Obrazy na stronie
PDF
ePub

vituperatione alium inducit ad damnum proximo inferendum: sic, v. g. palponem vocabimus qui duellum laudando, patientiam irridendo, ignaviam increpando ad illud alium incitat. Palpo, utpote efficax causa damni, ipsa lege civili tenetur illud reparare 9; nam sæpe magis laudibus et vituperationibus impellitur quis ad damnum inferendum, quam malo consilio. Necesse autem non est, ut damnum intendat: sufficit, ut sciat se in damnum efficaciter influere.

673. Q. 4. Quis intelligitur nomine receptatoris?

R. Receptator, seu recursum præstans, est qui præbet alteri securitatem, commoditatem, et protectionem ad damnum proximo inferendum, vel ne illatum compenset. Receptator tenetur ad restitutionem, quando receptatio est causa furti: tunc enim, ut ait Augustinus, patet receptatorem socium esse fraudis et criminis 2; atque sic in damnum positive influit et efficaciter. Hinc tenebitur ad damni compensationem, qui furta aut instrumenta occultaverit aut emerit; cum hoc generatim idem sit ac rapinas fovere. Item tenebuntur caupones, qui a filiisfamilias acceptant pecunias aliasque res a parentibus subreptas, nisi rationabiliter judicari possit, quod parentes non sint inviti. Item domini, principes, parentes non impedientes famulos, subditos, filios si possunt, quando confisi in illorum potentia aut de ipsorum confidentia proximum damnificant.

Diximus: quando receptatio est causa furti: unde non teneretur qui post furtum juvat furem ad fugam capiendam, modo non influat in damna futura: sicut nec qui furem et malefactorem domi recipit. non qua furem et malefactorem; sed qua amicum aut parentem. Item dicendum de illo, qui nempe ratione officii furem vel recipit tantummodo, uti caupo apud quem ipse diversatur; vel defendit uti advocatus qui ejus partes in judicio sustinet: sub eadem tamen conditione, idest dummodo in furta futura non influat; sic non est de crimine participare, sed humanitatis officium præbere.

In Codice pœnali graviter in receptatores animadvertitur et quædam sapienter ad furta cavenda præscribuntur, tum artificibus circa res a privatis emptas, tum cauponibus quoad personas suspectas vel incognitas, quas ipsi hospitio excipiunt 3.

674. Q. 5. Quis intelligitur nomine participantis ad damnum?

R. Participantis vocabulo intelligitur qui vel in præda, vel in ipsa actione damnificativa fit socius quoad damnum proximo irrogatum. Fit socius in præda, si, v. g., post furtum suscipiat partem de re furto

1 Cod. pæn., art. 103. 9 Ep. CL, alias LIV.

a Art. 285, 626, etc.

V. Liguori, Op. Mor., 1. 11, n. 568.
C. A. poen., p. 3, § 219.

ipso ablata; fit socius in ipsa actione damnificativa, si in illam actionem concurrat, qua fuit proximo damnum illatum. Participans in præda tenetur restituere quantum participavit; sic enim satisfacit omni damno, quod proximo intulit. Participans autem in actione damnificativa tenetur ad restitutionem pro modo concursus, ideo aliquando tenetur etiam in solidum ex dictis 1.

675. Sed quid (dices) si quis concurrat quidem ad damnum alterius, sed nonnisi ob metum gravis detrimenti ?

--

R. Si damnum quod ipse timet non concurrendo, est superioris ordinis, si v. g., timet mortem, mutilationem, etc., nisi furto gravi cooperetur, sunt qui volunt nihilominus ipsum non posse sine justitiæ læsione cooperari ad furtum; quia talis actus videtur intrinsece malus, siquidem lædit jus proximi; excipiunt tamen si cooperans velit et possit damnum reparare. Verum in nostra sententia, neque peccat, neque tenetur de restitutione, quocunque modo cooperetur sive mediate sive immediate 2: quia habet justam causam. Neque dominus pot est esse rationabiliter invitus; cum tunc illius bona necessaria evadant alteri ad se tuendum in re ordinis superioris, ut ait doctus Milante cum Laymano, Medina et Navarro. Imo si agatur de vita tuenda, tunc agitur de extrema necessitate, in qua insuper omnia bona sunt communia.

Si damnum non sit ordinis superioris, sed vel inferioris, uti si quis timeat verbera, nisi morti alterius cooperetur; vel ordinis æqualis, uti si damnum timeat in bonis fortunæ, nisi cooperetur in furto, non poterit ullo modo concurrere; tum quia non adesset proportio; tum quia in pari causa quisque legitime jus habet, ut sua bona possideat. Excipe nisi nimia sit inæqualitas, ut si furando parum de alienis possis 'servare te indemnem in magnis; sed eo in casu teneris rei ablatæ valorem domino restituere; cum agatur de re in eodem genere, et æquivalenter possideas quod alterius est.

