Obrazy na stronie
PDF
ePub

§ 2.

De eo, qui culpabiliter damnum infert mediate.

658. Q. 1. An ille, qui proximo damnum infert mediale, indirecte et per alios, teneatur ad restitutionem?

R. Affirmative: qui proximo damnum infert modo efficaci ac 'voluntario, etsi tantum mediate, indirecte et per alios, tenetur ad restitutionem; iste enim revera cooperatur in ejus damnum. At fatentur omnes, quod efficaciter cooperantes in alterius damnum restitutionis onere ligantur: digni sunt morte, et non solum qui ea faciunt, inquit Apostolus, sed etiam qui consentiunt facientibus 1. Hinc Gregorius IX scribit: Si culpa tua datum est damnum vel injuria irrogata, seu aliis irrogantibus opem forte tulisti, aut hæc imperitia tua sive negligentia evenerunt, jure super his satisfacere te oportet 2.

Hic tamen culpæ nomine, ea intelligitur, quæ sui natura alterum inducit ad damnum, non vero quæ simplex est occasio: alioquin vel ipsa charitatis violatio ad restitutionem obligaret, quod nemo dixerit. Neque sufficeret ratihabere damnum ab altero illatum (id est confirmare voluntate nostra damnum quod, nobis insciis, actum est); nam cum ratihabitio sequatur commissum facinus, in illud efficaciter non potest influere: unde hæc nonnisi in illis contractibus obtinere potest, qui solo consensu perficiuntur.

659. Q. 2. Quotupliciter potest quis in alterius damnum cooperari? R. Dupliciter potest quis in damnum alterius cooperari:

1. Positive: et est quando quis vel physice vel moraliter influit in damnum proximi. Physice quidem, si actionis damnificativæ participes fiat, v. g., concurrendo in grassatione ad viatoris spoliationem: moraliter, si quempiam ad damnum proximo inferendum determinet, v. g., grassationem suadendo, furtum et fures dirigendo. Attamen, ut causa positiva teneatur de damno, requiritur, ut sit injusta, efficax et theologice culpabilis. Injusta, quia nemo tenetur reparare damnum proximi illatum, nisi quatenus strictum ejusdem jus violaverit; atqui jus proximi strictum violari non potest, nisi per actionem injustam. Efficax ; nam ut quis teneatur reparare damnum, non sufficit intentio damni inferendi, sed necesse insuper est, ut vere et realiter inferatur: jus enim alterius per solam intentionem non læditur. Theologice culpabilis, quia sine culpa theologica non est, saltem extra contractum, obligatio restitutionis animam ligans.

1 Rom. I.

V. Ferraris; V. Restitutio. Decr. Greg., 1. v, t. xxxvi, c. ult. De injuriis. ter principales et complices (art. 102).

Cod. pæn. distinguit agentes in

2. Negative: et est cum quis non impedit damnum alterius, etsi possit et debeat illud impedire ex justitia. Causa negativa nullum per se loquendo tenetur damnum proximi reparare: repugnat enim quemquam teneri reparare damnum præcise, quia illud minime impedivit: uti si Titius videat Cajum furtum in tertium committentem, neque impediat; quis dixerit Titium teneri de illo furto? Alioquin tenerentur omnes ex justitia bonum proximi curare, et malum ejus avertere, quod nemo dixerit: quia quod unicuique mandatum sit de proximo suo ', lex charitatis est, non justitiæ.

Unde concludimus: causa negativa nunquam dicenda est teneri ad reparandum damnum proximo illatum, nisi ratione contractus, quasicontractus, pacti aut officii rigorosi illud teneatur impedire, si nempe simul ratio stipendii concurrat, ut evenit in pastoribus animarum, si non impediant damna spiritualia suorum subditorum. Uno verbo tunc causæ negativæ seu privativæ tenentur ad restitutionem, quando ad damnum impediendum adstringantur ex justitia; non vero si obligatio ortum habeat a sola causa pietatis aut charitatis, ut contingit in confessariis, maritis et parentibus, etsi de bonis filiorum usufructu fruantur; non enim illorum ususfructus habet rationem stipendii proprie dicti 2.

660. Pluribus modis causæ tum positivæ tum negativæ cooperantur in damnum. Novem præcipuos hisce versiculis enumerat Angelicus, quorum quidem sex sunt positivi, tres negativi:

Jussio, consilium, consensus, palpo, recursus,
Participans, mutus, non obstans, non manifestans 3.

661. Q. 3. Utrum in dubio, an tuum consilium sive mandatum, consensus, recursus, palpatio, etc. fuerit causa damni aut mortis, alterius tenearis ad restitutionem? Nempe actio mala fuit posita; sed dubium est an ex tua mala actione damnum evenerit, vel potius ex actione alterius, qui pariter causam posuit (ut cum duo graviter hominem vulnerant qui ideo decumbit, et dubium sit quisnam vulneraverit mortaliter).

