Obrazy na stronie
PDF
ePub

An (quæres) qui differt restitutionem ultra tempus definitum, teneatur compensare damna, quæ ideo creditor patitur ?

R. Si restitutio fieri debet ex contractu et non sit culpabilis mora, ex communi sententia non sunt in conscientia compensanda damna; neque enim quis portare debet tantum onus sine culpa 1. Si vero restitutio fieri debet ex delicto, puta ex furto, probabilius et communius docent Croix, Layman, Lessius et Lugo debitorem teneri compensare omne damnum ex dilatione proveniens, etsi habeat nunc justam causam differendi; quia licet justa dilatio posterior non sit causa damni, tamen revera causa fuit illa prima injusta acceptio.

685. Q. 7. Quid de eo qui non vult restituere, nisi in morte?

R. Qui non vult restituere nisi in morte, non debet absolutionis beneficio donari; quia semper est in statu habitualis peccati, juxta illud Augustini: non remittitur peccatum, nisi restituatur ablatum 2. Restitutio enim omni tempore semper urget: Retentio rei aliena, ait Angelicus, contrariatur præcepto negativo, quod obligat semper et ad semper; et ideo tenetur semper ad statim restituendum 3. Excipitur: 1) si debitor sit in bona fide, neque monitio prævideatur ei profutura; tunc ne peccatum ipsum materiale evadat formale, in sua bona fide relinquendus est; 2) si adsit causa restitutionem differendi, v. g., si statim fieri nequeat sine scandalo vel infamia: tunc enim dilatio rationabilis est.

Sed (quæres) qui culpabiliter restitutionem differt ac negligit, præter peccatum habituale, committitne nova peccata actualia ?

R. Prima sententia cum Suarez, Vasquez, Tapia, etc. docet tot peccata actualia ab eo committi, quot sunt occasiones restituendi, vel quoties a domino res petitur, vel de restitutione a confessario monetur. Item quoties ipse proponit se nolle restituere: imo quoties per somnum, vel per alias causas distrahitur; tunc enim (ajunt) tot sunt interruptiones, ideoque et totidem nova peccata. Secunda vero opinio cum Lugo, Navarro et aliis tradit, quod si voluntas retinendi non revocatur per contrariam voluntatein, unum tantum adest peccatum, licet per annum et amplius restitutio negligatur. Tale enim peccatum (inquiunt) licet physice interrumpatur, non interrumpitur moraliter; cum mala voluntas non retractetur, et virtualiter perseverare dicenda sit in externo opere, scilicet in retentione rei alienæ : ideoque putant sufficere, si poenitens confiteatur restitutionis omissionem, quin tempus exprimat, quo ipsa omissio perduravit.

suo cedere; neque tunc terminus appositus est, ne solutio anticipate fiat; sed ne ultra differatur. Secus, si terminus sit appositus in favorem creditoris; nam fieret injuria creditori habenti jus, ne sibi fiat solutio ante præfinitum tempus: ita ex l. xv, § de ann. legat.

1 V. Liguori, Op. Mor., I. 1, nn. 680 et 704. Si restitutio facienda sit in pecunia, aliquando ex lege civili ipsa fructus producit, ut jam dictum est De contractibus, ubi de eorum obligatione.

2 Ep. CL ad Maced., al. 34.

Supplem. q. 6, a. 5.

Prima sententia est probabilis; at secunda videtur probabilior. Merito tamen censet Diana, quod si fur redditur impotens ad restituendum, et deinde factus potens, data opportunitate non restituit, novum peccatum committit; quia per tempus impotentiæ voluntas non restituendi non perseverat in effectu 1.

