Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

666. Q. 2. Quid si mandans mandatum nocium serio retractaverit ?

R. Vel vera mandati revocatio innotuit mandatario ante executionem, vel non innotuit. Si 1, ad nihil amplius tenetur mandans uti mandans; quia per veram, sufficientem ac sinceram revocationem mandatum extinguitur. Unde si adhuc mandatarius quidpiam operatur, non amplius nomine mandantis operari . dicendus erit, sed nomine proprio et propria voluntate; si tamen impediatur quantum potest mandatarius obstinatus, qui non obstante mandati revocationem vult damnum inferre. Si 2, mandans tenetur ad damna compensanda, perinde ac si mandatum minime retractatum fuisset; idque etsi mandati revocatio non fuerit mandatario significata ex culpa vel oblivione nuntii, aut alia de causa, ut si mandans literas revocantes mandatum mittat, quæ tamen diripiantur ab hostibus. Semper enim verum est etiam in hoc casu, mandantem ipsum esse causam injustam et efficacem damni alterius; cum tunc mandatum non sit satis ac sufficienter retractatum quoad damnum.

Etiam tacite cessare potest mandatum, nempe per mortem mandantis ?; quia morte voluntas hominis finitur. Non tamen diuturnitate temporis; sola enim temporis longitudo non est signum mutatæ voluntatis, nisi adsint alia indicia.

667. Q. 3. An damnosum consilium tribuens teneatur ex justitia ad restitutionem ?

R. Duplex hic distinguitur consilium: aliud doctrinale, et est illud, quo quis pronuntiat de bonitate vel malitia, justitia vel injustitia alicujus actionis, v. g. talem contractum esse licitum vel illicitum. Aliud impulsivum, ut cum quis aliquem actionem suadet seu alium impellit ad eam peragendam cum damno alterius. Quo posito:

Dicimus: 1. Qui consiliis, precibus, suasione, promissis, adhortationibus, vel motiva utilitatis proponendo, facilitatem executionis ostendendo et similibus, efficaciter alium movet et impellit ad damoum proximo inferendum, tenetur profecto ad restitutionem ; cum sit causa injusta et efficax damni. Hinc ex canonico Jure si consilium dedisti ut Cajus Titium occideret , secuta morte, teneris de homicidio. Si consilio movisti servum, ut fugeret aut furtum faceret, teneris furti vel servi corrupti. Si persuasisii Titio, ut me afficeret injuria, teneris mihi ratione injuriarum ?. Et Innocentius XI damnavit hanc n. 39 thesim: Qui alium movet aut inducit ad inferendum grave damnum tertio, non tenetur ad restitutionem istius damni illati.

[ocr errors]

1 10 Instit., l. xv, cod. Mandati. V. Liguori, Op. Mor., I. 11, n. 628.

9 Cap. Si quis, Diss. L. C. Sicut vi de homicid. Lib. 1, $ Persuadere, ff. de servo corrupt. L. Non solum xi, ff. de inj. Liguori, Op. Mor., 1. m, n. 561. Carrière, De Justitia, n. 1175. Vide Cod. pæn., art. 102.

Aliter tamen probabilius esset (ut observant Alasia, Layman, Sanchez, Salmanticenses, etc., contra Antoine, Billuart et Cuniliati), si quis præberet pravum exemplum et scandalum daret ; quia hoc est potius occasio, quam vera causa influxiva, cum exemplum ex se non sit natum ad alios efficaciter movendos, licet de facto ex eorum fragilitate illi sæpius moveantur: quo sensu explicatur illud verba movent, exempla trahunt. Adde: scandalum de se opponitur charitati, non justitiæ 1.

Dicimus : 2. Qui consilium doctrinale præbet licet ex ignorantia, sed cum gravi culpa, ratione, proprii officii, ut solent medici, advocati, confessarii, parochi, theologi, dicendo talem actionem esse licitam cum licita non sit, vel in tali casa non restituendum, cum tamen illa si facienda, tenentur damnum reparare ex tali consilio secutum; eo enim ipso quo quis aliquid suscipit manus, justitia ab eo exigit, et omnes jus habent expectandi, ut scientiam muneri respondentem ipse habeat.

