si 1, res illa est danda pauperibus ant locis piis; nemini enim fraus sua patrocinari debet, nec commodum quis debet reportare ex sua iniquitate. Si 2, perseverante dubio post debitam inquisitionem, res illa partim tribuenda est pauperibus et partim retineri potest; cum enim par sit ratio, et par esse debet conditio ac jus. Si 3, tunc si spectatis omnibus circumstantiis, est adhuc possibile, ut dominus inveniatur, res vel ejus pretium servari debet. Et si neutrum servari possit, in pios usus fiat conversio juxta voluntatem domini rationabiliter præsumptam, qui rei dominium conservat, quandiu illa suas in manus redire potest. Quod si non est amplius possibile, ut dominus inveniatur, eo in casa res habetur tanquam derelicta, juxta veriorem sententiam. 680. Quid (quæres) si res mala fide acquisita tradita sit pauperibus, et postea dominus compareat ? R. Quando fuit præmissa debita diligentia ad inveniendum dominum rei, si post factam distributionem pauperibus, ipse dignoscatur, alii cum Ledesma, Navarro, Henriquez docent, rem illam domino non amplius esse restituendam, quia tunc pauperes absolute acquisierunt dominium. Alii commuojus cum Laymano, Lessio, Sporer, Salmanticensibus dicunt, quod si res existat, debet pauper illam restituere; vel id in quo evadit ditior, si illam consummaverit, quia videtur distributio facta sub tacita conditione, ut res redeat ad dominum suum, illo comparente. Sed verius huc redit quod dictum est de acquisitore bonæ fidei; nempe si post adhibitam debitam diligentiam pro rei natura, adest adhuc, judicio prudentis, aliqua spes dominum inveniendi, tunc pauper non acquirit ejus dominium, et proinde debet eam domino servare aut ejus pretium, et illi restituere, si forte compareat. Si vero, spectatis omnibus circumstantiis, non amplius videatur possibile quod dominus inveniatur, tunc saltem in foro conscientiæ pauper acquisivit absolutum dominium illius rei. Et quidem sine onere restitutionis, neque etiam ex parte ejus qui illam pauperi tribuit; quia hujus culpa jam fuit abstersa per restitutionem factam eo modo quo potuit et debuit in tali casu fieri. 681. Q. 3. Quisnam in restitutione facienda servandus est ordo 19 R. 1. Hic tria sunt præmittenda: 1) qui rem alterius apud se tenet, quocunque titulo teneat, eam debet vel domino, vel ejus hæredibus tradere, quia res semper clamat ad dominum; - 2) debita ex titulo oneroso, v. 8., ex contractu venditionis, prius solvenda sunt 1 v. Liguori, Op. Mor., 1. III, n. 684; - Ferraris; V. Restitutio, art. 4. debitis ex titulo gratuito, v. 9., ex donatione, ut communiter docent, etiamsi hæc facta sit ab eo, qui quando donavit, impar non erat ad solvenda debita; nam in omni promissione gratuita hæc semper includitur conditio generalis: si fortius vinculum non obsit?. Est etiam axioma: nemo liberalis, nisi liberatus. Hinc debita defuncti solvenda sunt ante omnia vota et legata etiam pia. 3) Si debitor omnibus creditoribus satisfacere potest, nullus ordo necessario servandus est, ut patet, modo suo tempore omnibus solvat. Si vero nequeat omnibus satisfacere, tunc creditores a creditoribus sunt distinguendi, quorum alii sunt privilegiati qui ex legis civilis privilegio jus habent debitud suum ante alios repetendi; alii hypothecarii, qui titulo assecurationis in bonis debitorum fundatæ, jus habent solutionem obtinendi post privilegiatos; alii communes et simplices , qui nullo privilegio vel hypothecæ privilegio gaudent. Quæ distinctio obtinet etiam in conscientia cum sit in bonum commune, ut ait s. Antoninus cum Theologis universim. Hoc posito: R. 2. Ante omnia in conscientia solvenda sunt debita privilegiata, etsi aliis debitis sint tempore posteriora; ita jure statutum est. Si porro eadem est ratio privilegii, eadem est ratio concursus ?, juxta mensuram debiti 3; secus videatur non tempus, sed privilegiorum qualitas. Etenim privilegia alia constituta sunt in omnibus mobilibus, ita ut de iis omnibus peti possit solutio: tales sunt impensce judiciales et funeris, stipendia medicorum, famulorum, subministratio alimentorum a sex ultimis mensibus, etc. Alia constituuntur in quibusdam mobilibus tantum. Item alia in immobilibus. Alia in bonis tum mobilibus tum immobilibus, id est in universam substantiam, ita ut de universa substantia solutio peti judicialiter possit. Secundo loco solvendi sunt creditores hypothecarii, servato temporis ordine, nempe qui primo inscripti sunt in officio hypothecarum; hic enim qui prior est tempore, potior est jure 4. Tertio loco solvendi sunt creditores communes, dividendo bona inter illos juxta debitorum proportionem; nam cum debitor omnibus æqualiter sit obstrictus, iniquum foret omnia uni solvere, aliis posthabitis. Idque probabilius tenet etsi debita alia solvenda sint ex 1 Aliter esset si donatio jam sit consummata, et res donatario tradita sit; tunc contractus tirmas est ac stabilis, atque in absolutum dominium donatarii res transit. 