque Pontifici reservata. Cum autem Papa loquatur de scienter abortum procurantibus, iccirco a pœnis illis excusat ignorantia etiam crassa 2, nec tantum juris, scilicet late censuræ ignorantia; sed etiam facti, ignorantia scilicet effectus, qui potest sequi a propinatione medicinæ. Verum Gregorius XIV, Const. Sedes Apostolica 1591, irregularitatem et excommunicationem limitavit tantum ad abortum foetus animati.

Ab hac excommunicatione Episcopus potest absolvere etiam per specialiter ab ipso delegatos, cum talis sit facultas a Pontifice tributa. Quod tamen pertinet ad irregularitatem, ea ab unico Pontifice auferri potest, licet abortus sit occultus; patet ex Tridentino 3 (K).

In Synodo Novariensi (sicut in omnibus fere Synodis Diocesanis) procuratio abortus relata est inter casus reservalos sub n. 3: sive fœ tus sit animatus, sive inanimatus, et licet irrito effectu tentatus. Et hic observandum est: cui deputatur facultas ab hoc casu absolvendi, illi est quoque ab Episcopo deputata facultas absolvendi ab excommunicatione Papali reos abortus foetus animati 4.

Etiam lex civilis procurantes abortum (etsi sit ipsa mulier gravida) gravissime punit modo relegatione, modo operibus duris; item animadvertit in eos qui media ministrant, aut indicant 5.

1 Nec obstat 'Glossa in cap. Nuper de sent. excomm., ubi habetur ab excommuntcatione papali posse absolvere Episcopum, nisi specialiter sibi Papa eam reservaverit. Valde enim differt absolutio a censuris ab absolutione ab aliis pœnis, ut sapienter notat Suarez; nam apud omnes consuetudine receptum est, quod censuræ non reservatæ, præsertim excommunicationes ab Episcopis non solum, sed etiam ab approbatis confessariis absolvantur; at diversa omnino res est, si agatur de aliis dispensationibus et absolutionibus. V. Liguori, Op. Mor., l. r, n. 191.

Non tamen affectata, ut communius dicunt. V. Liguori, Op. Mor., l. 11, n. 395; 1. vu, nn. 47 el 48; Homo Apost., tract. vin, n. 26. 4 Pag. 319.

3 C. Liceat vi, in sess. 24.

5 Cod. pæn., art. 501 et seqq.

[blocks in formation]

§ III.

De vilce, pudicitia, honoris et bonorum aggressione.

715. Q. 1. An liceat injustum vitæ nostre aggressorem occidere?

R. Quilibet injustum vitæ suæ aggressorem occidere potest; cum moderamine tamen inculpalce tutele. Ita unanimiter Theologi cum Angelico, qui thesim suam confirmat ex eo, quod Exodi xxn furem nocturnum occidere licet; ergo multo magis, ait, licitum est defendere propriam vitam 4. Deinde notum est, quod vim vi repellere omnes leges, et omnia jura permittunt ? Denique ipsa natura docet , esse in homine verum jus vitam propriam defendendi, si injuste oppugnetur, eamque præferendi vite aggressoris, qui ex propria malitia in tale periculum se conjecit. Hoc (ait Tullius pro Milone) et ratio inductis et necessitas barbaris et mos gentibus et feris natura ipsa præscripsit, ut omnem semper vim, quacumque ope possent, a corpóre, a capite, a vita sua propulsarent.

Quod probat etiam valere non solum pro sæcularibus, sed etiam pro ipsis clericis et religiosis : jus enim defensionis est unicuique a natura inditum, Si secus esset, injustitiæ, bonorum cædi, rerum publicarum eversioni arma ministrarentur: hinc Culechismus. Romanus hoc jus omnibus tribuit indiscriminatim. Neque obstat quod tunc præferatur vita nostra temporalis æternæ vitæ invasoris ; qui si in eo statu fuerit occisus, damnabitur; nam non ipsi nos, sed ipse se invasor sponte et ex sui tantummodo malitia conjicit in periculum damnationis 3.