Quod etiam valet de illis, qui licet ratione officii consilium dare minime teneantur, se tamen pro idoneis consiliariis jactitant, et in tali re peritos se esse declarant : etsi enim in officio jam suscepto non deficiant, deficiunt illud voluntate suscipiendo et affectando. Unde Scriptura: Si est tibi intellectus, responde proximo : sin autem, sil menus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato 2. Huc possunt etiam revocari qui ratione status quam tenent, etsi non jaciitent, præseferunt tamen peritiam, et imperiti illud tribuunt, ut sunt sacerdotes ac regulares.

Ceterum quoad illos, qui neque tenetur ullum consilium dare ratione status et officii, neque peritiam jactitant, uti mulieres et plebei, quorum insufficientia nota est, non tenentur erga eos qui consiliam petunt ad ullam damni reparationem. Quia damnum, quod inde supponitur esse secutum, non magis consilio alterius, quam imprudentiæ ipsiusmet postulantis tribuendum est: scit enim, vel saltem scire debet, a quo petit; ideoque consilium petens discrimini voluntarie se committit.

1. Esempio: Paolo di suo proprio moto entra in una vigna per rubarvi dell'uva ; da ciò Pietro prende occasione di fare lo stesso. Antonio fa altrettanio, non essendo mosso che dall'esempio di Paolo e di Pietro. In questo caso Paolo non è obbligato di reslituire che il valore di quanto ha egli stesso rubato : lo stesso dicasi di Pietro. Il cattivo esempio di Paolo non è per sè stesso la causa efficiente del furto, onde i due altri si sono resi colpevoli; non è che l'occasione. Crediamo che si dovrebbe decidere lo stesso, anche quando Paolo rubando, avesse avuto intenzione di determi. nare col suo esempio gli altri a fare come lui. L'intenzione di Paolo, benchè ripru. vevole, essendo puramente interna, non rende più efficace il mal esempio che ha dalo. · Goussel. V. Liguori, Op. Mor., 1. 11, n. 45; 1. I, n. 537.

? Eccl. vi. – V. Liguori, Opus Mor., I. 311, n. 504.

Diximas: 1) nec peritiam jactitat ; aliter enim esset si peritiam dolose affectaret, uti patet; 2) non tenetur erga eos qui consilium petunt : obligatur enim erga tertium, si ei aliquod damnum evenerit ex tali consilio; cum iste tertius non sit sciens neque volens; et quisque jus habet, ne alter suo facto sibi noceat.

Quid (quæres) si consulens non absolute loquatur, sed ostendat se dubitare vel nescire vel simpliciter dicat ita sibi videri, ita se credere ?

R. Tunc non tenetur damnum inde secutum reparare; quia totum esset imputandum agenti, qui veritate non satis quæsita atque perspecta, damni illius periculo se ultro exposuit.

668. Q. 4. Si consulens consilium revocaverit, et tamen damnum adhuc sequatur, tenebiturne ad restitutionem 9

R. Certum est, quod si revocatio non innoluit damnificatori, lem. pore habili, adhuc tenetur consulens; nam idem est, ac si talis con. silii revocatio non contigisset. Si vero innotuit, vel datum consilium consistebat in doctrina falsa, v. g., quod talis contractus esset licitus cum iamen esset illicilus; vel consistebat in ostensione utilitatis aut delectationis ab executione orituræ; vel denique consistebat in manifestando modo damnum inferendi , ut si furi ostendas modum ingre. diendi domum, quem secus ille non invenisset. In primo casu non tenetur consulens ad restitutionem, quia per illam revocationem consilium extinguitur. Quoad alios casus disputant.