686. Eritne (quæres) debitor absolvendus antequam restituat?

R. Regulariter loquendo non est absolvendus, si restitutio sit ipsi moraliter possibilis; luctuosa enim experientia docet, debitores post absolutionem, raro admodum restituere. Quare s. Thomas a Villanova: Prius ergo vadat (pœnitens) et... pecuniam alienam restituat... et tunc ad confessarium redeat, ut absolvatur 2. Si tamen prudens confessarius revera deprehendat ipsum debitorem sincere paratum ad restituendum quam primum, recte procedet, si absolutionem impertiatur etiam pro tertia vice, modo tales occurrant circumstantiæ impellentes, ut ipse confessarius solo restituendi proposito debeat esse omnino contentus: quod tamen raro evenit.

687. Q. 9. Quo loco et cujus impensis fieri debet restitutio?

R. Si agitur de restitutione facienda ex vi contractus (quanquam proprie loquendo tunc non tam habeatur restitutio, quam solutio), citra specialem conventionem, en legis determinatio æquitati conformis: Il pagamento deve farsi nel luogo fissato dal contratto. Non essendo fissato il luogo, e trattandosi di cosa certa e determinata, il pagamento deve farsi nel luogo, ove al tempo del contratto si trovava la cosa, che ne forma l'oggetto. Fuori di questi due casi, il pagamento si deve fare nel domicilio del debitore. Le spese del pagamento sono a

carico del debitore 3.

Si vero restitutio aliter facienda est, quam vi contractus, tunc vel agitur de possessore bonæ fidei; vel de possessore malæ fidei. Si 1, restitutio facienda est in loco, in quo res extat, et impensis domini; ipsa enim naturalis æquitas minime patitur, ut possessor bonæ fidei absque culpa sua damnum aliquod patiatur. Quando tamen primo advertit rem esse alienam, statim debet ejus dominum admonere, ut possit sibi consulere. Si 2, restitutio facienda est in

683; l. v, n. 40.

Liguori, Op. Mor., 1. m, n. 682.
C. G. 1247; C. S. 1200;

C. P. 1224;

C.

1 V. Liguori, Op. Mor., l. 11, n 2 Fer. 6 post. Dom. iv Quadr. 3 Art. 1249; C. A. 1420; M. 1302; C. T. 628. Di cosa certa e determinata: per esempio, vi ho venduto il grano che si trovava nei granai; ve lo dovrò rimettere nel granajo, e non essendovi convenzione contraria, siete obbligato a riceverlo al domicilio del debitore, perocchè le clausule s'interpretano a favore del debitore. A carico del debitore; essendo esso obbligato a consegnare la cosa. Essendovi spese a fare per trasportare l'oggetto in luogo determinato, esse sono a di lui carico: lo stesso dicasi delle spese necessarie per far risultare del pagamento, per esempio, quelle di quietanza, qualora si dovesse fare innanzi notajo, od insinuare.

19

Questione: dovrà il creditore pagare la multa per aver fatta quitanza su carta libera? No, per ragione che le spese di bollo fanno parte delle spese di pagamento; e però dal debitore si fa frode alla legge. Cod. spieg.

loco, ubi dominus eam possedisset, si non fuisset ei subrepta, et expensis possessoris malæ fidei vel injusti damnificatoris, jis tantummodo deductis, quas fecisset dominus in ejus conservatione et translatione. Nam si ex una parte dominus ob alterius culpam jacturam pati non debet, ex alia neque locupletari de alienis.

688. Q. 9. An debitor iterum debeat restituere, si debitum per nuntium fidelem ad creditorem missum, alterius culpa vel casu perierit in ejus translatione ?

R. Si res est restituenda solum ex re accepta, seu a possessore bonæ fidei, illa perit domino ; quia possessor bonæ fidei non est in culpa neque in ea acquirenda neque in ea transmitterda. Hinc qui in grege suo ovem alterius casu inveniat, et mittat per virum fidelem ad dominum, perit domino, si in translatione pereat.

Si vero res debetur ex contractu, pariter debitor ad nihil amplius tenetur, casu, quo agatur de re existente in individuo, puta si sit commodatum, vel depositum; nam res sicut stal, ita perit domino, nisi aliter conventum sit. Secus si agatur de pretio solvendo; quia debitor dominium in illud servat, donec ad creditorem, vel ad personam a creditore designatam pervenerit.