1 Participatio in actione injusta vel fit immediate, ut cum quis actionem damnificativam cum alio exercet, v. g., si duo simul incendant domum; vel mediate, quando quis ponit actiones ex se non damnificativas; sed iis alter abutitur ad malum proximi. ut si scalam teneat, dum fur eam ascendit. At si furi terga servat, vel si munusculum a fure accipiat, ne clamet dum hic furatur, peccaret contra justitiam, per hæc sane influeret in ipsam voluntatem furis eum saltem animosiorem reddendo, et sic formaliter cooperaretur ad ejus furtum. Plura De cooperatione, tract. sequenti.

2. Alii in nullo casu permittunt concursum immediatum; quia esset facere malum ut eveniret bonum; alii permittunt in bonis inferioris ordinis ad mortem vitandam, si tamen participans animum gerat damnum reparandi. Concursum vero mediatum, ex gravi causa permittunt, cum sit ponere rem ex se indifferentem. Lyonnet. — V. Liguori, Op. Mor., 1. 11, n. 66; et l. 11, n. 571; Ho. Ap., tr. iv, n. 31.

[ocr errors]

N. III. - De muto, non obstante et non manifestante.

676. Q. 1. Quid est mutus, non obstans et non manifestans; et quando tenentur ad restitutionem?

R. Ad. 1: Mutus dicitur qui ante damnum tacet, et non monet; cum monere teneatur. Non obstans dicitur qui dum fit damnum, illud non impedit; cum teneatur impedire. Non manifestans dicitur qui post damnum, illud non denuntiat; cum debeat denuntiare.

R. Ad 2: Mutus, non obstans, non manifestans tunc restituere tenentur, ait Angelicus, cum malum alterius culpabiliter sinunt: quod vel ex pacto implicito aut explicito, vel ex officio rigoroso, vel ex stipendio tenentur impedire; tunc enim violant alterius jus strictum : hac quippe de causa conducti sunt, mercedem recipiunt ac officium sustinent, ut nempe clament, obstent, manifestent. Sic Magistratus et Duces belli tenebuntur ad restitutionem damnorum, quæ a latronibus ac militibus ob culpabilem illorum negligentiam inferuntur. Item Canonici tacentes ac non impedientes electionem iniquam: item administratores bonorum non impedientes damna minorum et Ecclesiæ: item famuli custodientes bona domini, si damna ab extraneis non impedierint. Ad rem Codex civilis: Ognuno è responsale del danno che ha cagionato non solamente per un fatto proprio; ma ancora per propria negligenza od imprudenza. Ciascuno parimenti è obbligato non solo pel danno che cagiona per fatto proprio; ma ancora per quello che viene arrecato col fatto delle persone, delle quali deve rispondere, o colle cose che ha in custodia 2 (art. 1152).

Ceterum observandum est non omne officium obligare sub restitutionis onere, saltem in foro conscientiæ, sed illud tantum, quod ex justitia ortum habet, et delictum vel quasi-delictum supponit 3. Quare parentes ad restitutionem non videntur per se teneri, si omittant filios corrigere; nam illorum officium ortum ducit a sola pietatis obligatione. Quamvis jure merito in foro externo puniantur, ut diligentiores se gerant in cura suorum: et ideo sententiæ punitivæ debent obtemperare, si revera a filiis illatum sit damnum (E). 677. Q. 2. An peccent et obligentur ad restitutionem qui ex officio suo tenentur denuntiare contravenientes legi, nec denuntient? R. Huc maxime veniunt qui custodia sylvarum, agrorum, tribu

[blocks in formation]

torum exactioni, etc., a principe, communitate vel privato præfi-ciuntur. Qui si deficiant proprio muneri (præter peccatum contra juramentum, si illud emittant) peccant etiam contra justitiam commutativam erga damnificatos, et tenentur de damnis sua negligentia non impeditis in defectu damnificatorum ; cum ideo stipendio conducti sint, ut dominum servent indemnem.

An autem præter damna teneantur in conscientia etiam solvere mulctam, quam dominus a reis percepisset, si ipsi eos denuntiassent, disputant, Valde probabiliter affirmant Layman, Sotus et Sporer; quia omissio denunciationis, quæ est facienda ratione officii, est causa, ut illud jus amittatur. Attamen communius ac satis probabiliter negant Lessius, Lopez, Lugo, Salmanticenses et Sanchez: ratio est, quia lex penalis non intendit, ut fiscus vel domini ditentur mulctis 2; sed tantum, ut illi serventur indemnes ac transgressores puniantur. Unde non est nisi indirecte, quod illæ debitæ sint, nempe post sententiam: ac proinde nec fiscus nec domini jus strictum, seu acquisitum habent ad illas. Qua ex doctrina concludunt, quod fiscales non denuntiando peccant tantum contra justitiam legalem in ordine ad mulctam, ideoque tenentur tantummodo resarcire damnum vectigalium, quæ mercatores debuissent. Idem dicunt de judice mulctam punitoriam non exigente: et talis est praxis ex Gury, cui communis sensus concordat.

Pariter communissime dicunt, neque illum teneri ad mulctam, qui impedit, ne mulcta fisco applicetur ante sententiam: vel quia fiscus ante sententiam nullum ad poenam jus acquirit; vel quia sic saltem accipitur communiter hoc fisci jus ad pœnas.

