Obrazy na stronie
PDF
ePub

titionibus multiplicantur peccala; d) si restitutio afferat creditori tantummodo temporale detrimentum, quod ipse licite potest subire; ut si petat solutionem pecuniæ mutuo concessæ, quam vult applicare convivio minime necessario. Ratio, quia non potes prohibere dominum aut creditorem graviter invitum, ne sua bona expendat in iis, in quibus satis licite potest.

Item excusat grave damnum reipublicæ, quod quidem omnimode impediendum est; cum sit damnum publicum. Item damnum tertii: unde quando dominus re in tertii damnum est abusurus, tu teneris ex justitia denegare illam, semper ac sine tuo graviori damno, vel saltem æquali, id possis. Nam ex una parte dominus non habet jus rem suam habendi in iis circumstantiis, ex alia autem parte tertius jus habet, ne quis in sui damnum cooperetur.

3. Cessio bonorum vel fori: est quando debitor debitis suis solvendis factus impar, bona omnia creditoribus cedit. Cessio duplex est: una voluntaria, quam omnes simul creditores libere acceptant; altera judicialis, quam lex ipsa debitori bonæ fidei ac infelici tribuit 1 : hæc autem noo transfert bonorum proprietatem in creditores, sed ipsis jus tribuit exigendi, ut ea vendantur, et interim ut ex illis fructus percipiant 2. Possunt quoque creditores reservare debitori administrationem sub datis regulis, moram concedere, partem remittere debitorum, ac alia ordinare in propriam utilitatem; modo non vergant in præjudicium hypothecarii aut privilegiati.

Manet tamen semper in omni casu obligatio præstandi integram solutionem, si ad pinguiorem fortunam debitor venerit; imo et quoad potest laborandi, ut aliquando creditoribus suis satisfacere queat, qui si compositionem ineunt cum debitore, ideo est quia plus habere nequeunt: nec propterea renuntiare censentur juri ad perfectam solutionem. Imo leges ipsæ civiles judicialiter concedentes illam bonorum cessionem, non intendunt creditores jure suo privare, sed tantum debitori privilegium impertiri, ne queat ob debita, quibus solvendis est impar, in carcerem detrudi; ideoque cessante inopotentia, cessat etiam excusatio a restitutionis obligatione 3. Verun

! Fraudes punit Cod. pen., art. 381 et 626; V. Cod. commerc., art. 543; et Cod. proc. civili, art. 557.

2 Etiam credita quæ habet qui bonis cédere coactus est, debentur suis creditori. bus; quia a jure habent ut ex omnibus ejus bonis se indemnes faciant; et in foro conscientiæ tutus non esset qui illa credita tribueret ipsi cedent, nisi agatur de parva re, vel de necessariis ad ejus victum. Gousset, Gury.

5. Quare videant (ait Stapf, $ 72) quid æterno Judici aliquando responsuri sint, qui postquam fortunas suas dilapidarunt, et exinde bonis suis cedere coacti sunt, creditores adhuc dum defraudare pergunt, et de omnibus prius cogitant, quam qua ra. tione tum Deo tum hominibus allatas injurias resarcire possint. · V. Liguori, Opus Mor., I. m, n. 699. - Carrière, De Contractibus, nn. 414 et seqq.

tamen si creditores omnino sponte et libere debitori compositionem faciendo, reliquum condonassent, ille tunc ad ulteriorem solutionem non teneretur. Item bonorum suorum cedens, attento Jure naturæ, potest sibi aliquid clam retinerc, si certo videat, quod pars sibi assignanda insufficiens sit sui suorumque necessitatibus; et si iis omnino indigeat, potest judici interroganti respondere, se non habere, quod nempe teneatur cedere . Ceterum in hac re caute procedendum; quia plerumque bonorum cessores suas necessitates plus nimium exaggerant, et moderato victu qui ipsis convenit, nunquam contenti sunt.