Habert, Croix, Lessius, Lugo et alii communissime affirmant; sicuti enim qui ignem injecit in segetem alienam, tenelur ad damni com. pensationem, etiamsi postea dolens de facto conetur omni quo potest modo, ignem extinguere; ita et consulens. Consilium enim ab eo datum, etiam post actam revocationem, adhuc efficaciter in damnum influit. Negant vero s. Antoninus, Azorius, Concina, Merbesius, Salmanlicenses aliique casu, quo consulens in dati consilii revocatione cura. verit omni meliori modo damnum dissuadere, adducendo rationem gravissimi realus; quia id debet in homine præsertim christiano præponderare ceteris rationibus mundanis. Neque obest paritas; nam ignis in casu proposito operatur necessario; cum ex adverso post actam consilii revocationem damnum eveniat non nplius ex vi consilii, sed ex pura malitia executoris.

Secunda sententia est satis probabilis, sed primam nos censemus probabiliorem ; quia non videtur satis retractari influxus 1 (D).

N. II.

De consentiente, palpone, receptatore et participante.

669. Q. 1. Quis consentiens, et an teneatur ad restitutionem ?

R. Nomine consentientis venit qui externa sua approbatione alium efficaciter movet ad damnum proximo inferendum. Duplici modo potest quis in damno alterius consentire: consensu nempe inefficaci et con

1 V. Liguori, Op. Mor., 1. mi, n. 559. Notandum consulentem, si executorem a perversi consilii executione nequeat removere, teneri ex justitia monere lædendum, ut sibi caveat. SCAVINI, Theologia etc. T. II.

29

[ocr errors]

sensu efficaci. Inefficaci, quando quis videt malum proximo inferendum vel jam illatum, et simpliciter sibi gaudet: qui proinde nihil tenetur restituere; cum damnum non causet. Efficaci, quando malum proximo inferendum pendet, vel determinatur a suo consensu. Sic, v. g. consentiunt Senatores ac Judices, cum per sua suffragia positive concurrunt ad legem vel sententiam injustam: quos quidem dubium non est teneri in solidum de damno, quia nempe positive, efficaciter et injuste in illud influunt. Idem dicendum, si quis de industria, et absque sufficienti causa, abest v. g., a Senatu vel a Capitulo, cum prævidet defectu sui suffragii numerum suffragiorum sufficientem fore ad damnum proximo inferendum; absentia enim esset de industria quæsita , ac injusta damni causa.

Hac in re: 1. Certum est suffragantes omnes ad restitutionem teneri, si de condicto suffragia dederint; nam semel inita conspiratione, omnium unica fit actio moralis influxiva, etsi non omnium suffragia necessaria sint ad damnum inferendum.

2. Certum est etiam, omnes consentientes ac suffragium dantes contrahere obligationem restituendi, quando eodem tempore suffragati sint (uti una voce, per acclamationem); quia cum nullus tunc prior fuerit neque posterior, sententia resultans ex suffragiorum summa, singulis suffragantibus merito tribuitur.

3. Certum est, eos qui prima suffragia præbent antequam numerus compleatur, teneri ad restitutionem in solidum, etiamsi præviderint alios item esse consensuros: quia de facto in damnum efficaciter influunt. Ob eandem causam certum erit , illum quoque in solidum teneri ad restitutionem, qui post completum numerum suffragiorum dat suffragium ultimum pro sententia injusta, si prævideat alios suum revocaturos, quando ipse suffragium bonum præberet, vel ceteros suffragium dantes ad id hortaretur.

4. Probabiliter dicunt, eos quoque teneri de damnis, qui snffragantur injustæ sententiæ vel legi , etsi numerus suffragiorum jam completus fuerit, et etiam seclusa conspiratione, quando adhuc requiratur sanctio judicis, præsidis vel regis ad firmandam sententiam illam vel legem uti maxime fit in guberniis constitutionalibus. Idque sive sciant quid alii facturi sint, sive non; sive secreto suffragia ferantur, sive non: nam omnes concurrunt tam primi quam ultimi ad injustam sententiam vel legem, cum ipsa efformetur ex collectione omnium votorum : et revera nomine omnium simul fertur et promulgatur.