Si tandem agatur de debitore ex delicto (seu fure), tunc ipse non liberatur a nova restitutione in dicto casu, ut communis ac tenenda sententia contra Lessium, Sporer et Frassinetti docet: nam debitor ex delicto tenetur ad omne damnum licet fortuitum ; quia ex jure culpa piæcedente, casus etiam fortuitus imputatur. Præterea fur tenetur dominum efficaciter reddere indemnem eum restituendo in illum statum, in quo erat antea. Adde si res in manu furis periret, fatentibus omnibus, ipsi periret; ergo a pari ipsi perire debet in manibus nuncii, cum illius personam repræsentet. Excipe: 1) si dominus designaverit nuntiom, per quem res mittenda erat; tunc nuncius gereret personam creditoris; 2) si nuntius a judice fuerit designatus; judex enim creditoris causam tuetur ac vestit; 3) si creditor ipsi debitori expressis verbis libertatem tribuerit eligendi nuntium, et nuntius prudens, ac fidelis fuerit electus a debitore 1.

689. Q. 10. Cum quo damno debet injustus damnificator restituere ?

R. Damnum hic est pensandom comparative ad subjectum; nam fieri potest, ut damnum decem libellarum respectu debitoris inopis sit longe majus, quam damnum libellarum centum respectu creditoris opulenti, et contra. Quo posito, sententia communissima et probabilior cum Billuart, Lugo, Vogler, etc., negat damnificatorem teneri ad restitutionem cum quocunque sui damno etiam gravis

1 V. Liguori, Op. Mor., I. 111, n. 704.

[ocr errors]

simo; justitia enim est virtus præcipiens prudentiam et æquitatem, ideoque non potest obligare ad restitutionem cum quocunque damno etiam gravissimo debitoris: tunc dominus ipse censetur irrationabiliter invitus. Pro certo iccirco dicimus, damnificatorem hujusmodi teneri ad restitutionem cum damno simili: imo Lugo, si agatur de re magni momenti, obligat furem ad restituendum, etiamsi passurus sit damnum duplo majus, ut si, v. g., ad restituendum tria debeat expendere sex; cum enim sit in culpa, merito illum excessum sustinere debet, ut dominum indemnem faciat.

Quod si restituere nequeat, nisi cum sumptibus longe majoribus, et nequeat ope cambii pretium transmittere, vel rem conservare domino aut ejus hæredibus, in probabiliori saltem sententia, sufficit, ut rem tribuat pauperibus, quia sic videtur charitati conforme : nam tunc restitutio habetur moraliter impossibilis. S. Antoninus, Billuart, Lessius, Lugo, Sporer aliique communiter 1.

CAPUT SECUNDUM

DE CAUSIS A RESTITUTIONIS OBLIGATIONE EXCUSANTIBUS.

690. Q. 1. Quænam sunt causæ a restitutione excusantes?

R. Causæ a restitutione excusantes sex præcipuæ numerantur, quarum tres primæ temporaneæ sunt, quæ illis tantum durantibus, ceteræ vero sunt perpetuæ, quæ videlicet pro semper extinguunt obligationem restitutionis 2.

Hisce autem versibus breviter exprimuntur:

Sex, ne restituas, possunt permittere causæ :
Si impos, si damnum faceres, si cesseris æri,
Parcant, compensent, componat summa potestas.

1. Impotentia: tum physica, tum moralis. Physica, cum nempe quis neque in re neque in spe habeat, unde restituere valeat; sane nemo potest ad impossibile obligari. Moralis, si nempe absque magna difficultate restitui non possit; hæc enim in moralibus idem est ac si esset omnino impossibilis. Qua in re commune est, debitorem non teneri ad restitutionem cum jactura bonorum superioris ordinis ideo regulariter nemo restituere debet bona fortunæ cum

1 V. Liguori, Opus Mor., 1. 11, n. 598.

V. Liguori, Opus Mor., 1. u, nn. 697 et seqq. Ferraris; V. Restitutio, a. 5. An etiam ingressus in Religionem liberet a restitutione, vide De obligationibus, n. 484, l. I. SCAVINI, Theologia etc. T. II.