R. Hac de re non una est sententia. Prima, quæ est valde probabilis, cum Habert, Lugo, Roncaglia et Sanchez obligat ad restitutionem: quia in tali dubio possidet crimen pravæ actionis, quæ cum esset de se apta ad damnum irrogandum, in dubio præsumitur revera illius damni causam fuisse. Secunda, satis etiam probabilis,

Eccl. xvi, 12.

2 V. Liguori, Op. Mor., 1. 11, n. 40; l. 1, n. 573; et l. vi, n. 624.

3 2, 2, q. 62, a. 7. — V. Liguori, Op. Mor., 1. mi, n. 562.

1.

cum Lessio, Navarro, Salmanticensibus, Sylvio aliisque negat esse obligationem restitutionis; nam nemo cogendus est ad eam, nisi de obligatione certo constet: atque in proposito dubio de tali obligatione certo non constat, hoc ipso quia dubium est. Nec præsumendus est influxus; licet enim actio de se apta sit ad influendum, cum tamen non semper influat, ideo influxus est probandus: pro qua sententia citant etiam d. Thomam . Concina tertiam addit, quæ tradit obligationem adesse restituendi pro rata dubii; sed huic aperte obstat, quod vel certo possidet mala actio, et reparandum est totum damnum; vel certo non possidet, et tenetur ad nihil; quia in dubio melior est conditio possidentis bona sua. Quod quidem principium, saltem in materia justitiæ, uti certum omnes admittunt 2. 662. Q. 4. An causæ singulæ ad damnum simul concurrentes ad restitutionem simul sint obligandæ in solidum 39

R. Distinguendum: vel res ad quam diversæ causæ concurrerunt potest in partes dividi, ut est furari thesaurum; vel dividi nequit, ut est occidere hominem. His positis, dicimus:

a) Si res potest dividi, tunc si plures concurrerunt sine motore principali, sine mutua ad invicem conspiratione seu executione, singuli tenentur pro rata tantum; cum unus in alterius operam non influxerit. Unde si plures æque concurrant ad expoliandam domum, ad depopulandam vineam sine prævia mutua conventione, singuli eorum pro rata tantummodo tenentur. Si autem omnes excitati fuerint a motore principali, motor tenetur ad totum: et alii in ejus defectu pro rata. Ratio quia principalis agens ipso facto in se suscipit absolute totum onus damni reparandi; cum ipse primario illud inferat, nec utatur aliis, nisi velut instrumentis ad damnificandum. Quod si motor principalis non adsit, sed omnes invicem se excitaverint et conjunxerint ad damnum, tunc singuli æque tenentur in solidum, quia singuli sunt totius damni causa; unus enim alterum juvat: unus procedit a confidentia, quam habet in alterius auxilio.

b) Si vero res ad quam diversi concurrerunt dividi non potest, tunc si ita concurrerunt, ut sine illorum opera damnum non fuisset secutum, certum est illos teneri in solidum; quia totus effectus a causis singulis hoc casu procedit. Hinc si præbeas tuum suffra

[ocr errors]

Liguori, Op. Mor., 1. m, n. 562.

1 2, 2, q. 62, a. 7. 2 Alia res est, quando de mero consilio quæritur; si enim partes litigantes per amicam compositionem benevole inter se conveniant, talis transactio utique, plerumque saltem, summopere approbanda est: etsi ad talem transactionem stricte obligari nequeunt, quia debitor semper vel ad totum vel ad nihil obstringitur. Ita Stapf. 82.

Tunc quis dicitur teneri in solidum, cum aliis non restituentibus, ipse tenetur ad totum per se, ideoque etiam ad partem aliorum: solidum, idest integrum, plenum.

gium ad injustam actionem, quæ secus non obtineret, teneris in solidum. Si vero sine ipsorum opera illud damnum adhuc secutum fuisset, ut si apponas ignem simul cum aliis ad domum proximi, quam, te absente, alii nihilominus incendissent, utrum hoc in casu tenearis cum ceteris in solidum, disputant.

Prima probabilis sententia, quam tenent Cajetanus, Salmanticenses, Sanchez, etc., affirmat; nam propter concursum particularis cooperatio cujusque unam actionem constituit contra justitiam: unde quia damnum ex hac unica actione evenit, omnes in solidum obligantur ad restitutionem. Neque est de natura veræ causæ, ut ea non posita, non sequatur effectus; sed dumtaxat, ut ex ea effectus revera sequatur. Verum secunda adhuc probabilis sententia Navarri, Sylvii et aliorum, docet singulos tunc teneri tantum pro parte sua; quia cum obligatio restitutionis pendeat ab influxu seu causalitate in damnum, obligatio non debet esse major, quam sit influxus ipse; sed influxus est tantum pro parte damni: ergo pro parte tantum erit et obligatio restitutionis 1.