Diximus potest ; non enim tenetur quis aggressorem occidere; nam (si non agatur de eo, cujus vita sit omnino necessaria bono communi, quo in casu tenetur se ipsum defendere ratione publica boni), actus virtutis est sui occisionem permittere, ne alter vita temporali simul et æterna privetur. Addimus : cum moderamine inculpatæ lutele; ut scilicet in tuendis nostris juribus illud moderamen semper servemus, quod nequeat culpari. Hoc autem juxta omnes importat:

1. Ut occisio aggressoris non fiat ad vindictam, cum hæc privatorum non sit; neque ex odio, cum hoc charitati adversetur. Et en quo sensu Christus præcipit, ne rependamus malum pro malo 4: Hinc autem dictum est (ait Augustinus): non resistamus malo, ne nos vindicta delectet, quce alieno molo pascit animum 5. 1 2, 2, 9. 64, a. 7.

2 Cap. xviii de homic. 3 Id etiam dicendam ex Salmanticensibus et Roncaglia si ab invasore timeatur vulnus grave aut deformitatem afferens, si aliter omnino præcaveri nequeat.

4 Matth. 'VIII. V. Liguori, Op. Mor., l. i, n. 380.

5 Episi, ad Publ. cxxxiv; it. 1. 1 de Serm. Domini, c. xix. Carrière, De Justitia, et Jure, n. 777.

.

2. Ut qui aggressionem patitur, non utatur majori viðlentia, quam necesse sit ad mortem vitandam. Ideoque si ab injusto aggressore liberare se queat clamando, fugiendo vel vulnerando tantum, non potest occidere; alioquin occideret injuste, et teneretur ad restitutionem, cum jus tunc excederet a natura tributum 1.

3. Ut aggressio sit injusta. Hinc non licet reo se defendere contra ministros justitiæ, a quibus ad supplicium trahitur vel cum juste ipsum aggrediantur: sane non datur jus juri oppositum.

4. Ut aggressio actu moraliter inferatur, id est ita impendens sit, ut non possit, nisi adhibita vi, eam repelli; si enim aggressionem vix probabilem feriendo vel occidendo præveniamus, vitæ alienæ aggressores nos ipsi efficiemur, non defensores nostræ 2.

716. Q. 2. An nobis liceat injustum aggressorem occidere ad defendendam vitam proximi?

R. Affirmant communiter; si enim licet ad defendendam vitam propriam, item licebit ad defendendam vitam proximi innocentis, quem debemus ex divino charitatis præcepto diligere sicut nos ipsos. Hoc modo s. Thomas a culpa excusat Moysen, qui occidit Egyptium 3: Potest dici, quod Moyses occidit Egyptium defendendo eum, qui inju riam patiebatur, cum moderamine inculpate tutele. Imo communiter docent Lessius, Lugo, Salmanticenses, etc., id locum habere, quamvis aggressus velit pati occidi: tunc enim non defenderes jus quod habet aggressus se tuendi, cui cessit; sed jus ad vitam, cui cedere nequit. Sed (quæres) an sit etiam obligatio defendendi vitam proximi innocentis cum occisione aggressoris injusti?

R. Certum est ad id teneri Principes, Magistratus et milites, qui specialiter conducti sunt ad civium defensionem. Isti tenentur etiam cum periculo vitæ propriæ, ubi agatur de avertendo a civibus malo publico; sed ubi agitur de vita dumtaxat alicujus privati, non tenentur cum tanto incommodo eum tueri. Ad alios autem quod attinet, probabilius est cum Lessio, Lugo et Tournely, saltem generatim loquendo eos non obligari ad talem innocentis defensionem cum occisione aggressoris injusti; tum quia præceptum charitatis eo in casu non videtur rigorose obligare, cum potius præstet evitare mortem æternam aggressoris; tum quia in alterius occisione non potest evitari incommodum grave, v. g, timorem inimicitiarum aut publicæ justitiæ, vel horrorem qui concipitur foedando manus nostras sanguine humano; porro charitatis præceptum certe non obligat cum tanto incommodo.