4. Remissio creditoris, dummodo libera sit et non extorta vi, metu aut fraude, neque aliqua lege prohibita (ut, v. g., probibita est Canonicis condonatio amissarum distributionum facta absentibus); cum enim creditor sit dominus rei suæ, potest eam alteri donare, sicque remittere obligationem illius restituendæ, si sit oblata. Quæ remissio, etiamsi tacita sit, valet; nam taciti et erpressi consensus eadem ferme est vis atque conditio. Hic juverit duos proferre articulos Codicis civilis; primus est: La volontaria restituzione del titolo originale sotto firma privata, fatta dal creditore al debitore, costituisce la prova della liberazione tanto in favore dello stesso debitore, quanto in favore dei condebitori in solido (art. 1279). Alter sic habet: La restituzione del pegno non basta per far presumere la remissione del debitore (art. 1280) ?.

Etiam certo præsumpta remissio liberat, adeo ut liceat tibi rem alienam retinere vel accipere ex præsumpta voluntate domini, nempe quod si peteres libenter ille donaret, prout satis communiter do-cent cum Angelico: quid enim dolo facit, qui putat dominum consensurum fuisse 3 ? Hinc dominus ob levia furtula servum expellens censetur eidem remittere omnem obligationem, hoc ipso, quod nihil petat et eum dimittat (G).

5. Compensatio : alia est impropria : et est debiti recuperátio, inscio debitore, facta. Evenit quando tantum auferimus de bonis debitoris, quantum satis est ad recuperandum quod nobis debitum

1240; – C. P. 1267; - C. M. 1345 ;

1 V. Liguori, Opus Mor., . i, n. 158.

- C.

2 C. A. 467; : C. G. 1286; - C. S. 1240; T. 651 et seqq.

· La remissione del pegno dato a guarentigia del mio credito prova unicamente la volontà mia di affidarmi voi per l'adempimento dell'obbligazione; ma non l'in. tenzione di rimettervi il debito. , V. Carrière, De Contractibus, n. 424.

3 L. XLVI, $ 7,. ff. de furtis. – V. Liguori, Op. Mor., I. 1, n. 700. Neque obstat, quod ad Confessiones excipiendas, vet Matrimonio assistendun: requiratur de validitate facultas data præsens et positiva; nam in nostro casu non requiritur positiva domini voluntas, sed satis esi quod positive non sit invitus. Hac tamen in re non sunt laxandæ babenæ, ne furtis via aperiatur, ut recte observat Alasia.

est 1. Alia est propria seu legalis, quæ nempe in contractibus obtinet, et definitur: debiti et crediti inter se invicem contributio: unde duo debita debent intervenire, quæ invicem compensatione extinguantur. Nulli dubium est, quod ea licita sit; nam resolvitur in veram debiti solutionem : imo expedit ; sic enim inanes circoli evitantur in rerum translatione. Et probatur lege civili ?, ubi statuitur compensationem ipso facto, sub datis conditionibus, obtinere, insciis quoque debitoribus, usque ad concurrentem utriusque debiti, quod sit ejusdem speciei et æque exigibilis ac liquidi, quantitatem 3. Dilatio que conceditur gratis debitori ad solvendum non obstat compensationi ; hæc tamen non obtinet contra jura a tertio jam acquisita 5.

Ex civili Jure compensatio non admittitur: 1) quando si tratta della domanda per la restituzione della cosa di cui il proprietario fu ingiustamente spogliato ; 2) quando si tratta della domanda per la restituzione del deposito o del comodato; 3) quando si tratta di un debito il cui titolo deriva da alimenti dichiarati non soggetti a sequestro 6; 4) quando il creditore ha preventivamente rinunziato alla compensazione (art. 1289).

6. Compositio. Et est quando summus Pontifex suprema qua pollet auctoritate in commune fidelium bonum, ita rem componit, ut unam partem debiti impendat in pias causas, aliam condonans ipsi debitori ; supplendo tamen de thesauro Ecclesiæ utilitatem quæ domino obvenerit, si totum debitum in eleemosynam datum fuisset. Ut compositio legitima sit, requiritur:— 1) ut bona incerta sint; si enim domini aliqualiter cognoscantur, non poterunt sine injuria directe absque eorum consensu expoliari; -- 2) ut adsit causa, secus esset illicita compositio in rebus ecclesiasticis, et in aliis bonis etiam invalida : quia in primo casu dispensat in lege propria, non

1 De compensatione impropria vide infra De furto.

2 Art. 1288 ; C. A. 1438; - C. G. 1290; - C. S. 1243; C. P. 1270; C. M. 1348. – V. Liguori, Op. Mor., I. 111, n. 521; Ferraris'; V. Compensatio.

3. Per esempio : Tizio è debitore di lire 8,000 verso Cajo per residuo prezzo di un fondo da Jui acquistato. Muore Cajo, e Andrea è suo creditore, e Tizio suo legatario per lire 3,000. Tizio può opporre la composizione sino a lire 3,000 ad Andrea che subentrò nelle ragione di Cajo. La compensazione si opera da se sino alla concorrenza di lire 3,000, e però il debito di l'izio si riduce á 5,000.,

4. Cosi Tizio mi dee dare 6,000 per mutuo; in vista delle sue disgrazie gli accordo tre anni di dilazione al pagamento successivi alla scadenza. Nel frattempo Tizio di. venta legatario di Paolo di lire 8,000 che io quale erede di Paolo devo pagargli; la compensazione opera subito sino alla concorrenza di lire 6,000; e non potrebbe Tizio pretendere subito il pagamento dell'intero legato e riservarsi di pagare in seguito il suo debito portato bonariamente alla scadenza più lunga. ,

5. Per esempio : Tizio è debitore verso Cajo di lire 3,000. Andrea creditore verso Cajo sequestro il credito che questi ba con Tizio. Indi Tizio diviene creditore verso Cajo di lire 3,000; egli non potrebbe più opporre la compensazione a pregiudizio di Andrea.

Tali sono gli stipendi e le pensioni dovute dallo Stato; gli assegni per ali. menti. , Cod. proced. civ., art. 591, 592.

D

item in secundo. Si tarnen causa justa sit, semel facta compositio non revocatur, quamvis compareat dominus; quia jam dominium legitime translatum fuit. Ita Lugo contra alios, qui quidem volunt eo in casu debitorem teneri semper domino restituere illud in quo factus est ditior.

Hanc compositionem concedit vel ipsa Pænitentiaria, ut docet Benedictus XIV Bulla Pastor bonus. Non tamen Episcopus; hæc enim facultas actus est supremæ potestatis !.

DISPUTATIO SECUNDA

DE RESTITUTIONE IN SPECIE.

CAPUT PRIMUM

DE BONIS ANIMÆ ET CORPORIS 2.

691. ona spiritualia seu animæ duplicis sunt generis : supernaturalia et naturalia. Supernaturalia, quæ conducunt ad salutem æternam, uti gratia, sanctitas, virtutes, Sacramenta. Naturalia quæ referuntur ad ipsam naturam humanam ejusque perfectiones, uti usus rationis, ingenium, memoria, item scientiæ et aries.

Inter bona autem corporis hic præcipue numerantur vita, membro. rum integritas, virginitas, pudicitia ac castitas conjugalis. De quibus omnibus ad rerum complementum est in præsentiarum agendum, elsi non omnia restitutionem inducant.

