Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]
[ocr errors]

707. Q. 1. An suicidium sit licitum?

R. Absque divina auctoritate nefas est seipsum directe interficere: est contra Stoicos, quorum errorem plures ex nodernis pseudophilosophis instaurare conati sunt, præsertim Montesquieu, Rousseau et Voltaire (qui tamen non semper sibi sunt consentientes). Id sane repugnat charitati erga seipsum, et est graviter injuriosum tam Deo, qui solus est directus et absolutus dominus vitæ humanæ; quam societati et reipublicæ, quæ injuste per suicidium privatur sua parte, seu cive: ita Angelicus !. Hoc prohibetur generali illo precepto: non occides. Neque enim, ait Augustinus, qui se occidit, aliud quam hominem occidit 2: et hæresi 69 inter hæreticos recenset Circumcelliones, qui insana feritate se ipsos occidebant, et alios ad id inducebant. Id ipsum erudite probat more suo cl. episcopus Scotti in suis Theorematibus. Ipsi gentiles hoc scelus detestati sunt; audiatur Tullius: Piis omnibus retinendus est animus in custodia corporis; nec injussu ejus , a quo ille vobis est datus, er hominum vita migrandum est, ne munus humanum assignatum a Deo defugisse videamini 3.

Hinc lex ecclesiastica privat suicidam sacra sepultura ex Rituali Romano: quæ tamen pæna eos non complectitur, qui furore, amentia aut phrenesi per gravissimam animæ tristitiam turbati, vitam sibi eripuerunt, vel qui ante mortem doluerunt. Item bodie invaluit praxis, ut in dubio, an quis ab alio vel a se ipso necatus sit, an deliberate vel ex animo turbato sibi mortem intulerit, sepultura ecclesiastica non privetur. Nam crimen tam atrox et contra naturam non præsumitur deliberate positum ad ultimum alitum vitæ , nisi sint indicia manifestissima 4.

708. Q. 2. An liceat mutilare seipsos ?

R. Negative: nisi ad conservationem totius corporis sit necessarium; idque etiamsi fiat ad tuendam castitatem et sedandas tentationes. Solus enim Deus est vitæ humanæ dominus absolutus et directus; homo vero non habet, nisi convenientem usum.

[ocr errors]

obbligarlo al servizio militare, non v'ha dubbio, che il padre per ottener giustizia e redimere l'ingiusta vessazione, potrebbe dar loro quanto desiderassero per dichiarare il figlio, giusto la verità, inabile. · Frassinetti, Compendio ecc., Dissertaz. vii.

1 2, 2, q. 74, a. 5. V. Liguori, Op. Mor., I. mi, nn. 366 et seqq. 2 L. I De Civ. Dei, l. 11, c. 20.

3 De Republ., 1. V. - V. Taparelli, Saggio teoretico, n. 270, ubi refert illud Socratis in Phædone: Noi siamo qui posti dagli Dei quasi sentinelle; or la sentinella non può muoversi dal posto senza licenza del capitano.

4 V. Plura hac de re Lib. iv, Append, de ecclesiastica sepultura.

Diximus: 1. Nisi ad conservationem totius corporis sit necessarium; cum enim pars ordinetur ad totum corpus conservandum, tali urgente necessitate, poterit utique membrum aliquod resecari. Hinc. licet probabilius sibi abscindere manum catena ligatam ad fugiendum incendium, aut ad vitandam mortem a bellua vel tyranno inferendam ita Billuart, Croix, Lugo contra alios.

:

2. Etiamsi fiat ad tuendam castitatem et tentationes superandas; quia hoc remedium non est absolute necessarium, cum sint alia media . Imo neque utile, uti docent Basilius, Chrysostomus et Augustinus, cum potius tentatio fiat vividior, et facilis desperationi via aperiatur; privatio enim generat appetitum. Aliunde peccatum subjacet voluntati, ut ait Angelicus, non corporis membro 2.

Ex quo patet, quid sentiendum. de puerorum eviratione ad vocem conservandam, licet consentiant pueri et absit periculum mortis ; id non pauci permittunt ex consuetudine, et bono quod pueris obvenit. Sed vicit apud plerosque, ait Benedictus XIV, et facta est communior opinio negans 3; nam conservatio vocis non est bonum tanti momenti neque conducens ad totius conservationem, ut liceat quod tantopere natura reprobat.