Diximus saltem generatim loquendo; nam excipe: 1) si invasus esset necessarius ad bonum publicum, ad quod curandum quisque tene

1 Hoc tamen in casu, juxta plures, qui moderamen excedit, non teneretur ad totum damnum, sed tantum ad illud, quod proportionatur excessui defensionis, quia dumtaxat talis excessus injustus est: hoc Colit dicit communissimum esse. At notandum quod hisce in accidentibus non adeo facilis est consilii locus atque moderationi: aliquando enim excitato clamore vel tumultu, facile putamus non posse aggressorem abigere; at aliquando ita subito tanto timore percutimur, ut juxta nostrum captum de nobis actum sit, nisi subito percutiamus, quod evenit maxime, si nocturni fures armati nos aggrediantur, vel ex insidiis in nos precipites ruant. 2 V. Cod. poen., art. 563, ubi carcere punitur, qui moderamen excedit.

[blocks in formation]

Item Cod. pœnal., art. 338 et seqq.

[ocr errors]

tur sub gravi; - 2) si ipse sit pater, filius, uxor aut frater, quos pietas ipsa obligat omnino tueri; 3) si sit ebrius et in statu peccati mortalis; quia tunc iste vere esset in extremæ animæ necessi tate, cui subveniendum est etiam cum ipso corporis detrimento.

717. Q. 3. Quid dicendum de injusto aggressore pudicitiæ?

R. Mulier in omnium sententia non potest suum oppressorem occidere vel mutilare, si aliter eum repellere valide potest, v. g., verberibus, unguibus, etc. Hæc si non prosint, utrum puella possit illum occidere, vel graviter mutilare ad se liberandum, disputant. Multi negant cum Antoine, Ballerino, Dens, etc.; quia pudicitia cum sit virtus quæ non in corpore, sed in anima residet, nemo eam formaliter potest auferre, nobis invitis: unde tyranno dicebat s. Lucia: si invitam jusseris violari, castitas mihi duplicabitur ad coronam. Materialis autem pudicitia non est tanti facienda, ut propter illam liceat invaso in invasorem ita acriter insurgere.

Verum nos cum Anacleto, Cuniliati, Elbel, Filliucio, Lessio, Lugo, Salmanticensibus, Sporer, et aliis communiter dicimus fas esse mulieri, quæ injustam pudicitiæ suæ aggressionem patitur, seipsam defendere cum ipsius aggressoris occisione. Rationem affert ş. Antoninus: Mulier utitur jure suo naturali, quo licet vim vi repellere, et magis tenetur saluti tuæ providere, quam alienæ; nam exponit se periculo consentiendi actui peccati permittendo se opprimi '. Ideo quamvis puella invasorem occidere non teneatur, sed possit passive se habere, quia castitas invite non amittitur; ad id non obligatur, tum quia ipsa materialis corporis integritas maximum est bonum, ita ut quis mallet mori, quam vel solum materialiter violari; tum quia adest periculum pudoris, quod bonis fœminis morte gravius est 2.

Neque valet reponere, quod potior est vita proximi quam materialis nostri corporis integritas. Nam hoc semel indiscriminatim admisso, neque fas esset occidere invasorem vitæ nostræ; quia invasor occisus amittit etiam vitam æternam, quæ quidem est potior vita nostra temporali: hoc tamen vel ipsi adversarii non tuentur. Dicendum ergo tunc habendam esse rationem proximi vitæ, quando in vitæ discrimen illum conjicit necessitas, non autem ejus voluntas.

Hic autem bene advertunt, quod non solum licet puellæ aggressionem propulsare actu, quo eandem patitur; sed etiam postea aggressorem potest percutere alapis, pugnis, fuste, baculo et similibus ictibus

1 Art. 559, hoc admittit Cod. pæn.

S. Ambrosius, 1. in De Officiis. Imo licet etiam ex charitatis suasione interficere invasorem pudicitiæ alienæ, si aliter defendi nequeat. Intellige modo invasa suum invasori consensum non præbeat, sed positive eidem resistat; alioquin invasorem occidere non esset vim vi repellere, cum non detur injuria ubi est consensus. Excipiunt nonnulli, si persona invasa sit tibi valde propinqua: tunc (ajunt) ante factum adhuc potes invasorem occidere, quamvis aggressa consentiat; eo enim in casu injuriam propulsas, quæ etiam in te redundat." V. Liguori, Op. Mor., 1. 1, n. 386.

« PoprzedniaDalej »