30

detrimento suæ famæ; quia tunc creditor non est rationabiliter invitus; nemo enim ita cum se ipso agi vellet.

Ergo a restitutione liberatur tum jactura animæ suæ vel suorum, v. g., periculum desperationis, vel ne filii dent operam latrociniis; tum jactura vitæ, v. g., si debitor per restitutionem pecuniæ esset periturus: cum in extrema necessitate liceat aliena retinere, sicuti licet eadem auferre. Item jactura status juste acquisiti, adeo ut nemo teneatur agrum vendere ut illico solvat, nec artifices instrumenta suæ artis, quibus necessaria acquirunt ad sui suorumque sustentationem, aut si ideo magnum damnum subeant. Idem est si civis primarius debeat obire artem mechanicam sibi insuetam; vel si nobilis nequeat restituere, nisi se privet famulis, equis, armis, etc., si inde magnam admirationem excitet, adeo ut videatur suum statum mutare. Hoc enim in casu hi omnes restitutionem diferre possunt, ut commune est cum Alasia, Concina, Lugo, Natali Alexandro et s. Antonino, etc.; nam pertinet ad bonum commune proprii status conservatio. Id tamen intelligitur, dummodo creditori æquale damnum non sit obventurum ex tali restitutionis omissione vel dilatione. Insuper ipsi tenerentur sibi subtrahere ex non absolute necessariis, studendo parsimoniæ, minuendo famulos, mensam, vestitum, pompas aliaque hu jusmodi, abstinendo quoque ab iis quæ solam voluptatem sapiunt, uti sunt quidam ludi et itinera; neque enim decentia status consistit in indivisibili 2.

Diximus juste acquisiti; si enim status injuste acquisitus sit, puta rapinis, concussionibus, etc., etiam cum illius jactura restitui debet: quia non esset statum amittere, sed ad pristinum reverti. Excipe nisi id debitor agere debeat paullatim, ne bonum superius amittat, scilicet famam, si ea injusta status acquisitio ignoretur: inhumanum enim foret ac plurimos in baratrum desperationis pene conjiceret, si hujus rei non haberetur ratio.

2. Damnum grave creditoris ipsius, si prævideatur eidem obventurum in restitutionis hypothesi: v. g., si velit pecuniam mihi mutuo datam, ut ea utatur ad peccandum. Restitutio enim ordinatur ad utilitatem creditoris; ideoque non potest esse rationabiliter invitus, si debitor ei differat restitutionem, quia certo prævidet ipsam hic et nunc ejus animæ graviter noxiam esse faturam 3. Aliter tamen dicendum esset: a) si restitutionis denegatio parum serviat ad culpam impediendam; quia nempe aliam pecuniam obtinere potest; b) si damnum proportionate grave debitori immineat, nam charitas cum tanto incommodo non obligat: esset, v. g., si debitor ideo perderet creditoris amicitiam sibi valde necessariam; c) si creditor debitorem continuis petitionibus vexet: ex repetitis enim pe

1 Excipiunt plures si debitor culpabiliter, v. g. ludis, crapulis in talem necessitatem se conjecerit. Verum hoc non obstante, si debitor e statu suo juste acquisito casurus esset, mihi et aliis doctis durum videtur ad integram restitutionem illum statim obligare: ita s. Alphonsus, Opus Mor., 1. m, n. 703.

2 Qui sane utitur parsimonia et industria sensim sine sensu plura congerere potest, quibus valeat sua debita solvere: unde non tam facile sunt audiendi, qui impotentiam adstruunt. V. Liguori, Op. Mor., 1. m, n. 762.

3 S. Thomas, 2, 2, q. 65, a. 5.

-

V. Liguori, Op. Mor., 1. 11, nn. 571 et 697.

« PoprzedniaDalej »