3 « Un medico curò un arr.malato, e il farmacista forni i ri nedi; a ciascuno si denno 100 francbi. Se, pagando le spuse di giustizia e funerarie. non restano che francbi 100, il medico non sarà collocato prima del farmacista, nè questi prima del medicu; onde verranno per contributo prendendo 50 franchi cadauno. • Per esempio: se a Tizio sono dovute lire 3,000 e a Cajo 2,000. se sono debiti egualmente privilegiati, e non vi fossero che lire 500, il primo riceverebbe lire 300, l'altro 200. Cod. civ., art. 1932. · CA. 60; C. G. 2093; C. S. 1963; - C. P. 2122; C. R. 60; C. M. 2014; C. T. 1171. 4 De hypotheca vide supra n. 433. delicto, alia tantummodo ex contractu: item etsi unus de creditoribus sit pauper, alter dives; nam justitia commutativa non respicit qualitatem eorum cui debetur, sed res quæ debetur. Ceterum utrum creditores communes, qui priores sunt tempore aliis sint præferendi, quorum credita posteriora sunt, atque illis antea integre solvendum sit, disputant. Alii probabiliter negant cum Azorio, Holzman, Lessio, Vasquez, etc.; ratio quia hisce creditoribus non bona, sed ipsa persona ligata est, quæ omnibus æqualiter obnoxia est. Sed alii probabilius et communius affirmant cum s. Antonino, d. Thoma, Concina, Croix, Navarro, Salmanticensibus, Suarez, etc.; nam regula qui prior est in tempore, potior est in jure, licet a jure civili pro solis hypothecariis assignata sit, attamen a Jure canonico ! illa admittitur pro omnibus. Et quod præcipuum est, id fundatur in Jure naturali; creditor enim anterior personalis, quamvis directe personam debitoris, indirecte tamen habet obligata etiam ejus bona, in quibus proinde non debet præjudicari a creditore superveniente. 682. Q. 4. An prius exigenti liceat prius persolvere? R. Si creditor in judicio petit, commune est licere ipsi prius totum persolvere, etsi tempore posterior sit; lex enim tale tribuit privilegium in obsequium publici judicii ?. Imo adhuc communissime et probabilius affirmant Billuart, Lessius, etc., contra Lugo, si cre. ditor sibi satisfieri petat extra judicium, modo ipsi tribuantur bona non aliunde obligata, id est quæ jam aliis non sint debita ratione privilegii vel hypothecæ, et modo absil fraus ; jura enim favent vigilantibus, et non distinguunt in judicio, an extra 3. Non ideo tamen potest debitor non rogatus arbitrio suo uni præ alio satisfacere, cum id nulla lege fuerit ei concessum: et tunc qui accepit tenetur refundere pro rata aliis creditoribus; quia leges intendunt solum præmio afficere diligentiam creditoris exigentis, non autem dare illi jus retinendi id quod injuste debitor solvit proprio marte. Diximus: modo absit fraus; quæ tamen adesset, si publice jam declarata sit cessio bonorum; nam tunc debitor omni actione spoliatus existeret. Hinc creditores a lege civili jus habent impugnandi omnes actus, quos debitor egit in fraudem creditorum. Sic si debitor velit renuntiare hæreditatem sibi delatam, vel usumfructum sibi constitutum, qua renuntiatione fiat impos ad solvendum, creditores illam fraudulentam renuntiationem prohibere possunt, et ipsi subingredi 1 Reg. xLv jur., in 6. V. Liguori, Opus Mor., I. III, n. 690. Art. 1970; C. G. 2123; 'C. S. 2007; - C. P. 2177; C. R. 120; M. 2175; C. T. 1167. : L. pupill. ff. quæe in fraud. V. Liguori, Op. Mor., I. 1, nn. 692 693. in jus debitoris pro quota crediti 1. Addit Codex civilis: Trattandosi di atti a titolo oneroso la frode debbe risultare dal canto di ambedue i contraenti. Per gli atti a titolo gratuito basta che la frode sia intervenuta per parte del debitore (art. 1235) ? (F). 2 Hic tamen notamus cum sapienti Billuart, creditores illos minime esse inquietandos qui, exorta de fortuna debitoris suspicione, debitum repetunt: tum quia hæc est vigilantia ; tum quia non constando de impotentia debitoris, jus suum legitime prosequuntur. 