ART. II.

De eo cui restitutio facienda est, de ordine

et restitutionis circumstantiis.

678. Q. 1. Cuinam restituenda sunt bona certa ?

R. Bona certa ordinarie loquendo restituenda sunt possessori legitimo, quamvis non sit eorum dominus, ut si esset depositarius, locatarius; hic enim jus habet bona illa penes se retinendi. Diximus ordinarie loquendo, quia si bona restituenda in manu posses

1 Excipe: nisi prudenter præsumi possit, dominum damnum condonare, ut eveni in rebus levioris momenti, aut cum damnum fit a pueris, pro quibus una vel altera vice sufficit ex præsumpta domini voluntate et consuetudine secreta monitio. V. Ferraris; V. Locatio, Restitutio, a. 1. Liguori, Op. Mor., l. 1, n. 383; 1. iv, n. 237.

Hujus generis mulctæ, quæ cedebant fisco, in Pedemontano regno hodie appli cantur beneficentiæ Operibus, quæ iis in locis existunt, ubi transgressio contingit.

soris periclitentur, v. g., si iisdem sit abusurus in sui aut aliorum perniciem, utiliter geret negotium domini ille, qui domino ea non restituit; nisi aliud obstet 1.

Hic nonnulla notanda ex lege civili: 1. Solutio bona fide facta illi, qui crediti titulum possidet, valida est, etsi postea possessor crediti evictionem patiatur (art. 1242) 2.

2. Nulla est solutio facta creditori, qui ad eam recipiendam capax non est, ut est minor, interdictus, etc. Excipe nisi debitor probaverit rem a se solutam in creditoris utilitatem versam fuisse, ut si inservierit ad necessarias impensas pro conservatione ejus fundi.

3. Solutio facta a debitore creditori suo in damnum positi sequestri, vel factæ exceptionis, non valet quoad illos creditores, in quorum utilitatem sequestrum positum fuit vel facta exceptio. Isti enim possunt adstringere debitorem ad novam solutionem quoad eorum jura; salvo debitori regressu contra creditorem (art. 1246) 3.

4. Debitor adigere nequit creditorem ad recipiendam per partes solutionem, licet debitum sit divisibile (art. 1237) 4.

679. Q. 2. Quibusnam sunt restituenda bona incerta, quorum nempe dominus post diligentem inquisitionem cognosci non possit?

R. Si dominus ille incertus est in particulari, si nempe sciatur quidem bona illa spectare ad tres, aut quatuor homines in particulari, sed ignoretur ad quemnam præcise pertineant, tunc illa inter tres vel quatuor illos homines dividenda erunt pro rata dubii, nec posset tunc restitutio fieri pauperibus: quia ego Dominus, ait Deus apud Isaiam, odio habens rapinam in holocausto 5.

At si res etiam in generali incerta est, vel illa acquisita fuit mala fide, puta ex furto, aut usuris; vel dubia fide, ut si rem obtinueris suspensus, an tua revera sit, necne; vel bona fide, ut si ab ignoto et transeunte mercatore decem ulnas panni accipias pro quinque.

1 V. Liguori, Op. Mor., 1. m, n. 596.

-

[ocr errors]

Ferraris; V. Restitutio, art. 3.

9 Esempio, il mio creditore muore; uno dei suoi parenti gli succede, e si mette al possesso dei suoi beni: pago il mio debito e sono interamente liberato. Poco monta che un parente ignoto di quello più prossimo si presenti e ottenga, in azione d'evizione, il possesso dell'eredità, poichè ogni possessore è di diritto presunto proprietario: possessor pro domino habetur. E colpa del proprietario vero di non essersi presentato. È però necessario che io fossi in huona fede, cioè credessi che colui cui pagai, era l'erede vero. » — - C. G. 1240; C. S. 1195,- C. P. 1217; - C. M. 1294; C. T. 621 et seqq. Con questi atti s' impedisce che il debitore sia soddisfatto di quanto gli deve un terzo. Esempio: voi dovete 6,000 lire che ricusate di pagare. Paolo ve ne deve 4,000 che è pronto a pagarvi: faccio opposizione e chieggo che a me siano pagate a conto di quanto mi è dovuto. Se non ostante tale opposizione Paolo vi paga, potrò, dopo accolta la mia domanda dal tribunale, obbligarlo a rimettermi 4,000 lire, come se ve le dovesse ancora, salvo a lui il diritto di chiedervi le 4,000 lire che vi ha pagate, poiche col mezzo dell'atto di opposizione era reso avvertito che poteva essere obbligato a pagare a mie mani, ed io era quasi diventato suo creditore. » C. A. 1424, 234, 239, 961; C. G. 1241; M. 1295; C. T. 623 et seqq.

[ocr errors]

4 C. A. 1413; C. G. 1243;

T. 633.

[blocks in formation]

[ocr errors]

C. S. 1194;

C. S. 1194;

C. P. 1220;

V. Liguori, Op. Mor., 1. 11, n. 589.

C. P. 1218;

[blocks in formation]
[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »