Obrazy na stronie
PDF
ePub

Corporis bona violantur per homicidium, mutilationem (vel aliud simile); item per stuprum et adulterium. Sit ergo:

ARTICULUS I. - De homicidio et mutilatione membrorum.

:

694. Q. 1. Quid est homicidium, quotuplex et quale peccatum? R. Ad 1 Homicidium (sic dictum ab hominis code) definiri potest violenta occisio hominis facta ab homine. Quæ enim fit a fera, proprie homicidium non dicitur, sed pauperies in jure appellatur.

R. Ad 2 Homicidium aliud est casuale, aliud voluntarium, aliud qualificatum, aliud simplex. Casuale contingit præter hominis intentionem. Voluntarium contingit ex ipsa hominis intentione, et dupliciter voluntarium esse potest: directe, cum quis data opera alium interimit; et indirecte, cum quis directe quidem alterius mortem non vult nec intendit; sed ponit ea, ex quibus potest prævidere mortem alterius secuturum. Qualificatum est quod speciales circumstantias habet adnexas: tale est ex moderno jure veneficium, quod cum substantiis veneficis; infanticidium, quod contra infantem recens natum; assassinium, quod vel proditorie, id est sub specie amicitiæ, vel habita præmeditatione, vel insidiose perpetratur. Sed maxime venit cædes parentum, conjugis, principis ac persona sacræ, quæ singularem qualificationem et atrocitatem involvit ac gravius punitur. Quod porro hisce circumstantiis non est vestitum, dicitur homicidium simplex.

R. Ad 3: Injusta hominis occisio vetita est quinto Decalogi præcepto non occides. Est autem peccatum gravissimum in Deum, qui solus est mortis et vitæ dominus; in rempublicam, cum sua parte privetur in occisum, cum ei bonum adimatur temporale maximum, irreparabile ac aliorum bonorum fundamentum. Hinc est, quod jure omni punitur.

Jure canonico lata est irregularitas: et in mandantes occidi christianum excommunicatio ipso facto incurrenda; item depositio ab omni dignitate, officio et Beneficio. Quæ tamen pœnæ probabilius non incurruntur ab ipsis mandatariis, quia lex loquitur tantum de mandantibus, et eos occultantibus ac defendentibus 2. Jure diœcesano est

datores, ipsi se apud suos inferiores, arrepta occasione, ad nauseam attollunt. Oh quam vera est sententia: non nocet, si omnibus te supponas; nocet autem plurimum, si vel uni te præponus! Kempis, De Imitat. Christi, 1. i, c. 7.

C. Pro humanis, de hom., in 6. V. Liguori, Opus Mor., 1. In, n. 363; - Ferraris; V. Assassinium, Grassator, Homicidium, Restitutio, art. 2.

Item amittitur localis immunitas apud nos si culpabile homicidium a majori annis 20 sit commissum; vel atroce id est cum circumstantiis aggravantibus, a minori. V. Alasia, Commentaria, t. 1 De ecclesiastica immunitate.

generatim reservatio, si agatur de homicidio directe voluntario sive per se sive per alium patrato; Jure municipali seu civili fere ubique est ultimum supplicium 1.

695. Q. 2. Quid sentiendum de homicidio casuali?

R. Duplici modo contingere potest homicidium casuale: dando operam rei licitæ vel illicitæ. Utrumque sic resolvit Angelicus: Secundum jura si aliquis det operam rei licite debitam diligentiam adhibens et ex hoc homicidium sequatur, non incurrit homicidii reatum; si vero det operam rei illicitæ, vel etiam det operam rei licitæ, non adhibens diligentiam debitam, non evadit homicidii reatum, si ex ejus opere mors hominis consequatur 2. Ubi animadvertendum ad homicidii imputationem non sufficere, quod opus sit illicitum per se; sed insuper requiri, quod sit præcise illicitum et vetitum relate ad ipsum homicidium. Ad hoc vero in foro saltem conscientiæ, omissis diversis sententiis, dicimus :

1. Si opus sit quidem illicitum, sed minime de se periculosum, non imputabitur homicidium, si ex illo opere sequatur. Uti si fœmina, fœtu ex crimine concepto, in ejus partu moriatur; quia cum effectus non necessario et directe procedat a causa illa, non potest esse in prævisione.

2. Si opus illicitum quidem sit et simul etiam periculosum, sed ita raro, ut non soleat mors, nisi valde raro inde evenire, non erit imputandum homicidium, casu quo sequatur, si diligentia adhibeatur ad illud vitandum. Sic excusabitur ab homicidio clericus, qui venationi sibi prohibitæ vacans hominem casu interficiat, modo diligentiam adhibuerit, ne homini mortem inferret: ratio quia res est resolvenda ex communiter contingentibus.

3. Si opus sit illicitum simul et tam frequenter periculosum, ut ex eo communiter soleat mors evenire, tunc homicidium certe. imputabitur, quæcunque ad illud vitandum diligentia adhibeatur ; est enim tunc omnino voluntarium in causa: ut si quis funda lapides in via publica projiciat.

696. Huic revocari potest reservatio quæ in omnibus fere Synodis diocesanis statuitur (ut in Novariensi, pag. 320): Suffocatio, imo et retentio infantis in lecto anno expleto minoris, omissa cautione cunarum vel alterius firmi repaguli. Et lege civili habetur: Chiunque per inavvertenza, disattenzione, imprudenza, negligenza, o per imperizia dell'arte o della professione che esercita, o per inosservanza dei regolamenti, avrà involontariamente commesso un omicidio, o vi avrà dato causa, sarà punito colla pena del carcere estensibile a due anni, e con multa sino a lire duemila (Cod. poen., art. 554).

1 Cod. pæn., tit. x, art. 522.

22, 2, q. 64, a. 8.

V. Liguori, Op. Mor., 1. 1, n. 398.

697. Q. 3. Ad quid tenetur injustus occisor ?

R. Generatim loquendo injustus occisor tenetur compensare damna omnia realia in bonis fortunæ, si quæ ex ejus actione secuta sunt; fuit enim eorum causa injusta et efficax. Hinc compensare debet: 1) expensas in medicinis peractas ad vulnus curandum; 2) lucra, quæ ob occisionem cessaverint, non quidem in totum, ut si jam de facto ea fuissent acquisita (potuisset enim occisus multipliciter impediri): sed pro majori vel minori spe eadem acquirendi juxta viri prudentis æstimationem. Nihil vero tenetur restituere pro expensis funeris; cum ipsæ aliquando faciendæ essent: excipe si ob occasionem necis illatæ (v. g. extra patriam) oportuerit eas fieri majores; 3) aliquas satisfactiones præstare pro anima occisi, si iste erat pro se probabiliter satisfacturus; bene enim tunc restitutio fieri potest in æquivalenti, nempe per orationes et eleemosynas '.

Diximus generatim loquendo; nam claritatis gratia occisoris obligationes considerari possunt vel relate ad hæredes occisi; vel relate ad illius creditores; vel demum respectu alterius personæ, cui forte homicidium fuerit imputatum.

698. Q. 4. Ad quidnam tenetur injustus homicida erga hæredes ipsius occisi?

R. Hæredibus necessariis, nempe patri, matri, uxori, liberis, aliisque ascendentibus et descendentibus 2, tenetur injustus ho micida compensare damnum emergens et lucrum cessans non solum quod cum occisi vita cessavit; sed etiam quod cessavit post ejus mortem, juxta tempus quo defunctus verosimiliter fuisset vitam suam acturus, attenta ejus ætate, valetudine aliisque circumstantiis; quia isti unam personam constituunt cum occiso, atque in illius jura succedunt. Non tamen damnum est compensandum per integrum omnino (nam, ut bene advertit s. Thomas, illud poterat multipliciter impe

1 Duplex est damnum, quod causat occisor: unum naturale seu personale, quod est ipsa amissio vita; alterum temporale seu reale, quod est bonorum fortunæ, quæ occisus, salva vita, sperabat sibi comparanda. Primum occisor reparare non valet in æquivalenti: neque enim occisum resuscitare potest: unde de damno temporali præsens tantummodo instituitur quæstio. Porro communius docent, nihil esse deducendum pro labore, quem occisus ad lucrandum impendere debuisset; quia labor iste libenter et non tanquam poena sustinetur nisi in casu quo præsumatur, quod occisus libenti animo aliquid daturus fuisset pro redemptione talis laboris, ut si ille esset arduus. V. Liguori, Op. Mor., 1. m, nn. 639 et seqq.

2 V. Liguori, Op. Mor., 1. iu, nn. 631 et seqq. Hæredes in duplici sunt differentia: alii sunt necessari quos nempe testator non potest prætermittere, ut sunt ascendentes et descendentes. Alii non necessarii, qui possunt prætermitti: succedunt tamen (hæredibus necessariis deficientibus) ab intestato, ut sunt fratres, ceterique consanguinei; et veniunt ceteri, quos testator ex sola sua voluntate instituit. Est autem notandum, quod in præsenti quæstione uxor habetur ut hæres necessarius, etsi stricte non sit talis; quia vivens pertinet ad familiam mariti, et ideo necessario est ab eo sustinenda.

diri); sed satis est, quod illud compensetur juxta spem, judicio prudentis æstimandam.

Si tamen uxor post occisum maritum æque commode nubat, aut si quis ea occasione sponte ipsi succurrat, tunc contra Lugo recte dicit Croix, quod non est opus aliquid illi pro damnis futuris restituere tum quia reipsa non remanet damnificata, tum quia occisor ideo tenetur, quia succedit in mariti obligationem, qui ea m alere debuisset; at maritus non tenetur alere, si aliunde ei sit provisum. Idem quoque est dicendum de filiis, aliisque omnibus hæredibus necessariis 1.