709. Q. 3. Quibus mediis tenetur homo vitam sibi servare?

R. Tenetur mediis ordinariis; qui enim tenetur ad finem, tenetur etiam ad media quæ sunt facilia; secus idem esset ac sibi moraliter mortem inferre. Sed non tenetur ad extraordinaria, nempe quoties remedium durissimum est, vel pudori valde repugnans: nisi ejus vita bono communi sit omnino conducens. Hinc non tenetur quis abscissione cruris, vel alia ejusdem generis operatione dolores nimis atces afferente, vitam sibi servare; cum id sit extra communes vires positum. Eo in casu in communi æstimatione censetur justa de causa mortem tantummodo permittere. Hic puella cancro, aliove morbo, in verendis et secretis partibus laborans, non tenetur admittere inspectíonem ac curationem a medicis aut chirurgis, quamvis licite possit; ratio quia plerunque ab hoc abhorrent fœminæ non minus quam ab ipsa morte.

710 Q. 4. Quid de vigiliis, macerationibus, aliisque pœnis, quibus indulgere solent christianæ perfectionis studiosi?

R. Poenitentiæ istæ licent, si exerceantur consilio prudentis Prælati vel confessarii, et justa de causa, hoc est ad corpus in servitutem

1 Hinc communiter reprehenditur Origenes, qui ut tuto posset etiam mulieres instruere se eunuchum reddidit. Unde verba Christi, se ipsos castraverunt propter regnum cœlorum, non de physica membrorum amputatione, sed de pravarum cogitationum expulsione sunt accipienda ex s. Chrysostomo, Hom. LXII in Matth.

2 2, 2, q. 65. Liguori, Op. Mor., 1. in, n. 374; et Homo Apost., tract. vin, nn. 1 et seqq. Simul ab experientia constat (ait Stupf, § 282), per talem injuriam animum ipsum effœminari, atque totam indolem hominis non parum corrumpi. Imo natura ipsa conspectum talium quodammodo horrere solet. Exinde etiam Ecclesia eunuchos irregulares declarat quoad Ordines; etsi a choris musicis eos non eliminet.

3 De Syn. Diec., 1. xi, c. 7. — V. Theophilus Raynaudus, De triplici eunuchismo, seu eunuchi nati, facti, mystici, inter ejus Opusc. moralia; oper. t. xix. Carrière, De Justitia etc., n. 844.

animæ redigendum, quamvis per aliquos annos vita brevior efficialur, et in hoc vera est Theologorum sententia, ac (opera) licite et cum merito fieri posse, ut loquitur Benedictus XIV. Si enim liçet fabrisferraris vitam sibi mipuere laborando quotidie corpore prope ignem, a quo non potest non notabiliter consumari humidum illud naturale, quo tam in diget vita hominis : si licet studiosis sanitatem sibi labefactare ad scientias addiscendas; si licet militibus exponere vitam lot ærumnis atque mortis etiam periculis, cur non licebit religiosa perfectionis amatoribus austeritaies corporales amplecti, ut rebellem carnem in servilutem redigere valeani?

Neque dici potest, qui ita agunt, seipsos directe occidere: nam car. nis tantum rebellionem directe coercent et effrænem illius concupiscientiam, permittentes indirecte, ut ob justum finem hujusmodi vita sua aliquantisper imminuatur. Aliud profecto est procurare directe vitæ imminutionem, vel mortem sibi positive inferre; et aliud illam permittere vel ejus subire periculum ob justam causam (1).

11. Q. 5. Quid est duellum ?

R. Duellum (græca voce monomachia dictum) definitur: pugna inter duos vel paucos privata auctoritate et ex condicto inita, cum periculo occisionis, mutilationis, vel vulneris. Dicitur: 1) pugna inter duos vel paucos, ut distinguatur a bello, quod est multorum contra multos; 2) privata auctoritate; duellum enim initum auctoritate publica, quale fuit illud Horatiorum cum Curiatiis in historia profana , et illud Davidis cum gigante Golia in historia sacra, licitum est; cum paucorum pugna non minus licita sit, quam multorum : imo desideranda, quia paucorum cæde finitur bellum; ?) ex condicto, quod indicat locum ac tempus, sicque distinguilur a rixa, quæ non supponit pactum ullum præcedens; 4) cum periculo occisionis, mutilationis vel vulneris, ut excludantur .pugnæ ad gravem læsionem inferendam ineptæ, uti quæ fiunt virgis vel etiam levi baculo.

Duellum aliud solemne est, aliud simplex. Primum fit adhibita quadam speciali et designata forma circa tempus et locum, assumptis etiam testibus, sive ut vocant, patrinis; secundum absque dictis solemnitatibus exercetur. - Porro duellum sive solemne sive simplex, est prorsus illicitum, intrinsece malum et mortale; est contra Hobbesium aliosque pseudo-philosophos. Nemo sane potest seipsum privata auctoritate exponere periculo hominis occidendi vel mutilandi : jus enim necis nonnisi Domini est, ac illius qui Dei vices gerit. Duellum jus Dei usurpat, societatem offendit, justitiam lædit, rationem insultat, mores subvertit, ferocitatem fovet, leges omnes pessumdat, Religionem conculcat, animas perdit.

Quare Tridentinum fortiter ait: Detestabilis duellorum usus, fabricante diabolo introductus, ut cruenta corporum morte animarum etiam perniciem lucretur, ex christiano orbe penitus exterminetur 4. Et Alexander VII damnat hanc sub n. 2 propositionem : Vir equestris ad duellum provocatus potest illud acceptare, ne timiditatis notam apud alios incurrat. Quod valet ex Benedicto XIV, licet aliunde officio et sustentatione pricaretur; et licet certo sciat pugnam non esse secuturam, utpote ab alio impediendam; et licet id faciat ad bona conservanda 1: neque enim sunt facienda mala sub quacunque bona spe.

1 Sess. XXV, c. 19 de R. V. Liguori, Op. Mor., l. 111, n. 399.

___

Si duellum suscipiatur ad veritatem indagandam, ad justitiam vel innocentiam detegendam, indueret etiam malitiam superstitionis.

712. Q. 6. Quænam sunt pena contra duellantes statutæ ?

R. Jure civili pænæ statuta contra duellantes est relegatio vel carceris detentio plus minusque ex diversitate circumstantiarum 2. Jure ecclesiastico pænæ statutæ in Concilio Tridentino, sunt:

1. Excommunicatio ipso facto incurrenda, dein Pontifici Maximo reservata ex Bulla Illius vice Clementis VIII 1592, quam incurrunt etiam patrini: item duellum efficaciter consulentes, favorem eidem præstantes et locum exhibentes: superiores, domini, magistratus qui illud permittunt, cum possint impedire: spectatores, non quidem qui obiter transeundo casu ibi reperiuntur; sed qui de industria spectant et propria præsentia du ellum quodammodo approbant, ac duellantes ad pugnam inflammant 3.

2. Proscriptio omnium bonorum cum perpetua infamia : hæc pænæ non amplius viget. Neque interdictum papale emanatum a Clemente VIII in loca, ubi duella a dominis permittuntur.

3. Privatio sepulturæ ecclesiasticæ, si duellantes in conflictu ipso decedant, etiamsi ante obitum dederint pænitentiæ signa. Imo etiamsi, extra locum conflictus, Sacramentis muniti decesserint, uti præcipit Benedictus XIV Bulla Detestabilem; quanquam hoc ultimum non sit in omnibus Dicecesibus receptum.

4. In clericos adest etiam privatio Beneficiorum jam obtentorum, et inhabilitas ad alia obtinenda.

Advertendum autem est: 1) has pænas incurri etiam ob duellum privatum sen sine patrinis, modo tamen agatur de duello stricte sumpto, id est de condicto, convento loco et tempore; non vero ob conflictum quemcuaque improvisum, quamvis pugnantes ex eodem rixæ impetu ad locum aliquem idoneum ex æquo perrexerint, prout

1 Benedictus XIV, Bulla Detestabilem, quinque propositiones damnavit circa duellum; has retulimus Lib. iv, ad Appendicem : Damnatæ propositiones.-Y. Ferraris; V. Duellum.

2 Cod. pen. comm., art. 588 et seqq. Quanquam hodie detestabile duellum leges humanæ tollerant passim !

3 An censuram incurrant principales eo quod solum offerant vel acceptent duellum, quod postea non' sequatur, disputant. Videtur negandum; versamur enim in odiosis. Útique Benedictus XIV citata Bulla ait illos non excusari ; at boc intelligendum est de calpa, non de pæna; nam Pontifex quæ voluit sub censura declarari, aperte et explicite explicavit. - V. Bertagna, De Casuum reservatione, pag. 12.

[ocr errors]

declaravit S. Concilii Congregatio 5 oct. 1744; 2) dictas pœnas, præter excommunicationem, non incurri, nisi post sententiam saltem declaratoriam criminis. Excommunicatio autem lata in provocantes et acceptantes duellum incurritur etiam pugna non secuta, ex citato Pontifice; 3) nisi duellum sit notorium aut deductum ad forum contentiosum, bene possunt Episcopi absolvere ab excommunicatione ex capite Liceat (in Tridentino). Regulares vero, extra urbem et intra Italiam, non possunt vi privilegiorum absolvere; possunt tamen in urbe Romæ, et extra Italiam ex Decreto S. C. Congr. 16 nov. 1602 mandante Clemente Papa VIII (J) 1.

713. Q. 7. Quid est abortus, et quale peccatum?

R. Ad 1: Abortus definitur: ejectio fœtus immaturi (id est nondum ad vitalem nativitatem apti), quem mulier in utero gestat. Etsi fœtus ex communi Doctorum et antiquorum physicorum sententia cum Aristotele, ac praxi S. Pœnitentiariæ, dicatur animari spatio 40 dierum si masculus, 80 si fœmina; hodie tamen medici, pro certo habent ex innumeris experimentis fœtum, nulla facta sexus distinctione, ab ipsa conceptione animari, statim ac nempe ipse incipit formari 2: quod quidem non multo a copula completa, evenire censent. Hic obiter notandum, ab Innocentio XI damnatam fuisse hanc n. 35 propositionem: Videtur probabile omnem fœtum, quandiu in utero est, carere anima rationali.

R. Ad 2: Quicunque malitiose in se vel in altero directe abortum procurat, graviter peccat, sive foetus animatus sit sive non. Etenim in primo casu est verum homicidium, in secundo tendit in homicidium, et est contra naturam generationis; cum proxime impediat vitam hominis: Homicidii festinatio est prohibere nasci, nec refert natam quis eripiat animam, aut nascentem disturbet: homo est qui est futurus; etiam fructus hominis jam in semine est, ait Tertullianus. Stricte tamen homicidium non est; nam fœtus inanimis non est complete et simpliciter homo. Ceterum ex communiori et omnino tenenda sententia, non licet matri, quamvis morbo extremo laboranti remedia sumere directe ad expellendum fœtum, etsi inanimem; quia directe abortus procuraretur: et si illicitum est directe

1 V. Liguori, Op. Mor., 1. m, nn. 401 et 638; 1. vu, n. 220; et Ho. Ap., tr. viii, n. 2. 2 Quando agitur de poenis et irregularitate, res dijudicanda est juxta praxim S. Pœnitentiariæ, non quod ea opinio vera existimetur, sed ut aliquid certi ac determinati in foro externo habeatur. At hodie non ita, si de peccato quæritur: sed illico ac merito homicidam dicimus (ex doctrina peritorum) qui abortum curat a conceptione, homicidam, inquam, peratrocem, qui et corpus et animam perdit.

3 Apolog., c. IX. - V. Liguori, Op. Mor., I. 1, n. 364;-Ferraris; V. Abortu. 4 Est contra d. Antoninum, qui probabiliter cui plures moderni adhærent, ait:s Si puerperium nondum est animatum, posset tunc et deberet (medicus) talem dare medicinam; quia licet impediret animationem talis fatus; non tamen esset causa mortis ali cujus hominis, et hoc bonum sequitur, quia liberat matrem a morte.

« PoprzedniaDalej »