692. Q. 1. Ad quid tenetur qui alium lasit in supernaturalibus ?

R. Qui alterum vi, fraude aut dolo læsit in bonis ordinis supernaturalis, v. g., illum inducendo ad peccatum, vel avocando a virtute, vel imbuendo falsa doctrina, tenetur ex justitia vim, fraudem et dolum auferre, eumque in pristinam libertatem restituere et omnia damna resarcire inde secuta; cum istorum fuerit causa positiva, efficax et injusta. Hinc qui pravos libros propagarunt (incautos falsis doctrinis imbuentes), eos quantum possunt colligere tenentur, reprobare, anathematizare, ne ulterius damnum afferant 3. An autem sic ad malum inducens, ex justitia teneatur removere non tantum causas lapsus, sed etiam efficere, ut seductus convertatur, multi probabiliter affirmant: secus non satis damnum prave dispositionis injuste causatum repararet. Sed alii volunt ad id teneri tantum ex charitate ; quia sicut qui ligavit Cajum et sic impedivit quominus jret ad templum, satisfacit si eum solvat, nec tenetur ex justitia curare, ut eat ad templum; ita et hic. Cum enim cesset vis et fraus, et alter sciat se deceptum, potest si velit ipse se a peccato expedire, sicque censetur alteri remittere obligationem se convertendi : quod si non agat, tunc id sibi tantummodo imputabitur.

1 V. Liguori, Op. Mor., I. II, n. 591. 2 V. Liguori, op. Mor., I. in, nn. 660 et seqq. Carrière, De Justitia, n. 1302.

Egregium reliquit exemplum Fénelon, qui licet bona fide errorem docuerit, Brevi Innocentii XII damnanti suum librum (Massime dei Santi) non solum statim et ex toto corde adhæsit, laudabiliter se subjiciens; sed eundem librum solemniter repro. bavit, diffusa exemplaria colligens. Utinam illum imitentur qui hisce nostris temporibus in fædissimos errores impigerunt et eos ubique disseminarunt!

Qui vero sine vi, fraude aut dolo sed mero consilio ac suasione alium ad peccatum induxit, ex justitia ad nihil tenetur erga inductum; nam qui peccat non seductus vi, fraude aut dolo, peccat sciens ac volens: scienti autem atque volenti, ex juris adagio non fit injuria: et nullus spiritualiter moritur, dicente Angelico 1, nisi propria voluntate peccando. Sed tenetur ex charitate, quoad potest, conversionem seducti procurare; ipsa enim naturalis æquitas ex charitatis præcepto exigit, ut auctor mali illud reparare nitatur suadendo saltem atque monendo. Hinc nemo non videt quanta sit obligatio corruptorum, qui alios ac præsertim juvenes incautos viam criminis edocent; cum difficile admodum sit ex eorum animis libidines deinceps propellere et extinguere.

693. Q. 2. Ad quid tenetur qui alium læsit in bonis naturalibus ?

R. Qui alium læsit in bonis animæ naturalibus, iisdem subjacet obligationibus, quibus obnoxius est damnificator in bonis animæ supernaturalibus. Quapropter si quis alium veneno vel alio quovis medio efficaci privavit memoria, ingenio vel usu rationis, tenetur ex justitia reparare tum damnum personale, eum nempe a morbo curare quoad potest; tum omne damnum reale, quod inde secutum est, ut est amissio officii, lucri, etc. Item si quis officium vel conventionem susceperit alios edocendi artem, scientiam aut disciplinam aliquam, si munus tale susceperit absque sufficienti peritia, vel illud negligenter impleverit, non tantum prætium acceptum restituere tenebitur pro ratione suæ ignorantiæ aut negligentiæ; sed etiam damnum, quod intulit male docendo, reparare; ideo enim stipendium accipit, ut se utilem præbeat 2.

1.1, 2, q. 13, a. 8. Diximus erga induclum; si enim ideo lædatur jus tertii, erga tertium utique adesset obligatio justitiæ, ex dictis supra n. 667.

Videant ergo quid supremo Éxactori sint responsuri tum illi, qui ad salebrosa officia non meritis propriis, sed aliorum pervenientes, non curant quid valeant hu. meri, bene vero quid velit ambitio ; tum illi

, qui vix uni officio sufficientes, at superbi vel avari plura suscipiunt exolvenda, sed omnibus deficiunt; et si desint lau.

« PoprzedniaDalej »