tiva cænavit, tantum domino restituere debet, quantum de propria cæna pepercit, si revera pepercit 1. Hic tamen notandi sunt ex lege civili duo casus, qui æquitati sunt consoni, cum faveant humano commercio, bono publico ac possessionum tranquillitati: ideoque probabilius tenent etiam in conscientia, ut communius docent cum Bouvier, Carrière, Gousset, Gury, Vernier, etc. En primus: Il possessore di buona fede fa suoi i frutti (ergo non tantum industriales, verum et naturales, civiles ac mixtos, etiam qua parte sunt naturales; modo jam percepti sint, et acquisiti), e non è tenuto a restituire, se non quelli che gli siano pervenuti dopo la domanda giudiziale 2. Ergo qui bona fide alienum fundum possidet, tenetur quidem fundum suo domino restituere, non vero fructus inde perceptos; hos non debet nisi a die judicialis petitionis a domino factæ. En secundus: Se l'attuale possessore (utique bonæ fidei) della cosa sottratta o smarrita, l'ha comprata in una fiera o in un mercato, ovvero all'occasione di una vendita pubblica, o da un commerciante che faccia pubblico spaccio di tali oggetti, il proprietario non può ottenere la restituzione della cosa sua, se non rimborsando il possessore del prezzo che gli è costata 3. 639. Q. 2. An qui bona fide emit rem furtivam possit exigere a domino pretium solutum, ut illi rem restituat? R. Videtur affirmandum, si pretium solutum modicum sit, etiamsi non agatur de re empta in foro publico, vel ab eo qui res hujusmodi vendere solet; æquum enim non est, ut qui utiliter negotium domini gessit (rem subducendo e manibus furis), damnum exinde patiatur. Si autem pretium esset ferme æquale rei, non posset illud exigere; secus dominus emeret rem suam: tunc refundere sufficit ad arbitrium viri prudentis tantum quantum videtur meruisse emptor, rem domini utiliter a fure redimendo. 640. Q. 3. Qui emit bona fide rem furtivam sine læsione justitiæ potestne illam iterum furi restituere, si videat quod nequeat alio modo pretium suum recuperare? R. Conveniunt: 1) quod non potest eam furi restituere, si dominus rem suam petat; dominus enim de Jure naturæ a quocunque et quocunque loco potest rem suam recuperare 4; 2) quod e contrario po 1 In dubio, an sit factus ditior, et perseverante dubio, post diligentem inquisitionem, ad nihil tenetur; quia tunc possessio stat pro libertate. V. Liguori, Op. Mor., 1. m, nn. 607 et 706. Ferraris: V. Possessor bonæ et malæ fidei. 2 Cod- civ., art. 703; C. A. 330; C. G. 549; -C. S. 474; C. M. 639. 8 Art. 709; C. A. 367; C. G. 2280; C. S. 2186; C. P. 575; C. C. P. 1409; M. 2313. In questo caso fu di buona fede; doveva credere che la cosa appar teneva al mercante; e d'altronde se si avesse potuto spossessare il compratore senza rendergli il prezzo da lui pagato, nessuno più si sarebbe accostato al contratto; e ciò a danno funesto del commercio. Cod. spieg. Firmatur ipso Cod. civili, art. 439; C. A. 366, 378. test furi eam restituere, si dominus ipse facile posset ab ipso fure rem suam habere; tunc dominus non esset rationabiliter invitus, siquidem nullum patitur damnum, el emptor'suum recuperat pretium: est juxta axioma, quod mihi prodest et tibi non obest, teneris permittere. Extra hunc casum, utrum possit in conscientia emptor iterum rem furtivam reddere furi ad suum pretium recuperandum, duæ sententiæ: una cum S. Antonino, Lessio, Lugo, etc., affirmat; quia nullum damnum infer. tur domino, cum res in priori suo slatu collocetur. Allera aulem cum Laymano, Croix et Concina negat; nam negari haud potest, rem illam per emptionem e manu furis ablatam evasisse melioris conditionis: et ideo si iterum furi restituatur, fieri deterioris, quod est injustum; nemini sane licet vestem alterius in ignem mittere ut suam salvet. Aliunde res clamat ad dominum, pop ad furem: idque penali Codice præcipitur sub pena quadrupli (art. 689). Secunda sententia negans est multum probabilis; sed etiam prima affirmans non est minus probabilis, imo forte probabilior, si eo in casu emptor constitutus sit, ut aliter nequeat pretium suum recuperare; Demo enim tenetur rem domino servare cum æquali suo damno: ideoque poterit permittere, ut fur rem a se venditam iterum recipiat, ne empior pretium suum amittat 4. Adde: cum quisque jus habeat ad bona sua recuperanda, nemini interdicitur actio illa, quæ per se est directa ad damnum proprium reparandum, licet tunc per accidens damnum alteri superveniat. 641. Q. 4. An bonæ fidei possessor possit repetere impensas in aliena re a se factas ? R. Impensæ aliæ sunt necessariæ, sine quibus res servari nequit; aliæ utiles, quæ rem meliorem reddunt; aliæ voluptuariæ, quæ rem exornant. Porro impensæ necessariæ a domino compensandæ sunt, si res erat infructifera; secus si fructus reddat, quia tunc possessor bonæ fidei sat compensatur ex perceptis fructibus. Impensas utiles debet proprietarius compensare pro valore incrementorum, quia revera pretio æstimabilia sunt. Idem æquitas postulat quoad impensas voluptuarias, saltem in quantum rei valorem augent, ne dominus de alieno ditescat: si tamen absque deterioratione possint auferri, ut sunt statuæ, imagines, dominus nihil refundere tenetur , quia possessor bonæ fidei eas auferre potest 2. 612, Q. 5. Ad quid tenetur possessor dubia. fidei ? R. Dupliciter potest quis rem alienam possidere dubia fide: 1)'si illam possidere incipiat jam dubitans sua ne sit, ut si emerit rem alienam dubitans, an sit venditoris; 2) si postquam illius possessionem adeptus sit bona fide putans esse suam, dubium superveniat. 1 Neque obstat, quod res fat hoc modo deterior; quia hic non habetur, nisi re. scissio contractus; sed rescissio contractus buic emptori est directe licita et necessa. ria ad vitandum proprium damnuin. Quod si inde damnum obveniat domino, id per accidens est; non enim emptor rem furi restituit, ut sibi eam retineat, sed ut rescin. dat contractum suum; prout si rem alienam in via inventam abstulisti, et postea scias damnum passaram si eam retineas, bene potest in eodem loco illam repo. nere et permittere ut alter auferal, licet id faciendo res in deteriorem statum veniat. · V. Liguori, Op. Mor., I. III, n. 569. Si agitur de primo casu, possessor sic agens peccat; quia evidenter se exponit periculo rem alienam sibimet usurpandi : ideoque majori vel minori diligentia pro majori vel minori rei ipsius valore tenetur inquirere dominum. Qui si compareat et multo probabilius existimet rem ad ipsum spectare, illi reddere debet; nam cum in dubio certam possessionem inchoare non potuerit, rei illius est, pro quo stat major veri probabilitas : si non compareat, in illa majori probabilitate, rem scilicet alterius esse, debet illam distribuere pauperibus ex præsumpta domini voluntate. Si vero post adhibitam sufficientem diligentiam multo probabilius judicet rem esse suam, potest eam sibi retinere, paritate rationis. Quod si dubium remanet hinc inde æquale, res dividi debet inter utrumque juxta dubii rationem, ut docent probabilius Lugo, Lessius, Salmanticenses, etc.; nam par est utriusque conditio. Si agatur de secundo casu, sententia communior et probabilior cum Croix, Laymano, Lugo, Roncaglia, Sanchez, Sporer et Viva docet, eum (dubio post diligentem inquisitionem perseverante) ad nihil teneri; sed ipsi moraliter constare debet rem esse alienam, ut restituere teneatur. Id autem probatur: 1) Jure canonico, ubi hæc habentur d. Augustini verba: in jure prædiorum tamdiu quisque bonæ fidei possessor rectissime dicitur, quandiu se possidere ignorat alienum 1: atqui quandiu certo moraliter non constat rem esse alienam, tamdiu possessor ignorat se possidere alienum; 2) ratione: nam per possessionem bonæ fidei acquiritur verum jus, cum possessio a Juristis dicatur: jus insistendi in re non prohibila possideri. Ergo quandiu dominium rei est dubium , tamdiu possessor retinet jus insistendi in ipsa, ita ut ante diligentiam ad veritatis assecutionem adhibendam teneatur quidem rem servare; sed post diligentiam illam, veritate non obtenta, possit eandem consumere, imo et alienare, admonito tamen emptore de dubio adhuc vertente. Idque tenet, etsi contra possessorem adsit ratio probabilis, et nulla in ejusdem favorem; quia adest semper pro eo præsumptio orta ab ipsa possessione, quæ secum importat jus certum. Quid (dices) si possessor isto, superveniente dubio, culpabiliter negligat adhibere diligentiam ad veritatem inveniendam, et postea eam non possit amplius incenire 2 ? Nonnulli putant possessorem mortaliter quidem . 1 Can. si virgo, q. 1. V. Liguori, Op. Mor., I. 1, n. 35; 1. 111, n. 625. 2 Titius fundum possidet, sed interdum dubitat an ille fundus ad Sempronium perlineat; fac Titium negligere documentorum lectionem et interim fortuito incendio archivium conflagrare; tenetur ne Titius ad aliquid erga Sempronium? En casus. peccasse omittendo illam diligentiam , sed ad nihil adhuc teneri: quia ex una parte damnum illatum semper dubium est; jus vero possessionis ex alia est certum. Attamen nos verius putamus, quod talis possessor et peccaverit et teneatur aliquid restituere ei, de quo dubium est, an sit verus dominus, sin autem pauperibus: cum enim iste culpabiliter dominum privaverit spe, quam habere poterat ad rem suam sibi comparandam, et ista spes sit pretio æstimabilis, jam damnum certo est eidem illatum 1. 643. Q. 6. Ad quid tenetur possessor malæ fidei ? R. Fur, vel quivis alius possessor malæ fidei, qui scilicet rem alienam accipit et retinet culpabiliter , tenetur domino reddere rem suam cum omnibus fructibus, nisi sint mere industriales. Item omne damnum emergens et lucrum cessans a die possessionis; quidquid uno verbo ex re percepit , vel potuisset percipere, si ut bonus paterfamilias ipsam administrasset. Secus illata injuria ex integro non repararetur. Hinc præstare etiam tenetur augmentum rei si talis natura sit, ut res illa crescat; nam res suo domino crescit 2. Diximus tamen nisi sint mere industriales ; nam omnes fructus industriæ sunt ei, qui industriam exercet. Hinc thesaurarii, quæstores, telonarii et alii similes, qui ex pecuniis alienis sibi commissis vel apud se depositis lucrum faciunt negotiando , cambiendo , ludendo, etc., hujusmodi lucrum restituere non tenentur. Peccant quidem contra fidelitatem et obedientiam, si hæc invito domino faciunt; sed non contra justitiam commutativam: ita Antoine, Bouvier, Gousset, etc. Item qui in pecunia alium fraudavit , tenetur quidem pecuniam restituere et damna si quæ alia obvenerant, domino compensare; sed non tenetur illi in conscientia reddere pe cuniæ usuras ab ipso perceptas (vulgo interessi); quia pecuniæ fructus sunt industriales : excipe nisi præsumatur quod ex illa pecupia fuisset dominus lucrum perceptarus. Possessor nalæ fidei potest etiam deducere expensas tum necessarias tum utiles ad rem conservandam ; sane dominus habet quidem jus, ut rem suam integram cum omnibus fructibus debitis obti 1 Non tamen esset facienda restitutio pro quantitate dubii, ita ut si rationes essent æquales ex utraque parte, res pro medietate sit restituenda, sed minus et forte valde minus, quia rei detentor est in conditione meliori ob jus possessionis. 