663. Ad quid tenetur (quæres) qui nescit aut dubitat, an consocii restituerint vel restituri sint?

R. Alii dicunt quod si dubium perseverat facta diligenti inquisitione, cooperator non tenetur nisi ad partem suam; nam non tenetur ad totum nisi in defectum alterius. Porro cum dubium sit de illo defectu, consequenter dubium est de obligatione; et sic cum certo non pos sideal obligatio non urget: ideo magis quia in dubio non est præsumendum quod alter nolit satisfacere suæ obligationi. Sed hoc s. Alphonsus non probat; sane hic certa est obligatio restituendi totum in aliorum defectu item certum est jus quod habet dominus exigendi a quolibet e sociis reparationem totius damni; ideo obligatio et jus certum non possunt elidi per solutionem dubiam.

664. Quidquid sit, non debemus omittere animadversionem mo. menti gravissimi, et est quod rudes, etiamsi teneantur in solidum; raro tamen in praxi eosdem expedit obligare ad totum, cum difficulter isti sibi persuadeant sese teneri ad restituendam etiam partem a sociis ablatam. Quo in casu satis præsumi potest, quod domini quibus est restituendum, libenter consentiant, ut illi restituant partem propriam; cum valde timendum sit, ne nihil omnino restituant, si obligentur ad totum.

Neque prætermittenda declaratio Codicis tum pœnalis, quæ habet: I condannati per uno stesso reato sono tenuti solidariamente alle restituzioni, ai danni ed alle spese 2: tum civilis, ex qua solidaria debitorum obligatio non præsumitur in contractibus, nisi vel expressa sit, vel ab ipsa lege inducta 3.

[blocks in formation]

M. 1253;

-

C. A. 891; C G. 1200;
C. T. 585.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Ab ipsa lege: Per esempio, gli esecutori testamentari (art. 910) sono solidariamente contabili della loro amministrazione. »

[ocr errors]

N. I. De mandante seu jubente, ac consulente.

665. Q. 1. Quis intelligitur nomine mandantis seu jubentis?

R. Mandantis seu jubentis nomine eum intelligimus, qui alterum inducit, ut suo nomine damnum inferat proximo: dupliciter potest inducere, expresse vel tacite. Expresse, idest verbo, scripto, nuntio; tacite, idest nutu, signo vel aliquo facto: uti si pater vel dominus filio vel servo significet sibi gratam fore illius personæ occisionem, aut cum iisdem conqueratur, quod nemo injuriam sibi factam ulciscatur. Sic refert historia contigisse mortem s. Thomæ Cantuariensis sub Henrico II Angliæ rege, qui cum suis sæpius conquerebatur se cum uno regni sui sacerdote pacem habere non posse 1. Item si quis paratus sit tuo nomine damnum inferre, et tu cum commode possis impedire, non impedis; censeris tacite mandare.

Mandans, seu ille, qui jubet, est principaliter movens, inquit Angelicus, unde ipse principaliter tenetur ad restituendum 2; qui enim facit per alium, per se facere censetur. Tenetur etiam reparare omnia damna, quæ ex mandati sui executione sequuntur, si actio imperata de se periculosa sit; quo sensu accipitur illud canonici Juris: Is qui mandat aliquem verberari, licet expresse inhibeat, ne occidatur ullatenus, vel membro aliquo mutiletur, irregularis efficitur, si mandatarius fines mandati excedens, mutilet vel occidat; cum mandando in culpa fuerit; et hoc evenire posse debuerit cogitare 3. Similiter si quis Cajo mandaveris, ut noctu ingrediatur domum Titii ad furandum, si dum Cajus furatur, aliquid frangit etiam fortuito, tenetur mandans ad restitutionem quoque ejus; quia poterat et debebat prævidere in tenebris id de facili contingere.

Diximus tamen: si actio imperata de se periculosa sit; aliter esset de damnis quæ ultro causavit executor mandati limites excedendo: tunc excessus ille non ex efficacia mandati, sed ex sola voluntate mandatarii fluit; ac proinde ipsi unice tribuendus est.

1. L'impetuoso Enrico disse alla presenza della Corte, che malediva tutti coloro che aveva onorato della sua amicizia e ricolmato di beni, posciachè nessuno di essi aveva il coraggio di vendicarlo da un sacerdote che disturbava il regno, e da cui riceveva tanti disgusti. Udite queste parole, quattro gentiluomini, Guglielmo di Tracy, Ugo di Morvilla, Riccardo il Bretone e Rinaldo Fitz-Ottone, formarono l'orribil congiura di trucidar l'Arcivescovo. Ita Fasti della Chiesa nella vita dei Santi, t. x11, 2 2, 2, q. 62, a. 7. V. Liguori, Op. Mor., 1. m, nn. 558 et seqq.

3 Sext. Decr., I. v, t. iv de homic., c. ult. V. Cod. poen., art. 102. Così il padrone che ha ordinato al suo servitore, ch' ei conosce per un uomo violento e brutale, di battere qualcuno, è tenuto per la morte della persona percossa, se questo servitore gli dà un colpo mortale. • Gousset.

« PoprzedniaDalej »