Loquendo autem de aliis hæredibus, qui necessarii non sunt, nec unam occiso personam constituunt, ut sunt fratres, cum ceterisque consanguineis, tenetur quidem homicida ipsis restituere tum damnum jam bonis occisi irrogatum per occisionem, tum lucrum quod amisit ipse vulneratus tempore quo vixit; nam moriendo transmisit ipsa lege ad illos (aliis supra memoratis hæredibus deficientibus) omnia sua jura proprie dicta. Sed non tenetur, in nostra sententia. restituere lucrum quod cessavit a tempore mortis; istud enim non erat debitum reale cum defuncto ipso contractum, sed personale, quod fundatur in industria futura personæ occisa in illud ergo nullum ipsis competit jus, cum non censeantur una persona cum defuncto. -Item probabilius ex Concina, Filliucio, Lessio, Lugo, Salmanticensibus, etc., neque tenetur iis restituere ea, quæ occisus si viveret, erat probabiliter daturus, licet homicida hæc damna præviderit; quia semper remote, et per accidens sequeretur illud damnum, cum directe non intendatur.

699. Quid (dices) si læsus omnia ante mortem lædenti remiserit ? R. Si remisit dumtaxat injuriam (ut plurimum fieri solet), adhuc viget obligatio compensandi damna; nam hæc duo non sunt necessario connexa, injuriam dimittere, pacem concedere et condonare damna: primum præcipit charitas; secundum pietas aliquando prohibet, ut si læsus relinquat indigentes propinquos 2. Quod si læsus revera remisit omnia damna inde obvenientia, lædens ad nihil tenetur erga hæredes; isti enim quidquid acquirunt, non acquirunt, nisi per ipsam voluntatem defuncti.

Nec dicas patrem teneri alere uxorem et filios, ideo saltem condonationem restitutionis quoad illos invalidam esse. Etenim pater ex pietate tantum, non ex justitia alere tenetur familiam suam; sicut enim si pater ante mortem omnia sua bona dissipet, ita ut nihil supersit ad familiam alendam, valide dissipat, etsi illicite; ita valide quoque remittit ipsi occisori obligationem restituendi, quamvis illi. cite. Alasia.

1 V. Liguori, Homo Apost., tract. x, n. 87; Opus Mor., 1. 11, n. 631.

2 Neque etiam resarciuntur damna per mortem lædentis; hæc enim datur ad solam publicæ justitiæ satisfactionem. · V. Liguori, Op. Mor., 1. 11, nn. 630 et 705.

700, Q. 5. Quid resolvendum de creditoribus, si ex homicidio fuerint damnificati?

R. Alii cum Laymano semper obligant injustum homicidam ad restituendum creditoribus occisi, si bona non supersint sufficientia ad solvenda debita, quibus defunctus satisfecisset per lucra a se comparanda, si non fuisset occisus; ratio quia creditores jus habebant in debitorem, et eo per iniquam mortem expoliati sunt: qui ergo est causa mortis, ipse est causa damni. Alii cum Sanchez eum obligant tantum casu, quo lædens damnum creditorum præviderit; quia tunc damnum est directe volitum. Verum Billuart, Concina, Lessius, Salmanticenses, Sylvius et Viva probabilius docent homicidam ad nihil teneri erga creditores occisi quamvis ipsorum damna præviderit, modo tamen ea non intenderit: tunc enim eorum damna censentur evenisse per accidens, quia actio occisionis non est immediate, ex natura sua, ut plurimum, ipsis damnosa. Creditores enim jus quidem habent in personam debitoris, ut de illius industria solutionem obtineant; sed nullum habent jus in actiones, quæ nonnisi mediate et præter intentionem sunt damnificativa. Adde: in ipso foro externo nunquam datur actio creditoribus occisi contra homicidam, sed tantummodo hæredibus; at perpetua fori externi praxis legitima est Juris naturalis interpretatio 1. Diximus: modo tamen ea (damna) non intenderit; qui enim hominem interficit animo nocendi directe creditoribus vel aliis, recte dicunt communius et probabilius cum Concina, ipsum peccare contra justitiam erga illos; nam tunc læsio fit ex proposito injusta, et efficaciter damnificativa; et unusquisque jus habet, ne vi vel fraude impediatur a consecutione justi boni.

701. Q. 6. Quid si homicidium imputetur innocenti?

R. Si homicida nullimode prævidit suum homicidium imputandum esse innocenti, ad nihil tenetur erga ipsum innocentem etsi damnetur; neque tenetur se prodere ut innocentem liberet; nam damnum pendet ab aliorum judicio, quod oritur ex diversis rerum vel personarum vel loci vel temporis circumstantiis. Si vero id prævidit, Croix, Lessius, Lopez, Sanchez, Sotus, etc., probabilius docent occisorem adhuc ad nihil teneri: semper enim verum est, non censeri alteri injuriosam actionem illam ex qua provenit quidem damnum; sed non per se, bene vero ex errore aliorum, licet error iste præ

1 Idem affirmandum de iis, quos forte occisus alebat bonis suis, etiamsi horum quoque damnum homicida præviderit, modo non intenderit; eadem enim semper ratio currit, nempe pauper nullum commutativæ justitiæ jus habet, ut ego non occidam ejus benefactorem. Unde tunc cum neque directe ejus læsionem intendam, neque mea actio directe in eam influat, ea læsio nonnisi uti accessoria ex homicidio sequitur. V. Liguori, Op. Mor., 1. 1, nn. 633 et seqq.

« PoprzedniaDalej »