683. Q. 5. Quisnam restitutionis ordo servandus est inter causas negativas et causas positivas ? R. Inter varios cooperantes ille tenetur primo loco restituere, qui rem alienam habet; cum ea semper clamet ad dominum. Neque obstat, si eam consumpserit; quia recte pro possessore habetur qui dolo desiit possidere. Quod si nemo rem alienam unquam habuerit, ut evenit, v. g., si ea in incendio fuerit consumpta, tunc primo loco tenetur restituere mandans, sive consilio sive imperio mandaverit; quia ipse fuit primus movens, et princeps causa 3. Secundo loco tenetur executor seu mandatarius; quia est principalis, qui post mandantem damnum immediatius attingit. - Tertio loco ceteræ causce positivæ: consulens in alterius gratiam, consentiens, laudans, etc., habita videlicet ratione cooperationis; neque enim una est magis vel minus principalis causa respectu alterius, sed unaquæque in suo ordine cooperata est. Quia tamen ad totum est cooperata, sunt qui quamlibet causam obligant ad totum damnum resarciendum, aliis deficientibus. Hæc de causis positivis. Ultimo loco veniunt causæ negativæ, sed in aliarum defectu; quia cum causa positiva sit potior in influxu, ideo prima esse debet in restituendo. Porro inter causas negativas illa primitus tenetur, quæ magis damnum avertere tenebatnr: sic custos specialis rei alicujus probabilius tenetur ante custodem generalem, cujus est primario invigilare in speciales custodes, non in rem ipsam. Ordinarie tamen inter eas nullus videtur ordo adesse; cum illæ æqualiter de re te 1 Art. 949. — Quid si debitor ecclesiasticum Beneficium possideat; potest ne lex civilis illum a renuntiatione prohibere 9 R. Esto quod possit sequestrare fructus jam a Beneficio perceptos; at non po. test ejus renuntiationem impedire; nam Beneficium, si sit ecclesiasticum, non est juris civilis, ut de illo valeat disponere. 2. Sarebbe infatti troppo dura cosa, che contro il creditore potesse prevalere una donazione, benché vi sia buona fede per parte del donatario. Il donatario certat de lucro capiundo; mentre il creditore che impugna quella donazione, certat de damno vitando. C. G. 1167; C. S. 1120; - C. P. 1129; C. M. 1208. 3. V. Liguori, Op. Mor., I. 111, n. 279. De consulenie (damno ex consilio secuto) ait s. Alphonsus (Op. Mor., 1. m, n. 560): « Si consilium sit utile illud præbenti, ipsum primo leneri ; secus și soli executori. Si lamen sit utile utrique, utrumque teneri pro rata: et idem puto, si ex damno illato neutri utile evenerit. In defectu autem alte-rius tenentur in solidum. » neantur, ac per se loquendo ad suam tantummodo partem obligentur, quia neutra est alterius instrumentum. Aliis tamen deficientibus, valde probabiliter unaquæque causa negativa tenetur ad totum, cum revera unaquæque totum damnum avertere tenebatur. Hoc autem maximum est discrimen inter causas tum positivas tum negativas: 1) quod causa, quæ primo loco tenetur, semper teneatur restituere, licet aliæ causæ subordinatæ restituerint, id est solutumi in istas refundendo : nam ipsa est causa prima. Ceteræ autem non tenentur, nisi quando recte præsumunt, primas causas vel non posse vel nolle resarcire damnum; 2) si damnum passus illud principali dampificatori condonaverit, ceteræ causæ liberantur, quia principale deficit cum accessorio. Secus si condonatio fiat minus principali, tunc hic solummodo liberatur. 684. Q. 6. Quo tempore facienda est restitutio ? R. Si restitutio seu potius solutio facienda est ex contractu, fier debet eo tempore, quo fuit conventum, etiamsi eam creditor non petat; quia dies interpellat pro homine , uti fert juris adagium. Ubi vero nullum conventum fuerit tempus, non peccat graviter qui restitutionem differt quoad rogetur a creditore; nam creditor scienter non petendo videtur consentire dilationi, et talis est usus'. Excipe nisi ob timorem, oblivionem aut impotentiam creditor omittat monere debitorem: item nisi debitor ad solvendum se obligaverit juramento; nam juramentum de se obligat quamprimum. Neque dicas quod juramentum sequitur naturam contractus; respondent enim Salmanticenses: juramentum sequitur naturam contractus, sed primordialem seu actus substantialem: porro quod in contractu monitione opus sit, est tantum ex accidenti, nempe ex consuetudine, non autem ex se. Si vero restitutio facienda sit ex alio titolo, illa fieri debet statim ac moraliter potest; secus non restituens esset morosus detentor, et privaret alterum usu rei suæ. Quod si nequeat obligationi huic sua satisfacere pro toto, tenetur pro parte quam potest; utile enim per inutile non vitiatur. Item qui non potest commode restituere aperte, restituat occulte; qui nequit per se, faciat per alium, v. g. per ipsum confessarium aut amicum. Attamen excusatur a mortali qui differt restitutionem ad breve tempus, si dominus nec grave damnum patiatur nec graviter censeatur invitus: Palaus spatium 20 dierum putat ordinarie tempus breve esse ? 1 V. Liguori, Op. Mor., I. iii, n. 676, etc. Pavone, Spicilegio, $ 95. Monet imo Lugo cum aliis non illico damnandum de culpa gravi qui differt solvere debitum ex contractu sine gravi damno creditoris, licet iste petat; quia talis dilatio non videtur tunc graviler et injuriosa. 3 Hic observandum cum Antoine, licitum esse debitori anticipate solvere debita sua, sự terminus fuerit præfinitus in ejus favorem, ut in mutuo; nam quisque potest juri |