Obrazy na stronie
PDF
ePub

videatur. Hoc nempe homicidium est causa occasionalis imputationis; non vero efficiens causa damni, in quo proxime et directe non influit.

Quod si ab homicida talis error non solum prævideatur, sed etiam intendatur, tunc Lugo affirmat adesse obligationem restitutionis in homicida; quia licet ejus actio sit causa remota imputationis, ejus tamen prava intentio nocendi efficit, ut sit causa moralis. Verum probabilius putamus cum Croix, Lessio, Sanchez, etc., etiam in hoc casu homicidam nulla restitutionis obligatione teneri; nam quotiescunque actio ex se, vel ex suis circumstantiis non causat proxime et immediate imputationem, intentio prava juxta doctrinam communiorem non efficit, ut sit injustum illud opus, quod de se externe et graviter non est injustum respectu tertii. Nempe imputatio homicidii in talem personam non necessario sequitur, adeo ut homicida esse non possit persona alia; illa ergo imputatio cum tali homicidio patrato nonnisi remote et per accidens jungitur. Sane tota imputatio pendet ex judicio aliorum putantium, ob extrinsecas ac labiles conjecturas, ipsum fuisse homicidam; unde si damnum evenit, est remote et per accidens. Excipe si ideo præcise aliquid ipse faciat, unde alii naturaliter id colligant: v. g., si vestibus alterius indutus occidas.

Dices: sicut si quis occidens hominem, ut noceat fratribus, aut aliis, quibus homo ille benefaciebat, licet ex liberalitate, sed ideo ut non am plius benefaciat, tenetur eis damnum restituere; sic etiam tenetur qui alium occidit, ut alteri homicidium imputetur.

R. Casus differt: nam ibi damnum fratrum aut aliorum per se necessario et proxime est conjunctum cum morte benefactoris. At hic damnum ejus cui imputatur homicidium, non est necessario et immediate conjunctum cum morte occisi, sed remote et per accidens; cum proprie pendeat ex judicio aliorum putantium ob extrinsecas conjecturas, ipsum fuisse homicidam. Unde in hoc casu homicidium est tantum occasio imputationis; non autem causa, quia non influit proxime et directe 1.

702. Q. 7. An liceat occidere facinorosos bono publico noxios?

R. Erat Waldensium doctrina, reipublicæ non licere malefactores occidere: hanc moderni nonnulli, duce Beccaria, secuti sunt, qui sub mentito philantropiæ prætextu, clamitant mortis poenam bono societatis non esse necessariam, imo iniquam esse.

Verum homines facinorosos publica auctoritate occidere fas esse demonstramus: 1) ex veteri Testamento: maleficos non patieris vivere, ait Dominus: qui immolat Diis, occidetur 2; 2) ex novo: qui in gladio occiderit, legimus in Apocalypsi, oportet eum gladio occidi 3 3) ex Jure canonico, ubi dicitur non imputandum fidelibus, qui ex officio aut tormenta exercent, aut capitalem sententiam ferunt *.

1 V. Liguori, Op. Mor., 1. 1, n. 636. 3 Cap. XIII.

2 Exod. XXII.

4 Decr., pars 2a, causa 33, q. 4, can. 45.

Item ex Jure civili1; 4) ex universali gentium consensu, siquidem penes omnes populos majora crimina pœna mortis mulctari consueverunt ac consuescunt; 5) ex ratione; nam pars noxia toti communitati licite abscindi potest ob conservationem totius, quum pars sit propter totum; sed quilibet homo est pars communitatis: ergo si communitati sit noxius, poterit licite occidi, ut honum commune conservetur. Adde: nihil magis facinorosos avertit a criminibus, quam metus mortis. ergo si efficaciter societas vult suo bono providere, hoc remedio uti debet.

Quod autem scelesti magis terrerentur, si scirent se perpetuo damnandos ad durissima, falsum est: Il fatto parla qui con troppa evidenza, giacchè quanti sono i condannati a morte, che chiedono per favore la commutazione coi lavori forzati? E la ragione è chiara (ad rem cl. Taparelli): chi vive può sperare grazia per mille guise, può sperar fuga, può sperar rivoluzione, può sperar mitigazione e guadagni. Eppoi che cosa è per la maggior parte dei galeotti la loro galera? sospinti per lo più dalla loro miseria al delitto, portano alla pena nome gia infame per sceleraggini, mani già incallite al lavoro e vita già usa agli stenti 2.

Diximus: pubblica auctoritate; ait enim Doctor Angelicus: Occidere malefactorem licitum est in quantum ordinatur ad salutem totius communitatis; et ideo ad illum solum pertinet, cui committitur cura communitatis conservanda 3. Nomine autem publice auctoritatis, non quæcunque intelligitur; sed quæ societati politica completa, nulli subordinatæ præest, ut rex in regno; nam supremum jus nonnisi supremæ auctoritati convenit. Hinc qui præsunt aliis communitatibus etsi numerosis, sibi subjectos corrigere possunt pœnis ordinariis præservativis; non tamen pure vindicativis atque exterminantibus. Quanquam ipsa suprema auctoritas ordinem justi judicii servare debet; cum agatur de re gravissima ipsi a Deo communicata ob solam necessitatem. Hinc non potest lex facultatem tribuere marito, ut uxorem in adulterio deprehensam occidat; tum quia ex juris regula: non est singulis concedendum, quod per magistratum publice potest impediri; tum quia nisi urgeat gravis necessitas, nemo est inauditus damnandus, aut impœnitens occidendus. Unde damnata est ab Alexandro VII hæc sub n. 19 propositio: Non peccat maritus occidens propria auctoritate uxorem in adulterio deprehensam. Non tamen negandum hanc occisionem remissius puniri; quia hæc plerunque censetur committi ob ve hementem iræ motum, qui voluntarium minuit ac suo veluti impetu hominem aliquatenus vincit (H).

NOTA: Quæ disputavimus de homicidio, cum proportione intelligenda sunt de injusta mutilatione ac vulneratione, de qua etiam Codex pænalis (art. 537 et seqq.). Ad homicidium pertinent etiam bellum, suicidium, duellum, abortus atque aggressoris occisio.

[merged small][ocr errors]

703, Q. 1. Quid est bellum et an licitum?

R. Ad 1: Bellum definitur congressio vi et armis inter principes,

[blocks in formation]

2 Saggio teoretico ecc., § 837, ecc.

[blocks in formation]

3 2, 2, q. 64, a. 3.

4 V. Liguori, Op. Mor., 1. ni, nn. 404 et seqq. Bellum sic dictum est vel per anti

vel respublicas superiorem minime agnoscentes: ex quo patet discrimen belli a rebellione, seditione et duello. Duplex est bellum aliud defensivum ad propulsandam injuriam ; aliud offensivum ad obtinendam satisfactionem pro injuria.

R. Ad 2: Bellum est licitum, si justæ adsint conditiones: nonne Abraham in Lege naturæ bellum gessit, et ei a bello redeunti benedixit Melchisedech Sacerdos Dei? Nonne in Lege scripta Deus ipse bellum probavit ? Nonne Christus in Lege nova laudavit Centurionem, qui erat militiæ addictus ? Adde: tenetur princeps subditorum suorum vitam ac substantias tueri ac regni jura curare; atqui id sæpe non potest peragere, nisi bellum gerendo; cum altiora desint tribunalia, ad quæ recurrere queat: nec ita facile ac semper aliis Principibus quæstionem remittere valeat. Conditiones autem sunt:

1. Ut adsit causa justa et gravis, v. g., necessitas boni communis vel quietis publicæ conservandæ, coercitio perduellium, defensio innocentium, etc.; cum enim e bello tot mala et corpori et animæ proveniant, illud nonnisi in extremis tentandum est: unde Augustinus relatus in jure ait: Pacem debet habere voluntas, bellum necessitas 2. Qui propterea bellum injustum indicunt, tenentur in solidum de damno per exercitum illato, cum sint causæ principales. Milites autem in bello evidenter injusto tenentur singuli de damnis quæ per actionem privatam (id est non qua milites) privatis intulerint; et singuli pro rata de damnis a toto exercitu illatis, et unus etiam in defectu alterius; cum omnes agant simul conspirando, nisi forte ex gravi metu ad belligerandum coacti fuerint.

2. Ut recta habeatur intentio, id est non odium, non amor partium, non invidia vel inanis gloriæ cupiditas imperium dilatandi. Hæc tamen conditio, si desit (dummodo adsit prima) ex bello non oritur obligatio restitutionis quia adest causa, licet deficiat in modo.

704. Q. 2. Quænam speciales obligationes principum, ducum quoad milites; et quæ obligationes ipsorum militum?

R. Ad 1: Principes et duces tenentur sub gravi curare, ut milites præcepta Dei, atque Ecclesiæ (quoad potest) observent: sunt

phrasim, quia nihil habet belli seu amæni; vel a bellua, quia uti immanis bellua homines devorat; vel potius a Belo rege Assyriorum (quem Genesis appellat Nemrod), qui primus ferreum gladium ad finium suorum defensionem invexit. V. Christianus Lupus, t. x1 D antiqua disciplina christianæ militiæ.

[ocr errors]
[ocr errors]

1 Gen. xiv; Exodi xvn et Matth. vin V. Taparelli, Saggio ecc., § 1317, etc. Civiltà Cattolica, ser. 4a, t. vii: art. La tregua di Dio e la pace filantropica. Fer. raris; V. Tregua.

2 Ideo etiam quia sine maximis expensis bellum sustineri non potest; quare ultra modum gravandi sunt subditi. Hac in re celebris est Bulla Clericis laicos Bonifacii VIII, anno 1296, et alia Ineffabilis, ubi excommunicantur qui ideo clericos et Ecclesiæ bona taxa gravant, ut erat in usu et adhuc est.

enim sub eorum tutela ac cura; neque qua milites desinunt esse christiani; ideo et commodum ad illa observanda et sacerdotes ad id necessarios illis sub gravi assignare debent. Item omnimode præcavere, ne populis scandalo sint vel damno; ideo debent illis stipendia persolvere, alioquin tenerentur ipsi compensare damna et militibus, et etiam aliis, qui a militibus damna acceperunt; cum horum omnium tunc sint causa injusta, atque efficaciter movens.

Qua in re dicimus: peccant duces, tribuni, centuriones aliique officiales, et tenentur ad restitutionem: 1) si pauciores habeant milites, quam exhibent in stipendiorum solutione, ut cum a commissariis lustrantur copiæ, ipsi non milites sub habitu militari vel bis eundem militem præsentent; 2) quando commeatus curæ præfecti dant militibus cibum vel potum corruptum, ex quo morbi oriantur; 3) quando, in transitu per regiones, accipiunt pecunias a variis pagis, ne hic vel illic pernoctent: vel quando uni militi dant plures syngraphas ad domos diversas: vel stipendium militibus debitum subtrahunt, et permittunt, ut isti ab innocentibus extorqueant; nam tunc ipsi ad hoc ansam darent.

R. Ad 2: Milites in tria maxime peccata impingunt, a quibus fortiter arcendi sunt: in luxuriam, tanquam gens militaris nata sit ad carnis petulantiam; in blasphemias, quasi non sit virilis animi qui sine imprecatione loquitur; in furta, quasi omnia liceant arma ferentibus. Hac in re contra justitiam peccant et tenentur ad restitutionem milites, ut ait Gousset: 1) Quando sotto pretesto che il loro soldo non è sufficiente, cercano rifarsi sopra i cittadini, usurpando roba altrui: essi non hanno verun diritto sopra i beni de' privati, i quali pagano allo Stato quanto torna necessario pel mantenimento delle truppe ; 2) quando vendono le armi o altre cose spettanti al governo, o di cui essi non hanno che l'uso (qua in re et ipsi emptores de furto tenentur); 3) quando, essendo alloggiati presso i cittadini, adoprano violenza e minacce per farsi dare più del dovuto; 4) quando di loro privata autorità tolgon cavalli o vetture ai privati per condurre i loro bagagli. Allorchè le truppe hanno bisogno di vetture, possono domandarle a richiesta del Capo che le comanda; ma si dee a questo riguardo uniformarsi ai regolamenti; 5) quando, per negligenza gravemente colpevole o viltà, non impedissero il nemico di mettere a ruba e a sacco il paese e le case de' privati.

-

[ocr errors]

705. Q. 3. Quid de militibus qui castra deserunt ?

R. Tenentur desertores sub gravi ad castra redire ex obedientia, seu legali justitia (imo si a Principe stipendio conducti sunt ex contractu, ad id tenentur etiam ex justitia commutativa). Excipe nisi bel

lum sit injustum, vel si media necessaria ad vitam, ad salutem non haberent, vel si redeundo gravissimis pœnis essent plectendi; nemo enim videtur ultro teneri iisdem se subjicere.

Qui vero se locaverunt pro aliis, et militiam sine causa deserunt, tenentur insuper pretium restituere ei, a quo illud acceperunt; quia non fuit tributum, nisi sub onere militiæ.

706. Q. 4. Quid de illis, qui militiæ se subtrahunt exemptionem sine veris causis obtinendo?

R. Qui pecunia, seductione aut protectione magistratus vel medicos corrumpunt, ad restitutionem tenentur; nam morali efficacia movent et directe publicos officiales ad inferendum damnum alteri, ei videlicet qui in eorum loco ad militiam vocatus fuit, cui proinde restituendum est. Et in defectu corruptoris, tenentur magistratus et medici, cum ejus iniquitati efficaciter cooperati sint 1.

Qui vero tantummodo mendaciis, fraudibus, se mutilando, magistratus decipiunt et legem, an obligentur ad restitutionem, disputant: alii affirmant, quia juvenes exempti jus strictum habent, ne talia media in ipsorum præjudicium adhibeantur, cum ideo ipsi teneantur militare. Alii vero negant teneri sic decipientes ad restitutionem: etsi enim peccent tum in seipsos se mutilando sine causa, tum contra justitiam legalem gubernio non obediendo, ac ideo gravissime puniantur : non tamen videntur teneri ad restitutionem, quia non efficaciter influunt in alios vocandos, sed solum in se eximendo: deceptio enim directe ac per se non inducit magistratus ad alios adscribendos. Neque si deprehenduntur, ideo in ipsorum loco appellati dimittuntur, vel aliqua compensatio imponitur illis a deceptoribus tribuenda.

Quidquid sit, in praxi non præstat valde urgere juvenes, qui hisce deceptionibus a militia se liberant; plerique enim ignorant, se committere injustitiam, et raro moniti obtemperarent; relinquantur ergo in illorum bona fide. Gousset, Lyonnet, Gury, etc 3.

Plura quoad praxim de militia ac militibus Lib. IV, Append. 37.

1 An autem acceptam a seductore pecuniam possint retinere medici et magistratus, negandum antequam seductorem invalidum ad militiam declaraverint, cum enim contractus sit de turpi, irritus est. Facta autem declaratione fraudulenta, controvertitur; communius affirmant acceptum posse retineri ex dictis n. 393.

2 Alii legem militiæ legi tributorum æquiparant et pari modo quæstionem resolvunt si enim tributa sunt solvenda ad sustinenda onera regni, milites sunt dandi ad illud tuendum. Est quasi contractus: societas milites tribuit et princeps jura nostra tuetur: porro qui commoda sentit et incommoda sustinere debet: qui autem inservire debeat, illum non personarum acceptio, sed sors designat; est ergo (concludunt) stricta obligatio justitiæ.

3 Che se poi gl'impiegati del governo sapendo che un padre di famiglia potrebbe spendere e dar loro qualche considerevole regalo, si mostrassero ripugnanti a riconoscere i giusti motivi che avesse il figlio, e con manifesta ingiustizia volessero SCAVINI, Theologia etc. T. II.

31

« PoprzedniaDalej »