2 Ceterum (ad rem Stapf, § 152) ne in computandis infaustis consectariis exorbitemus, notare juvat, mala quæ alicui inferuntur, non ad inanes possibilitates extendenda, sed ita dimetienda esse, prout ex communi hominum æstimatione taxari solent. Sic ridiculum foret illi, qui alterius gallinam occidit, calculum proponere quot pulli ex hac gallina successú temporis nasci potuissent. Si enim agitur de surto rei parvæ et valde communis, sufficit ex morali hominum judicio, ut illius valor restituatur, non enim dominus censetur aliud damnum passus, qui si velit, rem similem facillime habere potest. Cod. civ., art. 705, 706. - C. A 331, 332. ñeat; non vero ut ex detrimento furis ditior evadat; nisi fur in pænam ad expensas amittendas condemnatus fuerit a judice 1. 614. Q. 7. Quid si res aliena ablata apud furem perierit ? R. Si res ablata apud furem perierit, tenetur fur ad illius pretium, etsi perierit absque ulla ejus vel alterius culpa, sed casu fortuito; nam fur rem subducendo totum rei periculum in se suscipit. Excipe, in sententia communiter accepta, nisi etiam apud dominum res fuisset æque peritura; si enim pereat apud possessorem malæ fidei absque sua vel alterius culpa, et eodem tempore ac periculo fuisset pariter penes dominum certo peritura, v. g. in eodem incendio, tunc in foro interno possessor malæ fidei non tenebitur ad restitutionem. Quamvis enim furtum cum injuria commissum fuerit, non fuit tamen causa damni efficax et positiva; nam per subsequentem casum incendii verificatur, quod actio furis non erat vere damnosa, prout putabatur. Ut tamen possessor malus seu fur liberetur in foro interno a restitutione, requiritur, ut res omnino pereal sine sua culpa, et eodem tempore ac periculo, quo periisset penes dominum. Esset si quis imminente naufragio, surripiat socio vas aureum, sed postea magis æstuante tempestate, omnes merces una cum vase ipso sublato undis absorbeantur. Diximus : 1. Sine sua culpa ; si enim ipse ante periculum rem consumpsit, vel ex negligentia culpabili eam perdidit, videtur excusari non posse a restitutione; quia obligatio tunc evasit personalis, ut communiter dicunt, etsi forsan res adhuc periisset. 2. Eodem tempore ac periculo: nam si cessante communi illo periculo, fur non restituat, et postea res pereat in alio periculo superveniente, videtur ad restitutionem teneri; quia non restituendo tempore debito fuit in mora culpabili. At probabiliter adhuc ipsum excusant, si secundum periculum fuerit æque commune; tunc non mora, sed periculum semper fuisset efficax causa damni. 3. In foro interno: nam in foro externo ad quodlibet fraudis periculum avertendum atque puniendam malam fidem, lege civili, quocunque tandem modo ac tempore res furtiva perierit, semper a judice obligatur ad restitutionem malæ fidei possessor (art. 1298) 3 (A). 615. Q. 8. Quid si pretium quis accipiat pro re jam ab ipso debita 0? R. Si res illa, pro qua quis pretium accipit, jam debita erat ex 2 1 V. Liguori, Op. Mor., I. II, n. 618; Ferraris; V. Melioramenta. 2 C. A. 1448 et 1015; - C. G. 1302; C. S. 1256 ;, C. P. 1283; C. T. 661. 3 Hic non agitur de eo, quod datur ex mera Jiberalitate ad inclinandum accipientis, animum ad præstapda quæ debet sive ex justitia sive ex alia virtute: liberalis donatió est sufficiens titulus retinendi nisi lex obstet, ut cavet Tridentinum (sess. XXIV, c. 18) circa examinatores synodales, qui nihil omnino recipere possunt ab examinandis. |