670. Quid vero (quæres) si nulla proprie dicta sanctio requiratur, sed lot suffragiis jam numerus sufficienter sit completus , uti evenit in

[ocr errors]

apertis nominationibus? An seclusa omni conspiratione et simultanea suffragiorum collatione, qui suffragium suum tribuit, jam sufficientibus datis, teneatur nihilominus sicut ceteri ad restitutionem?

R. Sunt qui affirmant: quia etiam ejus nomine iniqua deliberatio executioni mandatur; et iste se habet ut ille qui se adjungit curro, qui jam a duobus sufficienter trahitur: nunc revera trahitur a tribus. Sed negandum, nam quando suffragia jam irrevocabiliter data sunt sufficientia ad damnum, tunc qui post suffragia illa dat suum, non potest dici in damnum efficaciter influere, cum jam sit consummatum: causa enim præcedit effectum suum, non eundem subsequitur.

Esto quod de scandalo teneatur, si ejus suffragium notum fit; at non potest dici quod revera in damnum influat: et ideo nonnisi inefficaciter ejus nomen usurpatur quoad illud, cum jam determinatum sit. Allata autem paritas non tenet; nam in nostro casu qui dat suffragium, numero suffragiorum ad damnum jam consummato, sese adjungit curro, non ad illud ducendum, sed curro jam ad metam suam ab aliis ducto.

671. Q. 2. Qui dubitat, an suum suffragium fuerit ex prioribus et necessariis ad damnum alicui inferendum, quod evenit si suffragia secreto data sint, teneturne ad restitutionem ?

R. Diana dicit eum ad nihil teneri; quia in dubio melior est conditio possidentis exemptionem ab obligatione restitutionis. Alii cum Bonacina docent omnes teneri in solidum; quia omnes isti fuerunt concausæ totius damni. Sed verius docent Lugo, Molina et Sporer dubi. tantem teneri uti ceteros pro rata: et si alii non restituant, teneri in solidum; per illius enim suffragium jus alterius saltem deterius evasit ac incertum. Nec obstat, quod cooperator non teneatur, nisi quando scit se fuisse certam damni causam; quia in nostro casu quilibet suffragium ferentium est certus, se ad minus deterius fecisse suo suffragio jus, quod habebat damnificatus ad exigendam restitutionem. totius damni ab aliis suffragium exhibentibus, rem incertam reddendo 1.

672. Q. 3. Quis palpo et an teneatur ad restitutionem ?

R. Palpo a palpando dicitur: quia quos adulamur, manu blandiri ac palpare solemus 2. Unde palpo dicitur qui laude, adulatione, vol

1 V. Liguori, Op. Mor., 1. 111, n. 566.

2 @

Quo blandior (adulatio), eo periculosior esse solet (ait Stapf, § 372); adulator quippe, dum indigne coram aliis reptat, et quidquid dicunt, aguntve, summa cum impudentia miratur et effert, non se tantum, sed et illos deprimit, quorum gratiam et favores eblandiri studet; eos enim non amat, sed ludificat. Et quantam stragem impii assentatores regno morali non jam intulerunt! Quis illorum numerum computare poterit, quos adulatio corrupit et perdidit? imo historia exempla plurima refert, exinde fortissima quoque Regna et Imperia corruisse. Ab his ergo deceptatoribus unumquemque nostrum, illos vero maxime, qui aliqua auctoritate pollent, sibi cavere oportet, memores illius quod Sapiens inquit: Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi. Eccl. vii, 6. Cf. Prov., 29, 12; Is. III, XIV. › V. Liguori, Opus Mor., 1. m, n. 567.

Venditores olei adulatores vocat d. Gregorius (Homil. xu in Evang.): de quo profecto oleo Regius Psalmista dicit: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Ps. CXL).

« PoprzedniaDalej »